Expeditio sacra in Albigenses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Expugnatio Carcasonis a militibus Cruce signatis (1209)
Ludovicus Franciae princeps castellum Marmandam capit (1219) e libro manu scripto Canso de la Crosada (Bibliotheca Nationalis Francica)

Expeditio sacra in Albigenses anno 1208 mandavit papa Innocentius III ut haeresis Catharorum in Occitania exstirparetur. Bella gerebant Simon IV (comes Montisfortis), et postea reges Franciae Philippus II et Ludovicus VIII, contra Raimundum Rogerium Trencavel, vicecomitem Carcasonis, comitesque Tolosae Raimundum VI et Raimundum VII et Petrum II Aragoniae. Anno 1229 finis expeditionis factus est.

Origo expeditionis[recensere | fontem recensere]

Pontifex die 10 Martii 1208 in bulla "Rem crudelem" sic Cruce signatos ad bellum incitat: "Eia igitur, Christi milites! Eia, strenui militiae Christianae tirones! ... Succendat vos ad tantam Dei vestri vindicandam iniuriam pius zelus!" Sic etiam mortem Petri de Castro Novo recapitulat, rationes expeditionis enumerat, indulgentiam promittit: "Cum igitur, post interfectionem praefati iusti, ecclesia ... absque consolatore in tristitia et marore sedente, fides evanuisse, perisse pax, haeretica pestis et hostilis rabies fortius invaluisse dicantur, ac, nisi potenter in huiusmodi novitate procellae succurratur eidem, paene penitus videatur ibidem navis ecclesiae naufragari, universam vestram ... in tantae necessitatis articulo in virtute Christi confidenter iniungimus et in remissionem peccaminum indulgemus quatinus tantis malis occurrere non tardetis et ad pacificandum gentes illas ... intendere procuretis et, quibuscumque modis revelaverit vobis Deus, haereticam inde studeatis perfidiam abolere, sectatores ipsius, eo quam Sarracenos securius quo peiores sunt illis, in manu forti et extento brachio impugnando."[1]

Mox per alias litteras Innocentius expeditionem commovit, scilicet "Ut contra crudelissimos" et cetera diebus 8-11 Octobris 1208; "Benedicti vos" et cetera die 3 Februarii 1209.[2]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Petrus Vallis Cernaii, Historia Albigensis 65.
  2. PL vol. 215 coll. 1469-1471, 1545-1546

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]