Algerium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Al Jumhūrīyah al Jazā'irīyah
ad Dīmuqrāţīyah ash Sha'bīyah
الجمهورية الجزائرية الديمقراطية الشعبية
Tigduda tamegdayt taɣerfant tažžayrit
République algérienne démocratique et populaire

Res Publica Algerina Democratica et Popularis
Vexillum Aigelicus
(Vexillum)
Sententia nationalis: La révolution par le peuple et pour le peuple (Francogallice "Res novae a populo pro populo illatae")
Situs Algerii
Lingua Arabice
Lingua secunda lingua Libyca, Francogallice
Caput Algeria
Praeses Abdelazizus Buteflika
Praeses ministrorum Ahmed Ouyahia
Area
 - Toto
 - % Aqua
Locum 11
2,381,740 km²
0%
Numerus incolarum
 - Toto (2000)
 - Spissitas incolarum
Locum 34
31,736,053
13.3/km²
Libertas 5 Iulii, 1962 quam Franciam.
Moneta Denarius
Zona horaria UTC+1
Gentilitium Algerinus-a-um
Hymnus nationalis Kassaman (Iusiudandum)
Interretis abbreviatio .DZ
Numerus telephonicus ad civitatem 213

Algerium,[1] antiqua Mauritania Caesariensis, est civitas in Africa Septentrionali sita, septemtrione Mari Mediterraneo (per quod ad Hispaniam et Sardiniam insulam Italianam appropinquatur), oriente Tunesiae et Libyae, meridie Nigro et Malio, et occidente Mauritaniae, Saharae Occidentali, et Maroco finita. Tempore Romano appellabatur Mauritania, et sub imperio provincia facta est. Caput et maxima urbs est Algeria, cuius nomen tempore Romano fuit Icosium. Algerii linguae sunt lingua Arabica (publica) et lingua Libyca vel "Mazicensis" (vulgo); lingua Francogallica non est lingua late adhibita, sed in scholis docetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Arcus Romanus Traiani Thamugadis, in Algerio.

Algerium Mazicanis habitatur ex anno 10 000 a.C.n. saltem. Ex anno 1000 a.C.n., Carthaginenses pondus super Mazicanos exercere coeperunt quia iuxta litus domicilia collocaverunt. Prima Mazicanica regna oriri coeperunt, excellente regno Numidiae, quae opportunitate Bellis Punicis oblata usa sunt ut a Carthagine libertas se facerent. Quorum libertas, nihilominus, non multo duravit quia anno 200 a.C.n. Roma, tunc republica, adiuncta sunt. Lapso Imperio Romano Occidentali, Mazicani denuo homines liberi se fecerunt plerumque antiqui territorii sui, exceptis aliquibus zonis a Vandalis (qui postea a Byzantinis expulsi sunt) occupatis dominantes. Cum sua victoria, Imperium Romanum Orientale, quamquam aegre, dominium super orientalem civitatespartem tenuit, usque ad adventum Arabum saeculo octavo.

Algerium ad Imperium Ottomanicum a Khair-ad-Don et fratre Arudzone adiunctum est, qui hodiernos Algerinos fines septemtrione collocaverunt et litus praecipua piratarum statio fecerunt. Piratarum opera cacumen per saeculum septimum decimum attigerunt. Constantes impetus in naves Civitatum Foederatarum in Mediterraneo bello Mazicano primo et secundo facti sunt. Causa irreverentiae consuli suo Francia Algerium anno 1830 invadit. Die 23 Decembris 1847, Franciae rex Ludovicus Philippus Algerium coloniam Franciae proclamavit. Fortis defensio egregiorum locorum et incolarum difficile opus Franciae fecit, quae solum saeculo vicensimo totum dominium populi obtinuit.

Cirta, Algerium 1840.

Adhuc, ante effectivam huius dominii obtentionem, Francia Algerium integrantem suae terrae partem iam fecerat, status qui solum cum conlapso Quartae Reipublicae finiret. Miles colonorum ex Francia, Italia, Hispania, et Melita in Algerium migraverunt, litorales planities culturi et optimas Algerinarum urbium partes habitaturi, dum e terrarum popularium proscriptione Francica gubernatione effecta lucrantur. Europaeorum prognati (Pedes Nigri), velut Algerini Iudaei Francici cives considerabantur, dum plerique Mulsumani Algerini Francicis legibus non tegebantur, nec Gallicam nationalitatem nec ius suffragii habebant. Socialis crisis? ad extremum hoc tempore venit, cum indicibus analphabetismi magis magisque augentibus dum occupatio terrarum magnam partem incolarum deiecit.

Tabula Algerii.

Algerium longo bello liberationis obviam ire coactum est propter Francicorum colonorum (nominatorum in metropole Pedum Nigrorum (Francice Pieds Noirs) renisum qui optimas terras dominantur. Anno 1947, Francia Francicam civitatem Algerinis pandit et accessum Musulmanorum gubernationalibus muneribus permisit, sed Algerii Francici contra quamvis concessionem nativis resistebant. Hoc eodem anno Frons Liberationis Nationalis (FLN) conditus est pugna pro libertate instructura. Expeditio Antiarabicorum Attentatorum (1950–1953) a Conservativis colonis excitata, velut reactio Frontis Liberationis Nationalis, attentatorum undam in urbibus et bellum clandestinum ruri provocat. Anno 1958, a patria expulsi rebelles Cairi gubernationem provisoriam rei publicae condunt. Interventio electae metropolitanarum copiarum manus (Legionis Exterae et militum deciduorum) bellum amplificat.

Tromocraticae actiones, tormenta, et relegationes propria actionis militaris Franciae sunt. Praefecti nationalistici et ultraconservativi seditionem militarem in Algerio anno 1958 fecerunt. Anno proximo, Carolus de Gaulle, Francicus praeses, autodeterminationem? Algerinis concessit, sed bellum anno 1961 amplificatum est quia tromocratica consociatio conservativa, Consociatio Exercitus Secreti, ab imperatore Salano ducta, orta est (qui unus protagonistarum seditionis anni 1958 fuit). Hoc eodem anno, Franco-Algerinae negotationes prolapsae sunt propter dissensionem de usu petrolei anno 1945 inventi. Anno 1962, Indutiae Aquiani receptae sunt, cum Algerinae libertatis Francica agnitione pro satisdatione Francicis in Algerio. Res Publica Popularis Democratica Algerii proclamata est post suffragia ubi Frons Nationalis Liberationis velut una factio adiit. Machometus Ben Bella praeses factus est.

Urbes Algerinas quas Romani cognoscebant[recensere | fontem recensere]

Algeria sive Icosium.
Urbs a Romanis nota Nomen praesens Arabice
Castellum Tingitanum الشلف
Rusicade سكيكدة
Hippo Regius عنابة
Calama قالمة
Icosium الجزائر
Pomaria تلمسان
Cirta قسنطينة
Cissi
Ruscurrum دلّس
Iomnium تيقزيرت
Saldae بجاية
Igilgili جيجل
Cuicul جيميلة
Thamugadi تيمقاد
Tipasa تيبازة
Iol Caesarea شرشال
Albulae عين تموشنت

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Abdelazizus Buteflika, Praeses Algerii.
Abdelazizus Buteflika, Praeses Algerii.

Algerium sub constitutione anni 1976 gubernatur, quae saepe recognita est. Potestas exsecutiva a Praeside ducitur, qui quinquenni mandato per suffragium populare eligitur. Primus minister a praeside indicatur. Bicamerale Parlamentum in 380 scamnis Consilio Nationali Populari et in 144 scamnis Consilio Nationum consistit. Algerinum systema legitimum in Francica et Islamica legibus fundatur.

Libertate capta, Frons Liberationis Nationalis (FLN) una factio civitatis facta est. Post Octobris anni 1988 tumultum, multifactionismus instauratur. Civitas amplius triginta politicas factiones computat, nihilominus, principalis Frons Liberationis Nationalis adhuc est. Algerina res pressoria relativam? libertatem decennio 200 obtinuit, quamquam varii diurnarii occisi sunt. Tamen, Civitas suum monopolium in audivisuali campo servavit. Ex anno 2004, res pressoria denuo auctoritatum pressioni obviam it. Tromocratiae decennium inter 1992 et ultimos annos decennii ducentos varios diurnarios, intellectualistas, et civitatis procuratores interfecit. Annus 1992 fuit ubi status necessitatis instauratur. Qui ab exercitu decretus est post victoria Islamistarum Frontis Islamicae Salvationis (FIS) in legisferis comitiis. Anno 1999, et rursum anno 2005, politia pacis et nationalis securitatis a praeside Abdelazizo Buteflika effecta radicales focos exstirpare conatur.

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Tabula provinciarum Algerinarum numeratarum secundum publicum ordinem.

Algerium hodie in quadraginta-octo provincias (vilaias, Arabice ولاية), in districtus (daeras, Arabice دائرة) et in 1541 communia (baladias, Arabice بلدية) dividitur. Singula provincia, singulus districtus, et singulum commune secundum singulum caput nominantur quod generatim etiam maxima urbs est.

Secundum Algerianam constitutionem, provincia territorialis collectivitas aliquo oeconomicae libertatis fructa est. Consilium Provinciale Populare politica entitas provinciam gubernans quae "praesidem" habet, qui a consilii sociis eligitur. Qui tamen per suffragium universale quoque quinquennio eliguntur. Singulus praefectus sive valius singulam provinciam sive vilaiam dirigit. Qui a praeside Algerii eligitur Consilium Provinciale Populare recturus.

Administrativae divisiones saepe ex libertatis tempore mutaverunt. Introductis novis provinciis, numerus antiquae provinciarum servatus est, quamobrem non alphabeticus ordo servatus est. Cum suis officialibus numeris, in praesenti (ex anno 1983) infra sunt:

Officiali numero Provincia Latine vel Latinizata Provincia Arabice Provincia Libyce Provincia Francice Caput Latine vel Latinizatum Caput Arabice Caput Libyce Caput Francice
1 Oropolitana أدرار Nomen litteris Lybicis scriptum Adrar Oropolis أدرار Nomen litteris Lybicis scriptum Adrar
2 Castellum Tingitanum الشلف Chlef Castellum Tingitanum الشلف Chlef
3 Oaseopolitana الأغوا Laghouat Oaseopolis Laghouat
4 Umelbuagium أم البواقي Oum El Bouaghi Umelbuagium Oum El Bouaghi
5 Lambaesis باتنة Nomen litteris Lybicis scriptum Batna Lambaesis باتنة Nomen litteris Lybicis scriptum Batna
6 Saldae بجاية Nomen litteris Lybicis scriptum Béjaïa Saldae بجاية nomen litteris Lybicis scriptum Béjaïa
7 Vescera بسكرة Nomen litteris Lybicis scriptum Biskra Vescera بسكرة Nomen litteris Lybicis scriptum Biskra
8 Besarium بشار Béchar Besarium بشار Béchar
9 Microrhodopolitana البليدة Blida Microrhodopolis البليدة Blida
10 Leontopolitana البوير Nomen litteris Lybicis scriptum Bouïra Leontopolis البوير Nomen litteris Lybicis scriptum Bouïra
11 Laperrinepolitana تمنراست Nomen litteris Lybicis scriptum Tamanrasset Laperrinepolis تمنراست Nomen litteris Lybicis scriptum Tamanrasset
12 Theveste تبسة Nomen litteris Lybicis scriptum Tébessa Theveste تبسة Nomen litteris Lybicis scriptum Tébessa
13 Pomaria تلمسان Nomen litteris Lybicis scriptum Tlemcen Pomaria تلمسان Nomen litteris Lybicis scriptum Tlemcen
14 Tingartia تيارت Nomen litteris Lybicis scriptum Tiaret Tingartia تيارت Nomen litteris Lybicis scriptum Tiaret
15 Genistopolitana تيزي وزو Nomen litteris Lybicis scriptum Tizi Ouzou Genistopolis تيزي وزو Nomen litteris Lybicis scriptum Tizi Ouzou
16 Icositania الجزائر Ledzayer Alger Icosium الجزائر Ledzayer Alger
17 Dzelfa الجلفة Djelfa Dzelfa الجلفة Djelfa
18 Igilgili جيجل Jijel Igilgili جيجل Jijel
19 Sitifis سطيف Sṭif Sétif Sitifis سطيف Sṭif Sétif
20 Saida سعيدة Saïda Saida سعيدة Saïda
21 Rusicade سكيكدة Skikda Rusicade سكيكدة Skikda
22 Biscuitopolitana سيدي بلعباس Sidi bel-Abbes Biscuitopolis سيدي بلعباس Sidi bel-Abbes
23 Hippo Regius عنابة Annaba Hippo Regius عنابة Annaba
24 Calama قالمة Guelma Calama قالمة Guelma
25 Cirta قسنطينة Ksentina Constantine Cirta قسنطينة Ksentina Constantine
26 Medix المدية Médéa Medix المدية Médéa
27 Cartenna مستغانم Mostaganem Cartenna مستغانم Mostaganem
28 Hydrorhoiapolitana المسيلة Nomen litteris Lybicis scriptum M'Sila Hydrorhoiapolis المسيلة Nomen litteris Lybicis scriptum M'Sila
29 Victoria مـعـسـكـر Mascara Victoria مـعـسـكـر Mascara
30 Vargla ورقلة Ouargla Vargla ورقلة Ouargla
31 Oranum وهران Oran Oranum وهران Oran
32 Gerypolitana البيض El-Bayadh Gerypolis البيض El-Bayadh
33 Polignacopolitana اليز Illizi Polignacopolis اليز Illizi
34 Bordzbuarreridzum برج بوعريريج Bordj-Bou-Arreridj Bordzbuarreridzum برج بوعريريج Bordj-Bou-Arreridj
35 Melanopetropolitana بومرداس Nomen litteris Lybicis scriptum Boumerdès Melanopetropolis بومرداس Nomen litteris Lybicis scriptum Boumerdès
36 Tarefum الطارف El Taref Tarefum الطارف El Taref
37 Tindufum تندوف Tindouf Tindufum تندوف Tindouf
38 Columnata تسمسيلت Tissemsilt Columnata تسمسيلت Tissemsilt
39 Potamopolitana الواد El Oued Potamopolis الواد El Oued
40 Mascula خنشلة Nomen litteris Lybicis scriptum Khenchela Mascula خنشلة Nomen litteris Lybicis scriptum Khenchela
41 Thagaste سوق أهراس Nomen litteris Lybicis scriptum Souk Ahras Thagaste سوق أهراس Nomen litteris Lybicis scriptum Souk Ahras
42 Tipasa تيبازة Nomen litteris Lybicis scriptum Tipaza Tipasa تيبازة Nomen litteris Lybicis scriptum Tipaza
43 Milevum ميل Mila Milevum ميل Mila
44 Oppidum Novum عين الدفلى Aïn-Defla Oppidum Novum عين الدفلى Aïn-Defla
45 Naama النعامة Naâma Naama النعامة Naâma
46 Albulae عين تموشنت Aïn Témouchent Albulae عين تموشنت Aïn Témouchent
47 Microaseopolitana غرداية Nomen litteris Lybicis scriptum Ghardaïa Microaseopolis غرداية Nomen litteris Lybicis scriptum Ghardaïa
48 Mina غليزان Nomen litteris Lybicis scriptum Relizane Mina غليزان Nomen litteris Lybicis scriptum Relizane

Geographia[recensere | fontem recensere]

Topographia Algerii.
Mons Ahaggar, sive Hoggar (Arabice هقار).

Algerio duae principales geographicae regiones sunt; Septemtrionalis regio et regio solitudinis Saharae, Meridie nationis. Septemtrionalis regio quattuor zonis formatur quae sunt; parva lacinia plsnitiae iuxta Mediterraneum litus; iugorum Atlantis regio, Mediterraneum clima et uber et copiosum solum possidens; semiarida et vix habitata regio Sottorum (Francice Chott, Arabice شط) salsa lacus (sotta) continens et ubi ovium et caprarum creatores praecipue sunt; et regio montis Atlantis Saharae, etiam semiarida regio et qua pastione praesertim utuntur. Flumen Chenaleph (Arabice الشلف, Francice Chelif) reipublicae maximum est.

Algerinus Septemtrio terrae motibus exponitur, qui velut annis 1954, 1980, aut 2003 vastare aut miles hominum necare vel vulnerare possunt.

Maxima pars aridae regiones Saharae glareis et petris tegitur, cum paulo gignentium; etiam immensae areae molium arenosae septemtrione et oriente sunt. Aliquae oases pracipuae sunt: Thyrapolis (Arabice تقرت); Libyce nomen litteris Lybicis scriptum, et Francice Touggourt), Vescera (Arabice بسكرة; Libyce nomen litteris Lybicis scriptum et Francice Biskra), Senasanum (Francice Chenachane), Inzizum (Francice In Zize) et Tinrerhohum (Francice 'Tin Rerhoh).

Maxima litoris pars Algerinae iniqua est, saepe adhuc montana, et pauci boni portus sunt. Regio statim a meridie litoris, Atlas Tellianus (Arabice الاطلس التلي; Francice Atlas tellien) nominata, uber est. Plus in Meridiem mons Atlas et solitudo Saharae est. Algeria sive Icosium (Arabice الجزائر; Francice Alger; Libyce Ledzayer), Oranum (Arabice وهران; Francice Oran) et Cirta (Arabice قسنطينة; Francice Constantine; Libyce Ksentina) praecipuae urbes sunt.

Clima Algerinum aridum calidumque est, quamquam clima litoris suave, et hiemes in montanis areis severae possint. Algerium Austro (Arabice قبلی; Francice Sirocco), vento calido pulverem et arenam ferente praesertim commune Aestate, afficitur.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Litus Algeriae sive Icosii, caput Algerii.

Campus hydrocarboneorum columen Algerinae oeconomiae, quia circa 60 centesimae praecomputationalium redituum, 30 centesimae Producti Domestici Grossi et amplius 95 centesimae exportationalium redituum responsalia sunt. Algerio septimum gasi subterranei depositum in mundo est et Algerium secunda maxima exportatoria natio gasi est. Etiam decima quarta civitas cum maximis petrolei depositis.

Algerinae res nummariae annis 2000 et 2001 petrolei pretiorum incrementis et fiscali politia a gubernatione adstricta fructae sunt, quod magnum commercialis excedentis incrementum, historica maxima in adventicii argenti depositis et externi debiti deminutionem produxit. Gubernationis conatus ut oeconomia per adventiciae domesticaeque pecuniae collocationem attractam extra energeticum campum diversificaretur in magni indicis operis vacationis deminutione et in modi vivendi profectu non ita valde successerunt. Anno 2001, gubernatio foedus consociationis cum Unione Europaea obsignavit, quod deinde portoria levabit et commerciales mutationes augebit. Externum Algerinum debitum anno 2004 21.9 billiones dollariorum erat, contra 24 billiones dollariorum anno 2000.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Demographia Algerii, Data Societatis Consociationis Nationum Victui et Agri Culturae, anno 2005; numerus incolarum in milibus.

Hodiernus incolarum Algerinorum numerus est 33 333 216 (secundum Iulii anni 2007 statisticam). Circa 70 centesimae Algerinorum septemtrionalem litus incolunt; minima Algerinorum pars Saharam incolens in oasibus praecipue densatur, quamquam circa 1.5 milliones nomades aut seminomades manent. Fere 30 centesimae Algerinorum minus quam quindecim annos natorum est. Algerio quartus minimus index ubertatis in Magno Oriente Medio post Cyprum, Tunesiam, et Turciam est.

Fere 97 centesimae incolarum ethnice Libycum/Arabicum et religiose Sunniticum Islamicum classificatur, non Sunnitici Musulmani pauci praesertim Ibaditae sunt, 1.3 centesimae repraesentantes, e valle Mozabii (Arabice مزاب; Francice Mzab). Plerumque adventicia Catholica Romana communitas circa 45 000 hominum exsistit, iuxta circa 350 000 Protestantium Christianorum, et aliquot 500 Iudaeorum. Iudaica communitas, quae 2 centesimae omnium incolarum olim constituebat, propter emigrationem, praecipue in Franciam et Israelem, plerumque imminuta est.

Europaei minus quam 1 centesima incolarum constituunt, fere solum maximas metropolitanas areas incolentes. Nihilominus, per tempus coloniale multi (15.2% anno 1962) Europaei incolae erant, praecipue Francogalli, insuper Hispanis occidente civitatis, Italianis et Melitensibus oriente, et aliis Europaeis in numeris minoribus nominatis Pedibus Nigris (Francice pieds-noirs), in litore densatis et maximam partem in urbibus velut Hippone Regio (Arabice عنابة ; Francice Annaba), Orano (Arabice وهران; Francice Oran), Biscuitopoli (Arabice سيدي بلعباس, Francice Sidi bel-Abbès) et Algeria sive Icosio (Arabice الجزائر; Francice Alger; Libyce Ledzayer) formantibus. Fere toti Europaei per aut statim post civitatis libertatem captam e Francia Algerium reliquerunt.

Saltatrix Vescerae, Martio anni 1917, in ephemeride National Geographic edita.

Habitatio et medicina instantia quaestiones in Algerio adhuc sunt. Deficiens infrastructura et continua affluentia hominum e rure in urbanas regiones ambo systemata persaturaverunt. Secundum Programma Consociationis Nationum Evolutioni, Algerio unus maximorum in mundo indicum occupationis domesticae est et gubernationales administratores civitati directam inopiam 1.5 milliones domorum esse palam adseruerunt.

Feminae 70 centesimae Algerinorum causidicorum et 60 centesimae iudicum summant. Feminae medicinam dominant. Magis magisque, feminae domesticis reditibus plus quam viri contribuunt. Circa 60 centesimas universitariorum studentium feminae sunt, secundum universitarios investigatores.

Circiter 95&thinap;700 fugitivorum et asylum petentium refugium in Algerio quaesiverunt, qui adumbratim 90 000 e Maroco et 4100 ex Antiqua Palaestina includunt.

Circuli ethnici[recensere | fontem recensere]

Piscator in Algerino litore.

Plerique Algerini sunt Libyci aut Arabes, seu per linguam seu "identitatem," sed fere omnes Algerini Libyci in origine sunt. Hodie, Arabolibyca quaestio saepe casus "autoidentificationis" sive "identificatio" per linguam et culturam potius quam per distinctionem phyleticam sive ethnicam. Libycus sive Mazicanicus sive Barbaricus populus in varios ethnicos circulos dividitur, qui sunt Cabiliani in montana septemtrionali et media regione, Savini (Arabice أمازيغ ; Francice Chaouis) in orientali Atlante monte, Mozabitae in Mozabii valle, et Tuaregi (Arabice طوارق; Francice Touaregs; Libyce Itargiyen) longiqua meridie. Parvuli circuli Africorum Nigritarum etiam in Algerio sunt. Turcici Algerini, 5 centesimas incolarum, praesertim magnas urbes incolunt.

Nihilominus, in recentiore Universitatis Stanfordiensis studio genetico, Arabes et Libyci plus geneticas similaritates quam quondam credita habere inventi sunt. Haploglobi ADN chromosomatis Y Arabes et Libycos characterizantes? E1b1b et J sunt (in 70% incolarum Orientis Medii et 90% Boreafricanorum inventi). Quod ut scientistae septemtrionali Africae maiorem geneticam affinitatem cum Arabicis hominis quam antehac hypothetizata esse concludant fecit. Meridionales Algerini genetice iunctissimi Arabibus nationum Sinus velut Arabiae Saudianae, Iemeniae, et Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis sunt. Septemtrionales Algerini genetice iunctissimi Arabibus Libani, Palaestinae, Syriae, Iordani, et aliquarum Sinus civitatum sunt.

Recentius penitiusque studium ab Arredi et aliis (anno 2004) quod populos Algerinos explicat formam variationis chromosomatis Y (inclusis E1b1b et J haploglobis) longiquae Neolithicae originis esse concludit, quod Neolithicam transitionem in hac mundi parte cum demica diffusione Afroasiaticophonorum pastoralistarum ex Oriente Medio ivisse suggerit. Haec Neolithica origo postea a Myles et aliis (anno 2005) firmata est, quod "coaetaneos Libycos populos geneticam praeteritae pastoralistarum migrationis ex Oriente Medio subscriptionem possidere" vicissim suggerit.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Trilingue salutationis signum in communi Isseri (Melanopetropolitana), Arabice, Cabilice, et Francice scriptum.

Plerique Algerini Algerice Arabice utuntur. Arabice in vernacula dialectos forma ("Dardzice") circa 65 centesimae incolarum loquuntur; nihilominus, media et aliquae sollemnes occasiones lingua Arabica litterarum utuntur.

Libyci sive Mazicani sive Barbarici, qui circa 45 centesimas incolarum formant, una variarum dialecton linguae Libycae pro Arabica ample loquuntur, sed quorum plerique ambabus linguis, Libyca seu Arabica uti possunt. Lingua Arabica una lingua publica manet, quamquam Libyca nuper agnita est lingua nationalis per totam rempublicam.

Ethnologue duodeviginti linguas vivas in Algerio enumerat, quia ambas, Arabica et Libyca in varias dissimiles linguas duodeviginti dividit, etiam et inclusis lingua Corandzica et lingua Tadaxahacica et lingua Hausa, quae nec ad Arabicam nec ad Libycam pertinent.

Linguistica quaestio politice sensibilis? est, praesertim Libyco allophylo, cui incommodum ob Civitate sanctam Arabizationem est. Politiae linguisticae et Arabizatio reactio partim fuit contra factum 130 annorum Francicae colonizationis quae tam civitatis grapheocratiam quam pleramque educatam classem superiorem usquequaque Francophonas reliquerat, et partim reactio Arabico Nationalismo motivata? quem successivae? Algerinae gubernationes faverunt.

Lingua Francica adhuc amplissime discitura lingua aliena est, et plerique Algerini Francice profluenter loquuntur quamquam ut fieri solet in quotidianis circumstantiis non loquuntur. Ex libertatis tempore, gubernatio rationem linguistice Arabizandarum educationis et grapheogratiae cum aliquo exitus persecuta est, quamquam multi universitarii cursus Francice adhuc docebantur. Nuper, scholae linguam Francicam in curriculo instituere coeperunt tam cito quam pueri Arabicam discere incipiunt, quamobrem multi Algerini Francice profluenter loquuntur. Francica lingua praetera medium communicationis et commercii est.

Hôtel El Mountazah Seraidi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg