Monoecus
Monoecus, pleniter tempore Romano Portus Herculis Monoeci, urbs parva ad fastigium rupis posita, est caput Principatus Monoeci.
Nomen [recensere]
Graeci qui hunc portum visitaverunt Μονοίκου λιμήν appellaverunt,[1] addito fortasse nomine dei ipsius Ἑρακλέους: inde enim mutuatum erit nomen Latinum "Portus Herculis Monoeci".[2] Deus Hercules ibi "Monoecus" appellabatur vel quia "pulsis aliis ibi ... solus habitavit, vel quod in eius templo alius deorum non colitur".[3] Fontes Latini alii aliter nuncupant: "Arx Monoeci"[4] "Saxa Monoeci".[5] Fontibus mediaevalibus orthographiae multae reperiuntur, inter quas "Monoecus",[6] "Portus Herculis", "Monagus" [7]. Italice appellatur Monaco, Francogallice olim Mourgues[8] sed hodie Monaco, Monoecense Múnegu, Occitanice Mónegue, Provinciale Monègue. Urbs etiam le Rocher (Latine virtualiter vertum Rupes) appellatur a suis civibus.
Notae [recensere]
- ↑ Ptolemaeus, Geographia 3.1.2; Strabo, Geographica 4.6.2
- ↑ Plinius, Naturalis historia 3.47. Cf. "Hercle Manico, portus": Itinerarium Antonini p. 503
- ↑ "Monoecus" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus vol. 3 col. 203
- ↑ Vergilius, Aeneis 6.830; Lucanus, Pharsalia 1.408; Ammianus Marcellinus, Res gestae 15.10.9
- ↑ Silius Italicus, Punica 1.586
- ↑ Hofmannus (ibid.)
- ↑ Aliter Monoecum, Monagum, Portus Erculis. Thomas Urso (1990). Toponomastica Bibliografica. Guida ai nomi dei luoghi di stampa fino al 1799. Florentiae: Olschki; p. 98
- ↑ Hofmannus (ibid.); vide etiam imaginem nostram