Belgica

E Vicipaedia
(Redirectum de Belgia)
Salire ad: navigationem, quaerere
Koninkrijk België (Batave)
Royaume de Belgique (Francogallice)
Königreich Belgien (Theodisce)
Vexillum Belgicae Insigne Belgicae
Vexillum Insigne
Sententia: "Concordia Vis"

"Eendracht maakt macht" (Batave) "L'union fait la force" (Francogallice) "Einigkeit macht stark" (Theodisce)

Hymnus: Carmen Brabantinum (Francogallice La Brabançonne)
Situs Belgicae
Forma administrationis Monarchia constitutionalis
Linguae officiales Batave, Francogallice, Theodisce
Nomen incolarum Belgici, Belgae
adiectivum Belgicus
Rex Philippus
Primus minister Aelius Di Rupo
Caput Bruxellae
° ' Sept., ° ' Occ.
Urbs maxima eadem
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 140a
32 545 km² km²
6,20%
Numerus incolarum
(anno 2001)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 76a

10 309 725
354,7/km²
PDB (anno 2011)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 30a
$413 281 000 000 000
$37,736 (20a)
Nummus Euro ()

Libertas
 - Declarata
 - Agnita
(a Nederlandia)
1830
1839
Circulus temporalis
 - aestate ()
UTC +1 (UTC)
(UTC)
Praefixum telephonicum nationis ++32
Dominium interretiale .be

Belgica[1] ("Gallia Belgica") sive Belgium[1] (Batave: Koninkrijk België; Francogallice: Royaume de Belgique; Theodisce: Königreich Belgien) est regnum in Europa Occidentali situm, in limite culturae inter Europam Latinam et Germanicam. Caput est Bruxellae, sedes Unionis Europaeae.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Belgica "est omnis divisa in partes tres" (ut diceret Caesar), quarum unam incolunt Flandri (Flandriam, ubi Batavice loquuntur), aliam Vallones (Regionem Vallonicam, ubi Francogallice), tertiam qui ipsorum lingua Bruxellois, nostra 'Bruxellae' appellantur (Regionem Bruxellensem, in qua maior incolarum pars sermone Francogallico utitur, sed secundum leges bilinguis habetur).

In orientalibus regni partibus exstat regio administrativa cuius incolae sermone Theodisco utuntur.

Historia[recensere | fontem recensere]

A Medio Aevo tardiori usque ad saeculum septimum decimum Belgicum territorium fuit prosperum commercii culturaeque sedes. Fere totum cuius territorium eadem in essentia a ducibus Burgundiae saeculo quinto decimo collectum est, antequam diversis Europaeis potentiis (Hispania, Austria, Francia, Batavia) caperetur, et postea suam libertatem anno 1830 consecuta est. Recens Belgiae historia rapida industrializatione, Congi colonizatione, duobus bellis orbis terrarum, et inter principales linguisticas civitatis communitates politicis conflictuum ortibus notata est.

Belgia monarchia constitutionalis est, nunc Philippus, septimus Belgarum rex est. Belgia est Foederalis Civitas ex anno 1994 sex foederalibus rebus integrata quae tres regiones (Bruxellensis, Flaminga, Vallonica) et tres communitates (Flaminga, Francica, Theodisca) sunt. Sanctus Belgiae patronus est Sanctus Iosephus. Sententiola est "Concordia Vis."

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Nomen Belgica deducitur e Gallia Belgica, Romana provincia in maxima Galliae Septemtrionis parte, ubi antiqui Belgae, Celtarum Germanorumque mixtio. Historice, Belgia, Nederlandia et Luxemburgum Pagi Inferiores nota sunt, qui aliquod extensius quam praesens Beneluxiensium civitatum circulus complecti solebant. Per saecula quintum decimum et sextum decimum, nomen Belgiae vox administrativa et etiam "Pagorum Inferiorum nympham" repraesentantis allegoriae nomen factum est. Eius semanticus complexus, nihilominus, ob septem provinciarum divisionem post Bellum Octoginta Annorum minutus est. Saepius vox exclusive ad meridionales provincias et earum incolas referebatur, quamquam vocis Nederlandensis synonymum erat. Cum Franciae adiunctione, et voluntaria Principatus Leodicensis coniunctio in Rem Publicam Francicam, vox Belga populo grator facta est ut praesentis Regni Belgiae incolas designaret. Anno 1830, libertate capta, nomen publicum factum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Saeculo primo, Caesar Belgas, loci tribum, vicit, et provincia Galliae Belgicae instructus est. Germanicarum Francarum tribuum Gradualis immigratio per saeculo quinto, regionem sub Merovingiorum regum regula posuit. Sequit? est par Imperium Carolingium per saeculum octavum. Hoc imperium anni 843 divisa erat in partes tres et ideo in plus minusve liberorum feudorum aggregatum quae per Medium Aevum vel Regis Franciae vel Imperatoris Romani vassali erant. Horum feudorum multa intra Nederlandiam Burgundiensem saeculis quarto decimo et sexto decimo coniuncta sunt. Imperator Carolus V Septemdecim Provinciarum unionem personaeannis fere 1540/1549 tetendit, eam multo plus quam unionem personalem secundum Pragmaticam Sanctionem anni 1549 faciens, et suum pondus super Principatu Leodicensi auxit.

Bellum Octoginta Annorum (1568–1648) regionem in Septemtrionalem Belgicam Foederatam et in meridiem Belgicam Regiam divisit. Haec ultima deinceps ab Hispanicis et Austriacis Habsburgensibus regitur et maximam praesentis Belgiae partem continebat. Hoc plerorumque Franco-Hispanicorum et Franco-Austriacorum bellorum theatrum per saeculis septimo decimo et duodevicensimum fuit. Expeditiones anni 1794 in Bellis Rerum Novarum Francicarum sequentes, Pagi Inferiores, inclusis territoriis quae nominaliter nunquam sub Habsburgensi regula fuerant, ut Principatus Leodicensis, Prima Re Publica Francica adiuncti sunt, sic finita Austriaca regula in regione. Pagorum Inferiorum readunatio ut Regnum Foederatum Pagorum Inferiorum evenit, dissoluto Primo Imperio Francico anno 1815. Die 18 Novembris 1830 Res Novae Belgicae liberam et Catholicam et neutralisticam Belgiam sub temporaria gubernatione et nationali congressu instituerunt. Anno 1831, rege Leopoldo I, Belgia monarchia constitutionalis et parlamentaria democratia facta est. Quamquam suffragium in principiis restrictum est, suffragium universale anno 1893 (cum suffragio plurali usque ad annum 1919) et feminis anno 1949 inductum est. Principales politicae saeculi XIX factiones Factio Catholica et Factio Liberalis erant, emergente Factione Laborali Belgica eodem exeunte saeculo. Francica originaliter una sollemnis lingua a nobilitate et classe burgensium adoptata est. Progressive suum universum pondus amisit, lingua Batava etiam agnita. Haec agnitio sollemnis anno 1898 facta est, et anno 1967 Batavica Constitutionis versio secundum leges accepta est.

Rerum Novarum Belgicarum episodia anni 1830, pictura ab Aegidio Carolo Gustavo Wappers anno 1834 picta, nunc in Museo Artis Antiquae Bruxellis.

Conloquium Berolinense anni 1885 Liberam Congi Civitatem regi Leopoldo II privatam possessionem dedit. E circa 1900, crescens internationalis cura saevae tractationis Congengium incolarum sub Leopoldo II, cui Congus praecipue redituum fons ex ebore et cumme erat. Anno 1908, protestationes civitatem Belgicam responsalitatem? colonialis gubernationis sumere fecerunt, quamobrem Congus Belgicus nominatus est.

Germania in Belgiam anno 1914 invasit ut Destinati Schieffeniani pars et pleraque aciei occidentalis proelia primo bello mundano occidentalibus in reipublicae partibus evenerunt. Belgica Germanicas colonias Ruandae Urundiae (in praesenti Ruandae et Burundiae per bellum suscepit, et Belgiae anno 1924 Societate Civitatum datae sunt. Ut belli mundani sequelae, Borussianorum Oeporum et Malmundariae districta Belgia anno 1925 adiuncta sunt, quod quamobrem Theodiscophonicae communitatis causa est. Germania de novo in civitatem anno 1940 per Belli Fulgurosi offensionem invasit et eam occupavit usque ad liberationem anno 1945 ab Alligatis. Congus Belgicus libertatem anno 1960 per Crisem Congi consecutus est; Ruanda Urundia duobus annis postea eum secuta sunt.

Post secundum bellum mundanum Belgia Consociationo ex Pacto Atlantico Septentrionali socia conditrix se iunxit et circulus Beneluxiensis civitatis iuxta cum Nederlandia et Luxemburgo formavit. Belgia Communitatis Europaeae Carbonis et Chalybis sex conditricum una et Communitatis Europaeae Energiae Atomicae et Communitatis Oeconomicae Europaeae, anno 1957 conditae, facta est. Haec ultima nunc Unio Europaea est cui Belgia hospitio principalium administrationum et institutorum accipit, inclusis Commissione Europaea, Consilio Unionis Europaea et extraordinariis et commissionis sessionibus Parlamenti Europaei.

Regimen et res politicae[recensere | fontem recensere]

Foederale bicamerale parlamentum Senatu et Camera Legatorum Belgica componitur. Quorum primus a quadraginta directe electis politicis et viginti uno legatis constituitur quos tres communitatis parlamentarii, decem senatores cooptati et regis filii, ut senatores de Iure qui practice suum suffragium non ferunt designant. Camerae 150 legati per proportionalis suffragii systema ex undecim districtis comitialibus eliguntur. Belgia paucarum civitatum suffragium obligatorium habentium una est, quod sic maximorum participationis comitialis indicum unum in mundo manet.

Rex (in praesenti Philippus) est dux civitatis, quamquam cum circumscriptis praerogativis. Ministros, Primo Ministro incluso, qui Camerae Legatorum fiduciam habent ut gubernatio foederalis formetur designat. Batavophonorum et Francophonorum ministrorum numerus idem est ut Constitutio praescribit. Iudiciale systema in Iure Civili quod e Codice Neapolionico oritur fundatur. Tribunal Cassationis ultimae provocationis tribunal est, dum Tribunale Appellationis unus gradus inferius est.

Belgica politica instituta complexa sunt; pleraeque politicae potestates de necessitate repraesentandarum principalium culturae communitatum instruuntur. Circa annum 1970, significativae nationales Belgicae factiones politicae in distincta elementa divisae sunt quae politicas linguisticasque harum communitatum curas praecipue repraesentant. Principales factiones in quaque communitate, quamquam prope medium politicum, ad tres magnos circulos pertinent qui sunt: Dexterae Liberales, socialiter Conservativi Democratae Christiani, et Sociales Democratae Sinistram formantes. Additiciae notabiles factiones munere suo fungi medio in ultimo saeculo coeperunt, praesertim de linguisticis, nationalisticis oecologisticis thematibus et nuper peculiariter Liberali natura aliquae.

