Napoleo I (imperator Franciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Napoleo (discretiva)

Neapolio Bonaparte a Iacobo Ludovico David pictus.

Napoleo seu Neapolio Bonaparte etiam Napoleo Bonapars[1][2][3] (natus Napoleone di Buonaparte Adiacii in Corsica die 15 Augusti 1769, mortuus in domicilio Longwood appellato, insula Sancta Helena in Oceano Atlantico die 5 Maii 1821) erat dux exercitus inter Res Novas Franciae, a 1799 anno usque ad 1804 annum, tyrannus rei publicae (Francogallice: Premier Consul), ab 1804 anno Imperator Francorum (Francogallice: Empereur des Français[4]), ab 1806 rex Italiae protectorque Foederis Rheni. Vir secundis adversisque iuxta famosus.

Constat Napoleonem unum ex optimis ducibus militaribus omnium temporum fuisse. Primo praeceptis Suncii se dedit et eis paruit, cuius liber de Arte belli erat 1782 anno in Francicum traditus. Napoleonis gesta, hominis politici, post Res Novas sunt etiam amplissima, cuius liber, Codex Civilis appellatur, cuius iuribus adhuc in Francia servit et a promulgatione 1804 anni auctoritatem vehementem in evolutione civili habent.

Corsicus natu: Pueritia et Adulescentia[recensere | fontem recensere]

Half-length portrait of a wigged middle-aged man with a well-to-do jacket. His left hand is tucked inside his waistcoat.
Napoleonis pater Carolus Buonaparte fuit legatus Corsicus apud Ludovicum XVI.

Napoleo Bonaparte fuit secundus natu octo liberorum. Quinque liberi plus nati sunt, qui infantes omnes mortui sunt. Parentes ambo fuerunt minoris nobilitatis Italicae; pater fuit Carolus Buonaparte, iurisconsultus, et mater Laetitia Ramolino. Baptizatus est Catholicus 21 Iulii 1777 in Cathedrali Adiacii.[5]

Difficile est dictu qua in natione Napoleo natus sit: Respublica Genuensis Corsica potita est anno 1347 eamque regebat usque ad annum 1729, quo anno res novae inceptae sunt. Bellum Corsici gerebant cum Genuensibus, postquam anno 1755, Paschali Paoli ducente, facta est Respublica Corsica. Annos 9 Genua insulam iterum potiri conabatur, defessa deinde clam Franciae vendit 1764. Hoc palam clamato belloque parvo inter annos 17681769 gesso, Corsica in Franciam gradatim adsimilata est. Nationalismus autem inhibitus fervescitabat, et lingua Italica fuit sua lingua materna. Napoleo ergo nominatus est nomine Italico Napoleone di Buonaparte, Corsico Nabolione. Serius se appellare coepit Napoleo modo Francico Napoléon Bonaparte.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Mense Ianuario anni 1779 Napoleo studia incepit Augustoduno in Francia, ut linguam Francicam disceret. Maio eiusdem anni acceptus est in academiam militarem Brienne-le-Château.? Late fertur sonu Corsico gravi locutum esse neque Francicam linguam recte scribere didicit, quamobrem eum valde condiscipuli eludebant.[6][7] Brienne? Napoleo cognoscit Ioannem-Remigium Moët, praeclarum vinarium vini spumantis, quocum facti sunt amici. Eorum amicitia secundum Ioanni-Remigio provenit, nam eius vinum Napoleo exercitui victorio saepe emit cursumque continenter divertit, si in itinere prope fuerant.

Napoleo inter Res Novas[recensere | fontem recensere]

Napoleonis cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1785 Napoleo tribunus erat. Die 19 Decembris anni 1793 Telonem Martium urbem in Francia australi sitam expugnavit, quae antea a militibus Britannis atque Hispanis defendebatur. Quam ob rem generalis legionarius promotus est.. Anno 1795 Napoleo ad imperatorem designatus est, postquam motum in Lutetia profligavit.

Senatus Rei Publicae Francicae ei die 12 Maii 1802 consulatum perpetuum obtulit. Diebus 10 atque 12 Decembris 1802 - Napoleo Bonaparte Lutetiae coram legatis Reipublicae Helveticae de optimo statu Helvetiae disseruit, quae tunc iurgiis internis vexabatur.

Napoleo imperator[recensere | fontem recensere]

Clades Napoleonis in Russia[recensere | fontem recensere]

Mense Iunio anno 1812, copiae Napoleonis Imperium Russicum sine declaratione belli invaserunt et initio prospere bellabant. Exercitus Russicus, a ducibus generalibus Michaele Barclay de Tolly et Petro Bagration ductus, se Francicis dedit. Pugnae prope oppido Kliastitsi (quae ab 30 Iulii ad 1 Augusti durabat) gratia, finitus est incessus copiarum hostiarum ad Petropolem. A 16 ad 18 Augusti accidit pugna Smolenscensis. A 20 Augusti impositus est novus copiarum Russicarum dux: Michael Kutuzov. Die 7 Septembris (26 Augusti Calendarii Iuliani) accidit pugna notabilis prope vicum Vorotunum (qui vulgo Borodino dicitur), nunc in regione Moscuensi Russiae locatum. Initio Septembris, Russi concesserunt de Moscua, quae urbs paulo post occupata est a copiis Napoleonis. Sed mense Octobri anno 1812 Napoleo cum exercitu, cuius conditio facta est mala, de Moscua concessit. Dein copiae Francicae cedebant et mense Decembri anno 1812 e Russia eiectae sunt. Tamen ei pax oblata est, si tantum Germaniam reliqueret. Id Napoleo acerrime negavit.

Abdicatio et exilium primum[recensere | fontem recensere]

16 Octobris - 19 Octobris 1813 Napoleo apud Lipsiam posteaque proeliis aliis superatus est. 31 Martii 1814 exercitus Russiae, Borussiae, Austriae sociorumque aliorum Lutetiam expugnaverunt. 2 Aprilis et Napoleo coactus est ex Lutetia fugere. 12 Aprilis primo abdicavit et in exilium ire a ML fidis militibus secutus in insulam Ilvam coactus est, ubi 4 Maii advenit. Mansit ei titulus imperatoris et regnum per insulam decem milium incolarum. Sed hoc Napoleo contentus non erat.

Napoleonis centum dies[recensere | fontem recensere]

In Francia Ludovicus XVIII, frater Ludovici XVI regno potitus est, sed die 1 Martii 1815 Napoleo evasit ex insula cum militibus et navi egressus est in Valle Aurea, oppidum parvulum in Provincia positum. Napoleo audacter per Provinciam, regionem ut omnibus notus est filoborbonicam, progredi coepit et cum pervenisset ad Gratianapolim 7 Martii Borbonica legio V se coniunxit cum manu Napoleonis. Postea multae aliae legiones Borbonicum exercitum deseruerunt et se coniunxerunt cum Napoleone; ipse Michael Ney, qui paulum antea regi dixerat: "Illiberalem Corsum Lutetiam in ferrea cavea referam," secum Napoleone coniunxit. Postridie, Ludovicus XVIII Lutetia fugit in Belgiam, et Napoleo in Lutetiam ingressus est.

Francia recuperata, res attamen arduae erant, nam totius Europae reges, qui antea de novis finibus inter se dissenserunt, tunc omnes Napoleonem imperio spoliare volebant, quare septimam inter se coalitionem conflaverunt.

Napoleoni ergo pugnandum fuit, quamquam id non voluit, et rursus attulit necessarium delectum, qui invisus omnibus erat. Quo facto, concripsit exercitum ducentorum octaginta milia hominum, Britanniae, Russiae, Austriae et Borussiae septigenti milia milites suppeditaverunt. Napoleoni statim proelium committere melius esse visum est, nam si diutius expectavisset, hostes multo melius exercitus paravissent. Napoleo iter fecit ducens exercitum centum viginti milia hominum in Belgium, ubi dux Wellingtoniae et Blücher, habentes pro se quisque in imperio similem exercitum, Britannicorum, Borussicorum et Belgarum compositum, erant. Napoleo, in Waterloo, planitie apud Bruxellas posita, profligatus die 18 Iunii 1815, fugere debuit.

Exsilium secundum et mors Napoleonis[recensere | fontem recensere]

Locus Sanctae Helenae in Oceano Atlantico, plus quam 2000km ab proxima terra.

Napoleo die 22 Iunii secundo abdicavit. Cum Britannici eum comprehendissent, die 18 Octobris eius anni in Sanctam Helenam, insulam a Francia distantissimam et parvulam, rursus exsulatus est. Illic mortuus est die 5 Maii 1821.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen Napoleonis (Italice: Napoleone) deductum esse a nomine martyris Graeci appellati Neopolus (aut Neopolas aut Neopolis) dicitur. Sed in maxima fontium ad eum Latine spectantium parte, Napoleo legitur.

Monumentum[recensere | fontem recensere]

Columna Vindocinensis.
Columnae basis.

In Columnae Vindocinensis (Lutetiae) base scriptus est:

NEAPOLIO IMP AVG
MONVMENTVM BELLI GERMANICI
ANNO MDCCCV
TRIMESTRI SPATIO DVCTV SVO PROFLIGATI
EX AERE CAPTO
GLORIAE EXERCITVS MAXIMI DICAVIT

Picturae[recensere | fontem recensere]

Citationes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg