Ducatus Sabaudiae
E Vicipaedia
Ducatus Sabaudiae (Italiane: Ducato di Savoia ; Francice: Duché de Savoie) fuit antiqua civitas inter praesentem Italiam et Franciam. Praeter urbes Genavae et Lausonii etiam terrae praesentis Helvetiae pagi Valdensis et Genava ad Ducatum Sabaudiae usque ad annum 1536 pertinerunt.
Historia [recensere]
Ducatus anno 1416 ortus est, cum imperator Sigismundus a Luxemburgio comitem Amadeum VIII Sabaudiae ducem creavit. Caput ducatus fuit Camberiacum (Francice: Chambéry) et ab anno 1563 Taurinum (Italice: Torino).
Anno 1714, post bellum de successione Hispanica, dux Victorius Amadeus II Sabaudiae factus est rex Siciliae. Duces ergo reges fuerunt primum Siciliae, deinceps Sardiniae propter Siciliae, quae domui Habsburgensi erat, mutationem cum Sardinia, anno 1718.
Duces Sabaudiae [recensere]
Abbatia Altacumbensis, ubi sepulchra complurium comitum ducumque Sabaudiensium iacent
- Vide etiam: Comitatus Sabaudiae
- Amadeus VIII (1383-1451), dictus Pacificus, dux ab anno 1416 usque ad annum 1440
- Ludovicus (1413-1465), dictus Magnanimus, dux ab anno 1440 usque ad annum 1465
- Amadeus IX (1435-1472), dictus Felix, dux ab anno 1465 usque ad annum 1472
- Philibertus I (1465-1482), dictus Venator, dux ab anno 1472 usque ad annum 1482
- Carolus I (1468-1490), dictus Bellator, dux ab anno 1482 usque ad annum 1490
- Carolus II (1489-1496), dux ab anno 1490 usque ad annum 1496
- Philippus II (1443-1497), dictus Sine Terra, dux ab anno 1496 usque ad annum 1497
- Philibertus II (1480-1504), dictus Pulcher, dux ab anno 1497 usque ad annum 1504
- Carolus III (aut II) (1486-1553), dictus Bonus, dux ab anno 1504 usque ad annum 1553
- Emanuel Philibertus (1528-1580), dictus Caput Ferreum, dux ab anno 1553 usque ad annum 1580
- Carolus Emanuel I (1562-1630), dux ab anno 1580 usque ad annum 1630
- Victorius Amadeus I (1587-1637), dux ab anno 1630 usque ad annum 1637
- Franciscus Iacintus (1632-1638), dux ab anno 1637 usque ad annum 1638
- Carolus Emanuel II (1634-1675), dux ab anno 1638 usque ad annum 1675
- Victorius Amadeus II (1666-1732), dux ab anno 1675 usque ad annum 1713, postea Rex Siciliae.
Bibliographia [recensere]
- Barberis, Walter, ed. 2007. I Savoia: i secoli d’oro di una dinastia europea. Taurini: Einaudi.
- Barbero, Alessandro. 2002. Il Ducato di Savoia, Amministrazione e corte di uno Stato franco-italiano. Romae. ISBN 88-420-6708-3. (Italiane)
- Page, Agnès. 1993. Vêtir le prince: tissus et couleurs à la cour de Savoie (1427-1447). Lausano:? Université de Lausanne. (Francogallice)
- Bagliani, Agostino Paravicini, ed. 1990. Les manuscrits enluminés des comtes et ducs de Savoie. Taurini: Umberto Allemandi. (Francogallice)
| Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes! |