Democratico-Christianae coalitionis gubernationum catena ex anno 1958 post primam Crisem Dioxinarum, maximum nutritionalis contaminationis scandalum, anno 1999 fracta est. "Coalitio Iridis" e sex factionibus emersit quae erant; Flamingi et Francophoni Liberales, Social-Democratae et Oecologistae. Postea, Liberalium et Social-Democratarum "Coalitio Purpurea" formata est postquam Oecologistae pleraque sua scamna in Comitiis Generalibus anni 2003 amitterent. Gubernatio a Primo Ministro Guidone Verhofstadt ex anno 1999 ad 2007 ducta libratam dispensationem oeconomicam, aliquas stipendiarias reformationes, destina paulatim nuclearem amotionem consecuta est et legislationem instigavit permittenda stringentiore criminum bellicorum et leniore drogiarum mollium usus prosecutione. Restrictiones de abnuenda euthanasia minutae et matrimonium homophylophilicum? legitimum est. Gubernatio activae diplomatiae in Africa favit et Iraquiae occupationi adversata est. Guidonis Verhofstadt coalitioni in Iunii anni 2007 comitiis male evenerunt. Ex illo tempore regnum diuturnum discrimen politicum experitur. Sic magna haec crisis est ut aliqui observatores de possibili Belgiae partitione cogitaverint. E die 21 Decembris anni 2007 usque ad 20 Martii anni 2008 tertia gubernatio Guidonis Verhofstadt officio functa est. Haec coalitio Flamingorum Francophonorumque Democratarum Christianorum, Flamingorum Francophonorumque Liberalium, et Francophonorum Social-Democratarum temporariam gubernationem usque ad 20 Martii anni 2008 formavere. Isto in die nova gubernatio, a Flamingo Democrata Christiano Ivo Leterme ducta, vero foederalium comitiorum Iunii anni 2007 victore, a rege iurata est. Die 15 Iulii 2008, Ivus Leterme ministrorum consilii abdicationem regi nuntiavit, quia nullus progressus in constitutionalibus reformationibus factus erat. Satis potestatem servavit ut obsignaretur Foedus Olisiponense.

Relatores sine finibus, in suo Indice mundano libertatis preli (2007), Belgicam quinto loco (cum Finnia et Suecia) e 169 civitates conlocavit.

Communitates regionesque[recensere | fontem recensere]

Communitates:
     Communitas Flaminga          Communitas Franco-Flaminga      Communitas Francophona     Communitas Theodiscophona
Regiones:
     Regio Flaminga     Bruxellae-Capitis Regio     Regio Vallonica

Secundum usum qui vestigari usque ad regias Burgundiensem Habsburgensemque possunt, saeculo XIX Francice loqui necessarium erat ad pertinendum ad gubernantem classem superiorem, et Batave, Vallonice aut quavis alia dialecto locuti reapse secundae classis cives erant. Sero hoc saeculo et continenter sequenti saeculo XX Motus Flamingus et Vallonicus evolverunt ut hic status contrarie mutaretur. Dum Vallones et plerique Bruxellenses Francicam ut suam primam linguam adoptaverunt, Flamingi noluerunt et in progressive imponenda Batava ut Flandriae sollemni lingua bene successit. Post secundum bellum mundanum Belgica politia magis magisque duarum principalium linguarum communitatum autonomia dominata est. Intercommunales tensiones ascenderunt et constitutio emendata est ut minuerentur potentiales conflictus.

In quattuor linguisticis areis annis 19621963 definitis, consecutivae nationalis constitutionis emendationes annis 1970, 1980, 1988, et 1993 unam foederalem civitatem cum segregatis politicis potestatibus statuerunt tribus in planis quae sunt:

  1. 1. Gubernatio foederalis Belgica, fundata in Bruxellis
  2. 2. Tres communitates linguisticae:
    1. Communitas Flaminga (Batavophona)
    2. Communitas Francophona
    3. Communitas Theodiscophona
  3. 3. Tres regiones:
    1. Regio Flandrica, subdivisa in quinque provinciis
    2. Regio Vallonica, subdivisa in quinque provinciis
    3. Bruxellae-Capitis Regio

Constitutionales linguisticae areae linguas sollemnes suis in communibus, necnon geographicos limites institutorum cum potestate certarum rerum, determinant. Quamquam haec septem parlamentis et gubernationibus computarentur, Communitatibus Regionibusque creatis anno 1980, Flamingi politici coniungi decreverunt; sic in Regione Flaminga unicum institutionale parlamenti gubernationisque corpus ad facienda omnia, exceptis foederalibus specialibusque communalibus rebus, valet. Ex parte se coincidentes Regionum Communitatumque limites duas notabiles peculiaritates creavere: territorium Bruxellarum-Capitis Regionis (quod fere decennio post alias regiones exsistere incepit) in ambibus Communitatibus, Francica et Flaminga, continetur, et Communitas Theodiscophona tota in Communitate Vallonica vivit. Tribunal Constitutionale Belgiae conflictus inter corpora solvunt. Structura in animo habet compromissum ut variae culturae pacifice convivant.

Foederalis Civitatis auctoritas iustitiam, defensionem, vigiles foederales, assecurationem socialem, energiam nuclearem, vigiles monetarios, et debitum publicum et alios aerarii publici aspectus continet. Publicae proprietatis societates Cursum Publicum et Ferriviam continent. Gubernatio Foederalis Belgicis obligationibus et suis foederalizatis institutis ob Unionem Europaeam et Consociationem ex Pacto Atlantico Septentrionali responsalis? est. Substantiales valetudinis publicae, nationalium et internationalium rationum partes dirigit. Dispensatio oeconomica—sine debito—a Foederali Gubernatione custodita circa 50 centesimae reipublicae fiscalis reditus par est. Foederalis gubernatio circa 12 centesimas civilium servorum conducit.

Communitates suam auctoritatem solum intra linguistice determinatos geographicos limites, exercent quae primo ad unius Communitariae linguae individua directae sunt: id est in cultura (inclusis audivisificis mediis), educatione, et eminentis linguae usu. Ad personales res minus directe cum lingua conexas ampliationes valetudinariam politiam (curativam praeventivamque medicinam) et auxilium individuis (iuvenum protectionem, providentiam socialem, auxilium familiare, immigrantium auxilii diaconias etc.) comprehendunt.

Regiones auctoritatem in campos qui generatim suo territorio sociari possunt habent. Qui oeconomiam, munus, agricultura, aquaticam politiam, domicilium, opera publica, energiam, transvectionem, oecologiam, proposita urbana et regni, naturae servationem, creditum et externum commercium continent. Provincias, communia et intercommunalis utilitatis societates inspiciunt.

Aliquibus in campis, dissimilia plana sua propria opinionem de specialibus rebus habent. Cum educatione, verbi gratia, Communitatum autonomia nec decretiones de obligatoriis aspectibus comprehendit nec minimis praemii qualificationum requisitis indulget quae ut foederales res manent. Omnia gubernationis plana scientificae investigationi et internationalibus rationibus cum suis potestatibus sociatis involvi possunt. Regionum Communitatumque Gubernationum potestas ad facienda foedera in mundo omnium foederalium unitatum latissima est.

Provinciae[recensere | fontem recensere]

Belgia in regiones tres dividitur, quarum duae singulae in singulas provincias quinque subdividuntur. In provincias divisio Articulo Quinto Constitutione Belgica determinatur. Ultra provinciae in arrondissamenta iterum dividuntur.

Provinciae Flandriae[recensere | fontem recensere]

Provincia Antverpia Limburgum Brabantia Flandrensis Flandria Orientalis Flandria Occidentalis
Batave Antwerpen Limburg Vlaams Brabant Oost-Vlaanderen West-Vlaanderen
Theodisce Antwerpen Limburg Flämisch-Brabant Ostflandern Westflandern
Francogallice Anvers Limbourg Brabant flamand Flandre orientale Flandre occidentale
Vallonice Anverse Limbork Braibant Flamind Flande Levantrece Flande Coûtchantrece
Locus Locus Antverpiae Locus Limburgi Locus Brabantiae Flandrensis Locus Flandriae Orientalis Locus Flandriae Occidentalis
Vexillum Vexillum Antverpiae Vexillum Limburgi Vexillum Brabantiae Flandrensis Vexillum Flandriae Orientalis Vexillum Flandriae Occidentalis
Insigne Insigne Antverpiae Insigne Limburgi Insigne Brabantiae Flandrensis Insigne Flandriae Orientalis Insigne Flandriae Occidentalis
HASC BE.AN BE.LI BE.VB BE.OV BE.WV
FIPS BE01 BE05 BE12 BE08 BE09
ISO 3166-2 VAN VLI VBR VOV VWV
Numeri cursuales 2000-2999 3500-3999 1500-1999, 3000-3499 9000-9999 8000-8999
Area 2860 km²
21.15% Flandriae
9.38% Belgiae
2414 km²
17.85% Flandriae
7.92% Belgiae
2106 km²
15.57% Flandriae
6.91% Belgiae
2982.24 km²
22.12% Flandriae
9.81% Belgiae
3151 km²
23.30% Flandriae
10.33% Belgiae
Locus altissimus Beerzelbergum (55 m) Remersdaalum (288 m) Valshoutemum (137 m) Hottondbergum (150 m)[2]
Pottelbergum (157 m) Mons Cemmelensis (156 m)
Subdivisiones 3 Arrondissamenta
70 communia
Subdivisiones Antverpiae
3 Arrondissamenta
44 communia
Subdivisiones Limburgi
2 Arrondissamenta
65 communia
Subdivisiones Brabantiae Flandrensis
6 Arrondissamenta
65 communia
Subdivisiones Flandriae Orientalis
8 Arrondissamenta
64 communia
Subdivisiones Flandriae Occidentalis
Caput Antverpia Hasseletum Lovanium Gandavum Brugae
Incolae 1 682 683
28% Flandriae
805 786
13% Flandriae
1 037 786
17% Flandriae
1 389 199
23% Flandriae
1 130 040
19% Flandriae
Spissitudo 587 / km² 333 / km² 493 / km² 459 / km² 362 / km²
Gubernator Catharina Berx Stephanus Stevaert Ludovicus De Witte Andreas Denys Paulus Breyne
Gubernatio CD&V, N-VA, sp.a, Open Vld CD&V, N-VA, sp.a, Open Vld CD&V, N-VA, sp.a, Open Vld CD&V, N-VA, sp.a, Open Vld CD&V, N-VA, sp.a
situs Telae Totius Terrae www.provant.be www.limburg.be www.vlaamsbrabant.be www.oost-vlaanderen.be www.west-vlaanderen.be

Provinciae Valloniae[recensere | fontem recensere]

Provincia Henogovia Brabantia Valloniensis Namurcum Leodicum Luxemburgum
Francogallice Hainaut Brabant wallon Namur Liège Luxembourg
Theodisce Hennegau Wallonisch-Brabant Namur Lüttich Luxemburg
Batave Henegouwen Waals Brabant Namen Luik Luxemburg
Vallonice Hinnot Roman Payis Nameur Lidje Lussimbork
Locus locus provinciae locus provinciae locus provinciae locus provinciae locus provinciae
Vexillum vexillum provinciae vexillum provinciae vexillum provinciae vexillum provinciae vexillum provinciae
Insigne insigne provinciae insigne provinciae insigne provinciae insigne provinciae insigne provinciae
HASC BE.HT BE.BW BE.NA BE.LG BE.LX
FIPS BE03 BE10 BE07 BE04 BE06
Area 3800 km²
22.56% Valloniae
12.44% Belgiae
1093 km²
6.49% Valloniae
3.58% Belgiae
3664 km²
21.75% Valloniae
11.99% Belgiae
3844 km²
22.82% Valloniae
12.58% Belgiae
4443 km²
26.38% Valloniae
14.54% Belgiae
Subdivisiones 7 Arrondissamenta
69 communia
subdivisiones provinciae
1 Arrondissamentum
27 communia
subdivisiones provinciae
3 Arrondissamenta
38 communia
subdivisiones provinciae
4 Arrondissamenta
84 communia
subdivisiones provinciae
5 Arrondissamenta
44 communia
subdivisiones provinciae
Caput Mons Waverensis urbs Namurcum Leodicum Orolaunum

Undecima provincia (Oepi-Sanctus Vithus)[recensere | fontem recensere]

Quia Communitas Theodiscophona tota in Provincia Leodici sita est, ab ea undecimam provinciam, Provinciam Oeporum-Sancti Viti creare pluries propositum est quae novem communia Communitatis Theodiscophonae comprehenderet. Pleraque munera provincialibus organis gesta tunc Communitatis Theodiscophonae organis peragerentur.

Geographia, clima et ambitus[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Catalogus fluminum, rivorum et lacuum Belgiae
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Catalogus montium Belgiae
Poldera iuxta Ysarae flumen

Belgia Franciae (620 km), Germaniae (167 km), Luxemburgum (148 km) et Nederlandiae (450 km) finitima est. Tota area, inclusa superficialis aquae area, 33 990 chiliometra quadrata est; terrestris area solum 30 528 chiliometra quadrata. Belgiae tres principales geographicae regiones sunt: litoralis planities Boreali Occidente et centrale oropedium, ambo ad Sinum Anglo-Belgicum pertinentia; Ardennense oropedium Australi Oriente Orogenici Hercynici cinguli pars est. Sinus Parisinus parvam quartam aream Belgico in Meridionallimo extremo, Lotharingiam Belgicam attingit.

Planities litoralis praecipue in molibus arenosis et polderis consistit. Longius intus suavis et lente ascendens prospectus numerosis rivis irrigatus, cum fertilibus vallibus et Boreorientali arenosa planitie Campiniae (Batave et Theodisce: Kempen, Francogallice: Campine), iacet. Colles et oropedia Ardennensia cum densis silvis abruptiora et saxosiora cum specibus et parvis angustiis sunt, et Belgicae vitae silvestris pleramque sed parvam agriculturae capacitatem offerunt. Ad Occidentem in Franciam patens, haec area ad Orientem conexa est cum Eifla in Germania per Faniarum oropedium (Batave: Hoge Venen, Francogallice: Hautes Fagnes, Theodisce: Hohes Venn), ubi Signum Botrangense altissimum locum nationis cum 694 metra (2277 pedes) format.

Arboreus prospectus Ardennensis

Clima maritimum temperatum est, cum significativa praecipitatione in omnibus anni temporibus (secundum classificationem climatum Köppeniana: Cfb). Temperatura media minima Ianuario cum 3 ºC (37 ºF) et maxima Iulio cum 18 °C (64 °F) est. Praecipitatio media per mensem inter 51 millimetra (2,1 uncias) Februario aut Aprile et 78 millimetra (3,1 uncias) Iulio variat. Annorum inter 2000 et 2006 mediae quotidie temperaturas minimas 7 °C (45 °F) et maximas 14 °C (57 °F), et menstruam pluviam 74 millimetrorum (2,9 unciarum) monstrant; sunt fere unus gradus Celsianus et 10 millimetra super ultimi saeculi normales valores respective.

Phytogeographice, Belgia inter Atlanticam Europaeam et Centro-Europaeam Regionis Circumborealis provincias in Regno Boreali partitur. Secundum Institutum Mundanum Naturae sive WWF, Belgicum territorium ad oecoregionem silvarum mixtarum Atlanticarum pertinet.

Ob suam magnam spissitudinem incolarum, suum locum in Europa Occidentali et suum inadaequatum politicum conatum, Belgia gravibus oecologicis problematibus obviam it. Anni 2003 relatio Belgica flumina minimam aquae qualitatem inter 122 nationes investigatas habere suggerebat. In anni 2006 gubernatorius Indice Functionis Ambitalis, Belgia 75,9% totius ambitalis functionis notata et inter Unionis Europaeae nationes pessime locata est, quamquam solum loco 39 inter 133 nationes erat.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Chalybis fabricatio iuxta Mosam Ugratae (Francogallice, Batave Theodisceque: Ougrée; Vallonice: Ougrêye), prope Leodicum

Belgica oeconomia et sua transvectionalis infrastructura cum relicta Europa inseruntur. Cuius locus in valde industrializatae regionis corde eam anni 2007 quinta decima maximam commercialem civitas in mundo fecit. Oeconomia magna productiva laborali vi, magno producto nationali grosso et multis exportationibus per capita distinguitur. Belgii praecipuae importationes alimentaria producta, machinationes, rudes adamantes, chemica, vestimenta accessoriaque et textilia sunt. Eius principales exportationes autocineta, alimentaria producta, ferrum, et chalybs, confecti adamantes, textilia, materia plastica, petrolei producta, et haud ferrea metalla sunt. Belgica oeconomia valde ad diaconias instituta est et dualem naturam ostendit: dynamicam Flandriensem oeconomiam et Vallonicam oeconomiam quae pone est. Velut Unionis Europaeae conditricum sociarum una, Belgia valide oeconomiam apertam et Unionis Europaeae institutionum potestatum extensionem ut sociarum oeconomiae inseruntur sustinet. Ex anno 1922, Belgia et Luxemburgum unicus commercialis mercatus fuerunt in telonaria et monetaria unione; Unione Oeconomica Belgo-Luxemburgensi.

Belgia prima continentalis Europaea natio quae Res Novae Industriales ineunte saeculo XIX fecit fuit. Leodicum et Caroloregium metallicas res et chalybis fabricationem rapide evoluerunt, quae usque ad medium saeculum vicensimum Sabico-Mosica in valle, sulco industriali (Francogallice: sillon industriel), floruerunt et Belgiam ex anno 1830 ad 1910 trium mundanarum potentiarum unam fecerunt. Nihilominus, per annis 1840/1850 textilis industria Flandrica grave in crise fuit et regio famem inter annos 1846 et 1850 passa est.

Post primum bellum mundanum Gandavum et Antverpia rapidam chemicae et petrolei industriarum expansionem passa sunt. Annorum 1973 et 1979 petrolei discriminic oeconomiam in recessionem miserunt; praecipue longa in Vallonia fuit, ubi chalybeia industria minus competitiva facta et gravem deminutionem passa est. Annis 1980-1999 oeconomica sedes se in Septemtrionem tranferre perseveravit et nunc in populosa? Adamantis Fladriensis area densatur.

Per annos fere 1985/1990 Belgicae macroeconomicae politiae cumulativum gubernationis debitum circa 120 centesimae producti domestici grossi effecerant. Ex anno 2006, dispensatio oeconomica librata est et publicum debitum par 90.30 centesimae producti domestici grossi erat. Annis 2005 et 2006, realis producti domestici grossi incrementi indices 1.5 centesimae et 3.0 centesimae, respective,? parum super Euronis zonae medietatem fuerunt. Operis vacationis indices 8.4 centesimae anno 2005 et 8.2 centesimae anno 2006 prope areae medietatem fuerunt. De anno 1832 usque ad 2002, Belgicus nummus francus Belgicus fuit. Belgia eum pro eurone anno 2002 mutavit, cum prima euronis nummorum synthese anno 1999 cusa. Dum usitati Belgici euronis nummi ut circulent designati Regis Alberti II efficiem ostendunt, hoc commemorativis nummis non evenit, ubi pictura libere eligitur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Praecipui loci in Belgia.

Ineunti anno 2007 fere 92 centesimae Belgarum nationis cives et circa 6 centesimae aliarum Unionis Europaeae sociarum nationum cives erant. Principales advenae nationales Itali (171 918), Francogalli (125 061), Batavi (116 970), Marocenses (80 579), Hispani (42 765), Turci (39 419), et Theodisci (37 621) erant.

Urbanizatio[recensere | fontem recensere]

Bruxellae, caput Belgicum et maxima urbana nationis area.

Fere omnes Belgae urbani, 97 centesimae anno 2004, sunt. Incolaria spissitudo Belgica 342 per chiliometrum quadratum (886 per mille passuum quadratorum) est, maximarum in Europa una post Nederlandiam et aliquas microcivitates ut Monoecum. Maxima dense habitata area Adamas Flandriensis est, Antverpiae, Lovanii, Bruxellarum, et Gandavi agglomerationibus delineatus. Ardennensis regio minimam spissitudinem habet. De anno 2006, Regio Flaminga fere 6 078 600 incolas habebat cum suis cultissimis urbibus, Antverpia (457 749), Gandavo (230 951), Brugis (117 251); Vallonia 3 413 978 habebat cuius maximae cultissimae urbes Caroloregium (201 373), Leodicum (185 574) et Namurcum (107 178) sunt. Bruxellae hospitio 1 018 804 in Capitis Regionis 19 communibus accipiunt quorum duo circa 100 000 incolas habent.

Urbes principales[recensere | fontem recensere]

Urbis nomen Latine aut latinizatum Batave Francogallice Theodisce Vallonice Incolarum numerus Incolarum spissitudo (inc./km²)
Urbes cum incolarum numero maiore quam 1 000 000[recensere | fontem recensere]
Bruxellae (Regio Bruxellarum-Capitis) Brussel Bruxelles Brüssel Brussele 1 031 000 6390
Urbes cum incolarum numero inter 100 000 et 500 000[recensere | fontem recensere]
Antverpia Antwerpen Anvers Antwerpen Anverse 466 000 2280
Gandavum Gent Gand Gent Gand 235 000 1506
Caroloregium Charleroi Charleroi Charleroi Tchålerwè 201 000 1974
Leodicum Luik Liège Lüttich Lîdje 189 000 2722
Bruxellae (urbs) Brussel Bruxelles Brüssel Brussele 146 000 4475
Brugae Brugge Bruges Brügge 117 000 845
Namurcum Namen Namur Namur Nameur 107 000 613
Urbes cum incolarum numero inter 50 000 et 100 000[recensere | fontem recensere]
Lovanium Leuven Louvain Löwen Lovén 92 000 1623
Mons Bergen Mons Mons Mont 91 000 622
Maclinia Mechelen Malines Mecheln 79 000 1210
Alostum Aalst Alost Aalst Åch 78 000 996
Luperia La Louvière La Louvière La Louvière El Lovire 77 000 1207
Cortoriacum Kortrijk Courtrai Kortrijk Courtrai 74 000 922
Hasseletum Hasselt Hasselt Hasselt Hase 71 000 700
Sanctus Nicolaus Sint-Niklaas Saint-Nicolas Sint-Niklaas 70 000 836
Oostende Oostende Ostende Ostende 69 000 1832
Tornacum Doornik Tournai Tournai Tournai 68 000 317
Geneche Genk Genk Genk Genk 64 000 730
Seranus Seraing Seraing Seraing Serè 61 000 1733
Rollarium Roeselare Roulers Roeselare 56 000 941
Vervia Verviers Verviers Verviers Vervî 54 000 1637
Muscro Moeskroen Mouscron Mouscron Moucron 53 000 1327

Linguae[recensere | fontem recensere]

Belgium tres linguas publicas habet, quae, in ordine e loquentium maiore ad minorem numerum, Batava, Francogallica et Theodisca sunt. Belgae quoque non sollemnibus minoritariis linguis numero loquuntur.

Quia census non est, statistica publica data de trium Belgicarum linguarum aut dialectorum distributione aut usu non sunt. Varia autem criteria,? inter quae parentium, educationis, linguis aut secundae linguae stats ob peregrinum natum, sugesta? schemata? praebere possunt. Aestimatum Belgarum 59 centesimae Batave (crebro colloquialiter "Flandrice" relatum) et 40 centesimae Francogallice loquitur. Toti Batavophoni Belgae 6.23 milliones, in Septemtrionali Flandrica regione densati, sunt, dum Francophoni 3.32 milliones in Vallonia et aestimatos 0.87 milliones sive secundum leges bilinguis Bruxellarum-Capitis Regionis 85 centesimas continent. Communitas Theodiscophona a 73 000 hominum Regionis Vallonicae Oriente constituitur; circa 10 000 Theodiscorum et 60 000 Belgicarum nationalium Theodisce loquuntur. Fere 23 000 plus Theodiscophonorum communia publica Communitatis vicina colunt.

Tam Belgiae lingua Batava quam Belgica lingua Francogallica paulum in lexicis et semanticis differentiis a varietatibus in Nederlandia et Francia respective locutis distant. Multi Flamingi adhuc Batavis dialectis in suis localibus ambitibus loquuntur. Vallonica, olim praecipua Valloniae lingua regionalis, nunc solum interdum intellecta et locuta est, praecipue a senioribus hominibus. Vallonicae dialectoi,? iuxta cum Picardicae eis, in publica vita non usae sunt.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Educatio e sex annis in duodeviginti annos aetatis Belgis obligatoria est, sed multi suis studiis usque ad 23 annos aetatis perseverant. Inter Consociationis pro Oeconomica Cooperatione et Evolutione nationes anno 2002, Belgia tertiam maximam inter 18 et 21 annos natorum puerorum in postsecundaria educatione adscriptorum proportionem cum 42 centesimas habebat. Quamquam aestimatum 98 centesimae adultorum alphabetizatum est, cura analphabetismi functionalis ascendit. Programma Aestimatimationis Studentium Internationalium, a Consociatione pro Oeconomica Cooperatione et Evolutione coordinatum, in praesenti Belgiam in loco decimo nono inter mundi nationibus, significative quam Consociationis pro Oeconomica Cooperatione et Evolutione media maiore loco, conlocant.

Duplicem saeculi undevicensimi politicorum topiorum structuram, a Liberali et Catholico factionibus distinctam, reddens, educativum systema in saeculare et religiosum segmentum disiungitur. Saecularis scholarizationis ramus a Communitatibus, provinciis aut communibus regitur, dum praecipue Catholici rami educatio a religiosis auctoritatibus instruitur, quamquam cum Communitatum subsidiis et praesidio.

Religio[recensere | fontem recensere]

Ex reipublicae libertate, Catholicismus Romanus, fortibus Eleutherophrontisticis motibus compensatus, ponderis munus in Belgica politia habuerat. Nihilominus Belgia valde saecularis regnum est quia laica constitutio religionis libertatem praebet et generaliter gubernatio hoc ius in praxe veretur. Per Alberti I et Baldovini I regna, monarcha profundarum radicum Catholici famam habuerat.

Symbolice materialiterque, Ecclesia Catholica Romana favorabilem locum manet. Belgicum "agnitarum religionum" conceptum semitam ut Religio Islamica Iudaicae Protestanticarumque religionum tractationem sequeretur et consequeretur posuit. Dum aliae minoritariae religiones, ut Hinduismus, adhuc talem statum non habent, sed Buddhismus sua prima gressa in legalem agnitionem anno 2007 fecit. Secundum Recensionem et Studium de Religione anni 2001, circa 47 centesimae Belgarum ad Ecclesiam Catholicam pertinentes se agnoscunt, dum Religio Islamica secunda extensissima religio cum 3,5 centesimis est. Anni 2006, perscrutatio in Flandria, religiosior regio quam Vallonia putata, 55 centesimae religiosum se habere et 36 centesimae Deum mundum creavisse credere ostendit.

