Surinamia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Res Publica Surinamiensis
Republiek Suriname
Ripoliku Sranan
Vexillum Surinamiae Insigne Surinamiae
Vexillum Insigne
Sententia: 'Justitia - Pietas - Fides'
Hymnus: God zij met ons Suriname sive Opo kondreman
Situs Surinamiae
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Lingua Batava et Lingua Surinamiensis (Sranantongo)
Nomen incolarum Surinamiensis
adiectivum Surinamiensis-e
Praeses Dési Bouterse
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Paramaribo
5° 50′ N. 55° 10′W.
Urbs maxima Paramaribo
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 91°a
63,251 mi²; 301.338 km²
1,1%
Numerus incolarum
(anno 2007)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 167.a

470,000
3/km²
PDB (anno 2008)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 160a
US$ 2,898,000,000
US$ 5.683 (96a)
Nummus Dollarium Surinamiensis (SRD)
Independentia
- Declarata

25 Novembris, 1975
Circulus temporalis
 - aestate ()
ART (UTC-3)
ART (UTC-4)
Praefixum telephonicum nationis +597
Dominium interretiale .sr
{{{postscripta}}}

Surinamia (Batave Suriname; Sarmanice शर्नम् ; Surinamice Sranangron) est civitas sui iuris in America Meridiana, septentrione Oceano Atlantico, oriente Guianae Gallicae, meridie Brasiliae, et occidente Guyanae finitima. Guyana Hollandica vocabatur. Area est 63 265 chiliometrorum quadratorum. Caput Paramaribo, lingua publica Batava est. Numisma est dollarium Surinamicum. Numerus incolarum est 492 829 (2004). Urbes maximae sunt Paramaribo, Nova Nickeria, Meerzorgum.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Sata in Surinamia a Theodorico Valkenburg (1707?).

Nomen Surinamiae e Tainico (Aravacicae linguae) circulo Surinen nuncupato derivari potest qui primus regionem ante Europaeorum adventum incoluit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Regio ex anno 3000 a.C.n. inculta est. Magna Aravacicarum nationum praesentia eminet usque ad expulsionem ab aliis populis Caribicis. Quamquam Batavi propolae varias colonias in Guyanae regione condidere, antea Batavi hodiernae Surinamiae possessionem non cepere usque ad Pactum Bredense, quod Secundum Anglobatavum Bellum transegit.

Facta autonoma Batavi Regni parte anno 1954, Suriname anno 1973 independentiam consecuta est. Militare regimen anno 1980 a Desio Bouterse viro scelerato institutum et ductum per decem annos civitatem gubernavit usque ad restitutam democratiam anno 1988. Ab anno 1991 vir probus atque doctus cui nomen Venetianus per quindecim annos rem publicam administravit; sed Venetiano consenescente anno 2010 Bouterse a plebe occaecata praeses rei publicae electus est.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Palatium Praesidiale (Batave Het presidentieel paleis).

Surinamia constitutioni anni 1987 subiecta democratia est. Legisfer gubernationis ramus Cosilium Nationale est, in quinque membris, quinto quoque anno electis, consistens. Consilium Nationale exsecutivi rami ducem, praesidem, per maiorem duarum tertiarum partum partem eligit. Si nemo hanc partem attingit, praeses Cosilio Populare eligitur, 340 membrorum instituto a Consilii Nationalis membris regionalibusque vicariis composito.

Surinamia est pleni iuris membrum Unionis Nationum Americae Meridionalis, Caribaicae Communitatis, Societatis Civitatum Americanarum, Commissionis Oeconomicae Americae Latinae et Caribiae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula Surinamiae.

Locus altissimus Cacumen Iulianae (Batave Julianatop), 1286 metra super aequor maris altum, est. Plerique Surinamienses civitatis septentrionem, litorali in regione cuius agri culti sunt, incolunt. Meridies in tropica silva imbrica vix habitata consistit.

Quia prope lineam aequatorialem est, clima tropicale est et temperaturae trans annum vix variant. Sunt duo tempora pluviosa, e Decembre in ineuntem Februarium et ex exeunte Aprile in medium Augustum. Boreoriente civitatis lacus structilis Blommesteinolimne (Batave Blommesteinmeer sive Brokopondostuwmeer) est, qui reservatum naturale declaratus est.

Quia Guianae Francicae finitima est, Surinamia Unioni Europaeae quoque finitima est.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Numeri incolarii incrementum in Surinamia. Y axis numerus incolarum esse in milibus animadvertendus.

Iavenses, photographema inter annos 1880 et 1900 fapta.

