Autocinetum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Autocinetum modernum, a Peugeot creatum. Nomen speciei 508 RXH HYbrid4, et missum anno 2012.

Autocinetum[1][2] (-i, n.), autoraeda[1][2] (-ae, f.), autocurrus[2] (-us, m.), vel currus automobilis[2], est vehiculum cum rotis, primum quattuor, in usu celeriter populos ad alios locos transportare. Actum est autocinetum aut vi vaporica, aut vi electrica aut vi petroleica, et gubernatur a persona. Cense est ortu suo anno 1886, cum autocineto Benz Patent-Motorwagen nomine.

Quo modo autocineta operantur[recensere | fontem recensere]

Unam legis e paginis de
vehiculis
disserentibus

1885Benz.jpg
Vide etiam
Ars ingeniaria · Vectura

Autocinetum vehiculum est machinatum plerumque quattuor rotis praebitum, quod gubernaculo rotatili sive rotula moderatrici dirigitur. Vim motricem suppeditat motorium sive motrum in quo benzenio (mixtura fractionum petrolei destillati, genus laticis igniferi) comburitur. Intra motorium partes sunt mobiles quorum motu alternanti per varios apparatus mechanicos vis reciproca in motiones versatiles convertitur ac demum inter quattuor rotas dispertitur.

Tiguan nomine speciei, autocinetum modernum, a Volkswagen creatum, anno 2007 missum.

Partes principales motori combustione interna acti sunt haec: Truncus sive moles motorii est pars maxima et gravissima, in qua modioli (numero inter quattuor et sedecim) terebrantur. In modiolis emboli inseruntur qui expansione mixturae ardentis naphthae et aere moventur. Circumcirca embolos sunt anuli ferrei ad oleum et gasia ardentia constringenda adapti. Hi emboli ad ferrum uncatum scapis nectentibus iunguntur quod invicem magnam rotam momentosam convertit.

Super truncum motori epistylium sive caput modiolorum cochleis robustis affixum est. Subter est patina sive receptaculum olei in qua antlia olei locatur. In epistylio sunt valvulae per quas alimentum introit et fumus exit. Prope has sunt et scintillatra vi electridis acta ad naphtham ipso articulo maximae compressionis accendendam.

Apparatus quo naphtha et aer miscentur est migma? benzini sive scatebra naphthae nebulosae cui alimentum ab antlia naphthae suppeditatur. Haec in receptaculo naphthae locatur, illa super fauces multiforabiles in epistylio.

Motio versatilis rotae momentosae per compaginem discorum molaris instar ad scapum actorium transfertur in quo est commissura universalis ubi licet scapo quaquaversum flecti. Hic invicem per rotulas dentatas differentiales aut rotas posticas aut omnes quattuor rotas et canthos circumagit.

Autocineti structura[recensere | fontem recensere]

De structura autocineti sunt: motrum, transmissio, elevatio, frenum et loculus.

Motrum[recensere | fontem recensere]

Motrum est apparatus, qui deflagrationis vim convertit in motum. Sunt partes motri:

  1. caput: est motri operimentum, sub quo invenitur cylindri camara et coagmentantur clipei, trutina et, aliquando, axis eminentiarum
  2. axis machinarum: mutat alternum emboli motum in conversionem
  3. iugum capitis: oppilat singulas cylindrorum camaras, ne mixtio gaseorum, aqua vel oleum circa effundantur
  4. cylindrum: est pars formæ fistulosæ, intra quam embolum movetur et ubi fiunt deflagrationes
  5. embolum: movetur intra cylindrum et premit ustionis materiam
  6. iniector: ustionis materiam immittit in camaram cylindri
  7. clipeus: permittit et interrumpit introitum et exitum gaseorum in cylindrum
  8. distributor: transportat scintillam electricam ex circumvoluto in scintillæ iuncturam
  9. axis eminentiarum: regit apertionem clipeorum
  10. trutina: impellit clipeos, in motris ubi axis eminentiarum non est super eos
  11. scintillæ iunctura: coagmentatur capiti cylindri et incendit, per scintillam, mixtionem aeris cum ustionis materia
  12. rota motri: transfert torturam axis machinarum ad mechanema
  13. collector: sunt tubi, qui captant et distribuunt gasea motri

Transmissio[recensere | fontem recensere]

  1. copula: sinit iungi duas partes eiusdem axis (i.e., rotam motri et mechanema), ut motus unius alteri communicetur; sinit quoque eas separari, ut communicatio motus interrumpatur
  2. mechanema: minuit et auget rotationem motri
  3. temperator: componit motum suum cum mechanematis, ut simul fiant. Ita vitantur ictus, qui possunt nocere partibus motri
  4. differentiale: transfert per rotas dentatas torturam duobus semiaxibus
  5. axis: fixus in media rota, rotam copulat cum fultura vehiculi
  6. semiaxis: iungit differentiale cum rota motrice, quæ movetur in conversionem


Elevatio[recensere | fontem recensere]

  1. pneumaticum: gummeum et aere inflatum, tegit rotæ superficiem et solo adhæret
  2. retentor ictus: tenet rotam contra solum
  3. virga torturæ: facta ex metallo, duas coniungit elevationis turres et stabilem facit fulturam, quando cursus autocineti flectitur


Frenum[recensere | fontem recensere]

Frena tardant vel cessant autocinetum: duo sunt:

  1. frenum pedale
  2. frenum manuale


Loculus[recensere | fontem recensere]

Loculus est pars autocineti, quæ accipit aurigam, viatores et, forte, onera

  1. vitrum anticum: ex duabus laminis vitreis, quæ iunguntur pellicula PVB, protegit aurigam contra ventum, pluviam, volatilia et alias res, quæ forte ingrederentur vehiculum
  2. rotula moderatrix: circulus, per quem auriga statuit quo vadat vehiculum
  3. fultura: structura, quæ supportat omnes alias partes vehiculi

Partes autocineti[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Carolus Benz (anno indicto), autocinetorum repertor.

Primum autocinetum vapore agebatur. Erat Francogallus, Nicolaus Iosephus Cugnot nomine, qui carrum trirotalem machina vaporica actum anno 1769 Lutetiae finxit. Die 3 Iulii 1886, Carolus Benz ingeniarius Theodiscus primo autocineto a se invento Manhemii vexit. Celerrimum autocinetum machina vaporica actum a fratribus Francisco et Freelan Stanley anno 1906 constructum est, cuius maxima velocitas erat 205 chiliometra per horam, eo tempore celerrimum automocinetum mundi. Primum autocinetum electricum a Roberto Anderson homine Scotico anno 1839 finctum est. Primum autocinetum petroleo utens erat carrus trirotalis quem Carolus Benz anno 1896 finxit.


Societates autocineticae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad autocinetum spectant.
Wikisource-logo.svg Vide autocinetum apud Vicifontem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Neulateinisches Glossar.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg