Fauna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Australiana et Novae Zelandica fauna. Haec imago probabiliter prima in editione (18761899) libri Nordisk familjebok in luce prolata est.

Fauna animalium specierum globus est, quae geographicam regionem incolunt, quae aevi geologici propria sunt aut quae in quodam oecosystemate inveniri possunt. Zoogeographia de spatiali animalium distributione agitur. Haec tam de factoribus abioticis quam factoribus bioticis pendet. Inter quos possibiles competitionis aut depraedationis relationes inter species excellunt. Animalia conturbationi suam habitationem alteranti valde respondere solent; quamobrem, oecosystematis faunae mutatio alterationem unius aut variorum huius factorum indicat.