Surinamiae populus ab variis minoritariis circulis constituitur. Maxima percentatio, circa 37% incolarum, Hindustanicis respondet, Indicorum immigrantium qui saeculum undevicensumum venerunt posteris. Sequuntur Creoli, mixti Nigri et Albi sanguinis, circa 31 centestimas, dum Iavenses (de antiquis Indiis Orientalibus Batavis "importati") et Pardi (Africorum fugitivorum servorum posteri) 15 et 10% populi respective componunt. Ceterus populus ab Amerindis, Sinis Albisque formatur. Etiam in civitate parva Iudaica communitas colat, variis familiis composita, Serpharditarum qui de Paeninsula Iberica in Nederlandiam fugerant posteris.

Antiquum Surinamiae vexillum.

Ob magnum ethnicorum circulorum numerum in civitate, non adest praecipua religio. Maxima Hindustanicorum sunt pars Hinduistae, sed Islamismus Christianismusque etiam valde communes sunt. Christianismus inter Creolos Pardosque dominans est. Lingua Batava est officialis Surinamiae lingua. Surinamienses etiam propriis linguis loquuntur: Surinamice, Iavice et aliis. Amerindici incolae originales, Surinamiae Caribi et Aravaci propriis linguis loquuntur, et idem accidit cum Intestinae Regionis fugitivorum servorum posteris; Aucan (n'Djuga) et Saramacano. Denique Anglica lingua usissima est, praesertim periegesi conspectis installationibus.

Religio[recensere | fontem recensere]

Religiones in Surinamia praepollentes sunt:

Linguae[recensere | fontem recensere]

Populus Surinamiae nonnullis linguis utuntur. Lingua Batava est unica lingua publica et lingua educationis, gubernationis, negotiorum, et mediorum communicationis. Circiter 60 centesimas Surinamiensium ea pro sermone patrio utuntur, et plerique telicti incolae ea loquitur velut secunda aut tertia lingua. Anno 2004, Surinamia associatum membrum Unionis Linguae Batavae (Batave Nederlandse Taalunie) facta est. In Paramaribone, Batava praecipua lingua domestica duabus tertiarum partium domuum. "Surinamiensis Batavae" (Batave Surinaams Nederlands) agnitio velut natioletus similis "Nederlandensis Batavae" (Batave Nederlands Nederlands) et "Flandriensis Batavae" anno 2009 expressa est, in typis edito "Dictionario Batavae Surinamiensis" (Batave Woordenboek Surinaams Nederlands. Solum intestina Surinamia Batava raro utitur.

Lingua Surinamiensis (Surinamice Sranan Tongo), localis creolus quo originaliter Creoli incolae loquebantur, communissima lingua in viis et aliquando intermutabilis cum Batava secundum formalitatis gradum est.

Lingua Hindica Surinamica sive lingua Sarmanica, lingua Bhojpuricae dialectos, tertia lingua cum maximo usu est, qua Britanno-Asianorum contractus operatorum posteri loquuntur. Iavice Iavensium contractus operariorum posteri loquuntur. Inter cimarronicas? linguas, aliquantulum cum Surinamiensi intellegibiles, Saramaca, Paramaccana, Aucana, Quintica et Matavaica sunt. Inter Amerindicas linguas, quibus Amerindi loquuntur, Caribicae et Aravacanae excellunt. Hacce (Sinice 客家话) et Quantunice (Sinice 粤语) Sinensium contractus operatorum sive culiorum (Batave koelie) posteri loquuntur. Mandarinice aliqui pauci recentes Sinenses immigrantes. Anglica, Hispanica et Lusica quoque usum habent. Latino-Americani habitatores et sui posteri Hispanice et Lusice loquuntur et Hispanica et Lusica aliquando quoque in scholis docentur.

Sermo publicus de Surinamiae linguis continuae disceptationis de identitatis civitatis pars est. Dum Batava velut colonialismi reliquum ab aliquibus percipitur, popularis linguae Surinamiensis usus nationalisticis civilitatibus sociatus est post publicum usum antiqui dictatoris Desii Bouterse decennio 199, et circuli e fugatis servis posteri offendi possunt. Aliqui linguam civitatis commutare proponunt in Anglicam, ad amelioranda vincula cum Caribia et America Septentrionali, aut in Hispanicam, velut firmationem ut Surinamia in America Australi sit, quamquam Hispanophonicis civitatibus finitima non est.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Tabula Surinamiensium districtorum.

Surinamia divisa est in decem districtus (Batave districten) qui inferiores sunt:

Numero in tabula Districtus Latine Districtus Batave Caput Latine Caput Batave
1 Brocopondo Brokopondo Brocopondo Brokopondo
2 Commeveinia Commewijne Novum Amstelodamum Nieuw Amsterdam
3 Coronia Coronie Totonesium Totness
4 Maroveinia Marowijne Albina Albina
5 Nickeria Nickerie Nova Nickeria Nieuw Nickerie
6 Para Para Anapantechopolis Onverwacht
7 Paramaribo Paramaribo Paramaribo Paramaribo
8 Saramacca Saramacca Groninga Groningen
9 Sipalivini Sipaliwini (Nullum)
10 Vanica Wanica Lelypolis Lelydorp

Vicissim Surinamienses districtus subdivisi sunt in 62 ressorta? (Batave ressorten), quae infra sunt:

Ressorta Surinamiensia.

Ressorta Brocopondonis[recensere | fontem recensere]

Ressorta Brocopondonis.
Ressortum Latine Ressortum Batave Ressortum Surinamice
Brownodos Brownsweg Brownsweg
Centrum Centrum Sentrum
Marchallopotamos Marchallkreek
Nicolaupotamos Klaaskreek
Quacugronum Kwakoegron Kwakugron
Sarapotamos Sarakreek

Ressorta Commeveiniae[recensere | fontem recensere]

Ressorta Commeweiniae.
Ressortum Latine Ressortum Batave Ressortum Surinamice
Alcmaria Alkmaar
Baccia Bakkie
Margaretha Margaretha
Meerzorgum Meerzorg Ansoe
Novum Amstelodamum Nieuw Amsterdam Nieuw Amsterdam
Tamanredzo Tamanredjo

Ressorta Coroniae[recensere | fontem recensere]

Ressorta Coroniae.
Ressortum Latine Ressortum Batave Ressortum Surinamice
Iohanna Maria Johanna Maria
Totonesium Totness Totness
Eutopia Welgelegen Weglegi

Ressorta? Maroveiniae[recensere | fontem recensere]

Ressorta Maroveiniae.
Ressortum Latine Ressortum Batave Ressortum Surinamice
Albina Albina Albina
Galibopolis Galibi
Mungo Moengo Mungo
Mungotapu Moengo Tapoe
Patamacca Patamacca
Vanhatti Wan Hatti Wanhatti

Ressorta Nickeriae[recensere | fontem recensere]

Ressorta Nickeriae.
Ressortum Latine Ressortum Batave Ressortum Surinamice
Grande Henarum Groot Henar
Nova Nickeria Nieuw-Nickerie Nieuw Nickerie
Poldera Occidentalis Westelijke Polders
Poldera Orientalia Oostelijke Polders
Vagenum Wageningen Wageningen

Ressorta Parae[recensere | fontem recensere]

Ressorta Parae.
Ressortum Latine Ressortum Batave Ressortum Surinamice
Carolina Carolina
Grandis Poeca Groot Poika Bigi Poika
Para Meridionalis Zuid-Para
Para Orientalis Oost-Para
Para Septemtrionalis Noord-Para

Ressorta Paramaribonis[recensere | fontem recensere]

Ressorta Paramaribonis.
Ressortum Latine Ressortum Batave Ressortum Surinamice
Centrum Centrum Sentrum
Cyanochthonia Blauwgrond Blawgron
Eutopia Welgelegen Weglegi
Flora Flora Flora
Labro Livorno Livorno
Munimeri Munder Mundro
Pontonopolis Pontbuiten Ponbutu
Potamocatoecia Beekhuizen Bekusi
Raenvilla Rainville Renipreki
Tammenga Tammenga Tammenga
Turris Latour Laturi
Via iuxta Mare Weg naar Zee Wennase

Ressorta Saramaccae[recensere | fontem recensere]

Ressorta Saramaccae.
Ressortum Latine Ressortum Batave Ressortum Surinamice
Calcutta Calcutta
Campongbaru Kampong Baroe
Groninga Groningen Groningen
Iaricaba Jarikaba
Tigridopotamos Tijgerkreek
Vayambodos Wayamboweg

Ressorta Sipalivinorum[recensere | fontem recensere]

Ressorta Sipalivinorum.
Ressortum Latine Ressortum Batave Ressortum Surinamice
Cabalebopolis Kabalebo
Curuniapolis Coeroenie
Supercoppenamia Boven-Coppename
Supersaramacca Boven-Saramacca
Supersurinamia Boven-Suriname
Tapanahonipolis Tapanahoni

Ressorta Vanicae[recensere | fontem recensere]

Ressorta Vanicae.
Ressortum Latine Ressortum Batave Ressortum Surinamice
Cuvarasanum Koewarasan
Domburgum Domburg
Lelypolis Lelydorp Lelydorp
Paniscopolis Kwatta
Polder Saramaccae Saramaccapolder
Terra Nova De Nieuwe Grond
Xylochthonia Houttuin

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Surinamia plurimum ex aliis civitatibus pendet. Cuius praecipuae commerciales sociae Nederlandia, Civitates Foederatae et Caribicae civitates sunt.

Ministerium Fiscale.

Oeconomia in aluminii productione fundatur, quae circiter 15 centesimas PDG et omnium exportationum duas tertias partes repraesentat. Oeconomicae civitatis quaestiones graves sunt, propter magnam externi commercii obnoxietatem in duobus campis quae ex anno 2000 improvisas pretiorum mutationes internationali in mercatu habent: aluminii et petrolei campis. Quod ad notabillimas PDG, indicis inopiae operarum, debiti externi, et inflationis modificationes ex alio anno in alium ducit.

Proposita anno 2001 incepta ut oeconomicum systema ad novam rationem redigeretur, liberalizationis processus aperiretur et productiva structura admelioraretur paulum effectus habuere. Aliquae Civitatum Foederatarum et Hispaniae societates novas prospectiones et petroliferos usus efficiunt qui usque ad nunc bene succedunt. Ex altera vero, civitati prompta praecipua auri et bauxensis fodinalia suppletoria sunt.

Anno 2005, Surinamia, iuxta cum alias regionis civitates, energeticum foedus cum Venetiola, Petrocaribe nuncupatum, subnotavit, cuius gratia condiciones adipiscendorum petrolei et derivationum commodiores sunt.

Die 20 Septembris anni 2007, Tribunal Internationale Arbitrii maritimos limites cum Republica Guyanae delimitavit, manentibus pendentibus terrestribus limitibus qui Neopotamicam terram comprehendunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Litorales domus in Paramaribone, anno 1955.

Velut antiqua Nederlandiae colonia, Surinamia praecipua vincula cum hoc regno servat.

Lingua Batava est lingua publica, sed Surinamienses tum variis creolorum in Anglica fundatorum generibus tum autochthonicis linguis tum immigrationis linguis velut Iavice etiam loquuntur. Caribi et Aravaci Amerindi autochthones suis propriis linguis loquuntur sicut Cimarrones, Aucani et Saramaccani. Praecipuus creolus lingua Surinamiensis (Surinamice sranan tongo sive takitaki) est, qui publicam agnitionem e Idibus Iuliis anni 1986 habet. Praeterea Surinamienses lingua Hispanica (aliquae (Civitatum Foederatarum televisificae series antea Hispanice quam Batave subtitulantur) et lingua Anglica, praesertim in tabernis et officinis ad periegesin versis, etiam satis utuntur.

Civitas propter musicam caseconem (Batave et Surinamice Kaseko) et suam IndoCaribicam memoriam notissima est. Caseco probabiliter e Francica locutione casser le corp 'corpus frangere' deducitur qua per servitudinem usa est ad designandam valde rapidissimam saltationem. Caseco numerosorum popularium et laographicorum generum ex Europa, Africa et America derivatorum fusio est. Rhythmice complex est, cum instrumentis pecussionis velut scrateio (Batave skratji) (tympano valde magno) et cum aliis, sicut saxophono, salpinge valvata et aliquando tuba ductili. A solo cantore aut a choro cani potest. Dialecticae structurae cantus sunt, velut Creolica regionis genera, inter quae Vintistica (Batave Winti) et Cavina (Batave Kawina).

Caseco per decennium 194 evolvit utendis gregibus praesertim aerophonicis et Bigipocu (Batave Bigi Pokoe), 'magni tympani musicam' significans, nuncupatus est. Iazium, calypso, et alii rhythmi sua vestigia reliquere, dum musica rockica suum prorium pondus modo electrophonico reliquit.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Clarentius Seedorf.

Athleta in Surinamiae historia notissimus est natator Antonius Nesty, 100 metrorum papilionis olympionices in Olympiis Seuli anno 1988 et eiusdem exercitationis nomisma aereum in Barcinone anni 1992—unica nomismata Olympica quae Surinamia iam consecuta est.

Quamquam civitas consociationem pediludicam, Ligam Surinamiensem Pediludii (Batave Surinaamse Voetbal Bond, SVB), anno 1920 creatam et Foederationi Internationali Pediludii Consociativi (Francogallice Fédération Internationale de Football Association, FIFA) novem annis postea haesam possidet, plerique eius pedilusores suos cursus honorum peregre evolvunt. Quorum plurimi praesertim in Nederlandia bene successerunt. Aliqui velut Clarentius Seedorf aut Edgarus Davids, in Surinamia nati, in turma civitati Nederlandiensi ludunt. Franklinius Rijkaard a Surinamiensi civi proficiscitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Surinamiam spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg