Franciscus Mitterrand
E Vicipaedia
Franciscus Mitterrandus, Iarnaci natus die 26 Octobris 1916, Lutetiae mortuus 8 Ianuarii 1996, Praeses Francogallicae Rei Publicae et coprinceps Andorrae ab anno 1981 usque ad annum 1995 fuit, quo nullus Praeses in Francia longius rerum potitus est.
[recensere] Biographia
Provinciali loco ortus, catholica fide educatus, Franciscus Mitterrandus aliquot annis cum viris dextrarum partium commercium habuit. Cum incipiente secundo mundiali bello vulneratus captusque ab hostibus esset, bis terque fugere conatus est, et id tandem die 10 Decembris 1941 ei successit. Postea aliquot menses pro imperio Philippi Petain laboravit, sed a fine anni 1942 coepit Teutonis collaborantibusque resistere et Lutetiae liberandae particeps fuit.
Nomotheta Nivernensium anno 1946 electus, iunior Minister Rei Publicae 1947, Paulo Ramaderio primo consule, factus est, multosque magistratus sub quarta Re Publica gessit, sed ab anno 1958, Carolo de Gaulle regnante, nihil nisi Nivernensium senator fuit. Octavum autem post annum candidatus sinistrarum partium ad Rei Publicae Praesidentiam fuit, qua in re, quamquam tandem non vicit, ei contigit De Gaulle ad secundum gyrum electionis protrahere. Anno 1971 secretarius primus partium socialistarum factus est, et postea conatus est Rei Publicae praeses fieri, commune programma cum communistis radicalibusque scribendo.
Tandem ei contigit ut 10 Maii anno 1981 Praeses eligeretur. Tum lux facta est, sicut ait Iacobus Langus, vir inter omnes Musis amicus qui scrinium de litteris tunc gerebat. Multis enim decretis, Petro Mauroy primo ministro, abrogavit mortis damnationem et auxit socialia minima et creavit vectigal maximarum fortunarum et dedit francogallicam nationalitatem omnibus advenis qui in Francia laborabant et divitias dedit scriniis litterarum scientiarumque laborisque et quintam hebdomadem ferialium dierum concessit laborantibus omnibus et 39 tantum horas laboris per hebdomadem praedixit, et cetera consulta tam ad interiorem quam ad exteriorem politicam fecit, quae ad felicitatem Franciae concurrerent. Anno autem 1984, cum scholam reformare Petrus Mauroy non potuisset, Laurentius Fabius primus minister factus est, qui etiam pecuniariam inopiam Rei Publicae curare conatus est.
Sed post victoriam dextrarum partium anno 1986 Franciscus Mitterrandus coactus est Iacobum Chirac primum ministrum nominare, qui duos annos administrationi praefuit. Denuo autem praeses anno 1988 electus est, et postea ad Europam confirmandam laboravit, Maastrichti tractatum adprobantibus Francogallis; pro primo ministro habuit primum Michaelem Rocard, deinde Editham Cresson, denique Petrum Beregovoy; sed scriptoribus rerum praesentium divulgantibus mendacia de repetundis, paulatim male audierunt omnes qui Rem Publicam gerebant. Verum anno 1993 dextras partes rursus victores Eduardum Balladur primum ministrum nominavit, et ipse sibi otium cum litteris dedit, credens in vires spiritus. Mortuus est anno 1996, paulo post victoriam Chiraci.
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Mitterrand spectant. |
- Institut François Mitterrand (Francice)
- “Francois Mitterrand Dies at 79; Champion of a Unified Europe” in The New York Times (Anglice)