Olympia (certamina)
Olympia sunt maior aestivalium hiemaliumque ludorum res internationalis, in quibus milia athletorum in variis certaminibus contendunt. Olympia hodierna binos annos fit, cum Olympia Aestivalia et Hiemalia alternant, quamquam quilibet ludi quaternos annos intra suo tempore fiunt. Olympia antiqua Olympiae Graeciae saeculo octavo a.C.n.primum facti sunt et ad saeculum quintum p.C.n. continuabant. Anno 1894, Petrus de Coubertin Baro Internationale Olympicorum Consilium (IOC) condidit. IOC mox gubernans Motus Olympici corpus factum est, cuius conformatio actionesque a Charta Olympica iam definiuntur.
Evolutio Motus Olympici per saecula saeculum vicensimum et vicensimum unum aliquas Ludorum Olympicorum mutationes efficit. Nonnullae sunt creatio Ludorum Hiemalium pro ludis glacialibus et nivalibus, Ludorum Paralympici pro athletis debilitationibus physicis praeditis, et Olympiorum Iuvenum pro athletis inter annos 13 et 19. IOC oeconomicas, civiles, technologicas aetatis veritates accommodabat; Olympia ergo puram amatorismum (Anglice: amateurism) reliquunt, quem Coubertin sperabat, ut societas athletorum professionalium sinatur. Auctus mediorum communicationis socialis causas sponsorum corporatorum? et rerum commercialium produxit. Ob bella orbis terrarum, ludi annorum 1916, 1940, et 1944 deleti sunt. Magnae repudiationes (Anglice: boycotts) per Bellum Frigidum societatem in ludis annorum 1980 et 1984 coercuerunt.
Motus Olympicus consistit in internationalibus ludorum foederationibus, nationalibus Olympiorum delectis (Anglice: national Olympic committees), et delectis qui quosque Ludos Olympicos ordinant.
Index |
[recensere] Antiquitus
Graeci, ab ultima antiquitate, ludos sollemnes ad honorem deorum heroumque instituerant. Quaterni erant hi ludi: Pythii, Isthmii, Nemei, Olympici. Olympiorum ludicrum ab omnibus Graeciae populis et civitatibus concelebratum est. Hoc in ludicro, praemia cursoribus, athletis, equorum, et quadrigarum cursibus fuerunt proposita; nec deerant musicae poeticaeque certamina inter discipulos Musarum. Victores, in publico Graeciae conventu laureati, redierunt triumphantes in patriam, quorum nomina in marmoribus publicis incisa erant, et carminibus laudata. Vivit adhuc memoria victorum quos celeberrime cecinit Pindarus, poeta Thebanus, princeps lyricorum Graecorum.
[recensere] Novi ludi
Elogium ludorum est Citius, altius, fortius.
[recensere] Index Novorum Olympiorum
[recensere] Vide etiam
| Ludi Olympiae | ||
|---|---|---|
| Ludi |
Olympia Aestiva
1896, 1900, 1904, 19061, 1908, 1912, (1916)2, 1920, 1924, 1928, 1932, 1936, (1940)2, (1944)2, 1948, 1952, 1956, 1960, 1964, 1968, 1972, 1976, 1980, 1984, 1988, 1992, 1996, 2000, 2004, 2008, 2012 |
|
| Olympia Hiemalia
1924, 1928, 1932, 1936, (1940)2, (1944)2, 1948, 1952, 1956, 1960, 1964, 1968, 1972, 1976, 1980, 1984, 1988, 1992, 1994, 1998, 2002, 2006, 2010 |
||