Historia

E Vicipaedia

Porta·Vicipaediae · Scientiae·Humanae
Archaeologia · Civilitas · Geographia · Historia · Ius · Linguistica · Oeconomia · Philosophia · Psychologia · Sociologia
Migratio populorum fuit eventus historicus

Historia (-ae, f.) (de verbo Graeco ἱστορία 'historia') res generales de praeterito resque de societatibus humanis praeteritis complectitur, e.g. "historia geologica orbis terrarum," et "historia rerum antiquarum Romanarum." Res quae tempore ante historiam acciderunt praehistorica appellantur.

Verbum historia etiam significat 'disciplinam scientificam' quandam, quae res praeteritas scrutitur et curat ipsa de actis conservandis reliquiisque. Res illas non solum enumerat, sed etiam intellegere quaerit. Exempla quaestionum historicarum:

  • Quae erat causa illius belli civilis?
  • Quae erat causa occasi Imperii Romani?
  • Quae erant consecutiones inventionis scripturae?

Fontes quibus rerum gestarum scriptores utuntur sunt varii:

  • Acta scripta (id est archivum) et impressa: libri, epistulae, inscriptiones, et cetera;
  • Colloquia ("historia verbo tradita");
  • Res a hominibus archaeologicis inventae.

Historia ipsa etiam mores temporarios habet.

[recensere] Aetates

[recensere] Vide etiam

Instrumenta personalia
Linguis aliis