Philippus IV (rex Francorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Philippus IV homagium Eduardi I accipit

Philippus IV Franciae et I Navarrae, qui dicitur Philippus Pulcher, (natus anno 1268 in Fonte Bleaudi - ibidem obiit die 29 Novembris 1314) fuit rex Franciae ab anno 1285 usque ad mortem anno 1314 et Ioannae Navarrae ad mortem 1305 de iure uxoris rex baiulus Navarrae. Philippi III uxorisque eius Isabellae Aragoniae erat filius.

Die 16 Augusti 1284 Lutetiae ecclesia cathedrali in matrimonium duxit Ioannam Navarrae, ex qua quattuor filios et tres filias genuit. Haec anno 1274 iam regina Navarrae et comitissa palatina Campaniae Brianique erat, et postridie connubio copulato, ipso facto consuetudinis praescriptione baiulus consortis eius factus est coniux, etsi regis Navarrae comitisque Campaniae et Briani titulos diplomatibus non usus[1] est ita se gessit[2] quoniam constat quod saepenumero consors eius chirographus alter ex adverso apponebat mariti infra decretos et non raro hic administrationis actus edidit sine illo.

Durocortori coronatus est et in Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

10 Aprilis 1302 primum ordines generales regni convocavit, quod Bonifacius VIII papa eum Romam in concilium bulla Ausculta fili quasi in ius vocavisset propter vectigalia a sacerdotibus exacta. Papa Bonifacius VIII Philippo IV sacra interdixit. Mense Martio 1304 papa Benedictus XI sacrorum interdictum contra Philippum IV revocavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Louis Guillaume M. de Vilevaut, Louis-Georges-Oudard de Bréquigny, Odonnances des rois de France de la troisème race, 1769, Parisiis, Imprimerie Royale, Vol. 11°, pp. 377-379. [1] Libri Googles (Latine)
  2. André Lefèvre, Les finances de la Champagne aux XIIIe et XIVe siècles [premier article]. In: Bibliothèque de l'école des chartes. 1858, T. 19. p. 411. [2] (Francogallice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Philippus III
Reges Francorum Arma gentilitia antiqua domus Franciae
1285 – 1314
Successor:
Ludovicus X


Antecessor:
Ioanna I Navarrae et Campaniae Arma gentilitia domus Navarrae Campaniae
Rex baiulus Navarrae Philippus I una cum consorte eius Ioanna I Arma gentilitia Ioannae ut consortis Philippi
1284 – 1305
Successor:
idem ut Ludovicus I Navarrae Arma gentilitia regis Franciae et Navarrae ab Ludovico X usque ad Carolus IV Comitatus Campaniae et Briani ad domanium regalis adunati sunt
Comes baiulus Campaniae et Briani
1284 - 1305