Secundum recentissimam Eurobarometri demoscopiam anni 2005, 43 centesimae Belgarum civium "se Deum esse credere" respondit, dum 29 centesimae "se quemdam spiritum aut vitalem vim credere" et 27 centesimae "se nullum spiritum, nullum deum aut nullam vitalem vim credere" dixerunt.

Inter 3 et 4 centesimas Belgarum Musulmanum esse aestimatur (98% Sunniticum) (inter 350 000 et 400 000 hominum). Plerique Musulmani Belgae praecipuas urbes, inter quas Antverpiam, Bruxellas, et Caroloregium, colunt. Maximus immigrantium circulus in Belgia Marocenses sunt, cum 264 974 hominum. Turci tertius maximus circulus et secundus maximus Musulmanus ethnicus circulus sunt, cum 159 336 hominum. Exiguus Hinduistarum et Sichorum circulus quoque est.

Scientia et technologia[recensere | fontem recensere]

Scientiae technologiaeque evolutioni contributiones per totam civitatis historiam apparuerunt. Europae Occidentalis saeculi sexti decimi Novum Aevum florens cartographum Gerardum Mercatorem, anatomistam Andream Vesalium, herbalistam Rembertum Dodonaeum, et Simonem Stevin inter maximi ponderis scientistis comprehendebat.

Rapide evoluta et densa Belgicarum ferriviariarum formula ut praecipuae societates velut La Brugeoise et Nivelles SA. (nunc Bombardier Transportation societatis BN divisio) speciales technologias evolverent effecit, et oeconomice ponderis profundissima carbonis fodinalis expilatio in cursu Primarum Rerum Novarum Industrialium valde supposita specializata studia fodinalibus ingeniariis poposcit.

Saeculum undevicensimo exeuns et saeculum vicensimum ponderis progressus in applicata puraque scientia viderunt. Chemicus Ernestus Solvay et ingeniarius Zenobius Gramme (Scholae Industrialis Leodicensis) processui Solvayano et dynamo Grammeano, respective sua nomina annis 1860/1870 dederunt. Bakelitum inter annos 1907 et 1909 a Leone Baekeland evolutum est. Georgius Lemaître (Universitatis Catholicae Lovaniensis) Fragoris Maximi theoria de universi origine anno 1919 proposuisse creditur. Physiologiae Medicinaeque Praemia Nobeliana tria concessa est Belgiis; Iulio Bordet (Universitatis Liberae Bruxellensis) anno 1919, Cornelio Heymans (Universitatis Gandavensis) anno 1938 et Alberto Claude (Universitatis Liberae Bruxellensis) Christianoque de Duve (Universitatis Catholicae Lovaniensis) anno 1974. Elias Prigogine Chemicae Praemium Nobelianum anno 1977 consecutus est.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Culturae vita in praesenti in quaque linguistica communitate densatur et saeptorum varietas communem culturae sphaeram minus notatam fecit. Ex annis fere 1970/1979 bilinguae universitates, Regia Academia Militari excepta, communia communicationis media et ulla ponderis culturae aut scientiae societas non sunt in quibus ambae communitates repraesentantur. Vis quae Belgas iunctos manent, Catholicismus Romanus et oeconomica politicaque oppositio versus Batavos, non valde fortes sunt. Etiamsi politica et linguistica divisiones per saecula valide mutaverunt, regio hodie Belgiae correspondens praecipuorum artificiosorum motuum florescentiam qui tremendum? pondus in Europaeis arte culturaque habuerunt vidit.

Bellae artes[recensere | fontem recensere]

Contributiones picturae et architecturae summe ponderis fuere. Ars Mosana, Flandrica primitiva, Renascentia Flandrica et pictura Baroca, et Romanicae, Gothicae, Renascentisticae et Barocae architecturarum praecipua exempla artis historiae milliaria sunt. Dum saeculi quinti decimi ars in Pagis Inferioribus religiosis Iohannis de Eyck et Rogerii van der Weyden picturis regitur, saeculum sextum decimum latiore stylorum congressione, velut Petri Bruegel topiorum picturis et Lamberti Lombard antiquitatis repraesentatione, designatur. Quamquam Barocus Petri Pauli Rubens et Antonii de Dyck stylus ineunte saeculo septimo decimo in Meridionalibus Pagis Inferioribus floruit, paulatim postea exstinctus est. Per saecula undevicensimum et vicensimum multi originales Romantici, Espressionistici, Superrealistici Belgae pictores emerserunt, inter quos Iacobus Ensor, Constans Permeke, Renatus Magritte. Primaciosus motus CoBrA annis 1950/1959 apparuit, dum sculptor Panamarenko notabilis homo in contemporanea arte manet. Multidisciplinaris artifex Ioannes Fabre et pictor Lucas Tuymans alii internationaliter clari in contemporanea artifiosa scaena sunt. Belgica contributio architecturae saeculis undevicensimo et vicensimo quoque pergit, inclusis Victoris Horta et Henrici van de Velde operibus, qui praecipui Floralis styli initiatores fuerunt.

Scholae Franco-Flandrensis musica vocalis in Meridionali Pagorum Inferiorum parte se evoluit et ponderis contributio ad Renascentiae culturam fuit. Saecula undevicensimum et vicensumum testes fuerunt pro principalium violinistarum apparitione, inter quos Eugenius Ysaÿe et Arcturus Grumiaux, dum Adolphus Sax saxophonum anno 1846 excogitavit. Compositor Caesar Franck anno 1822 Leodici natus est. Contemporanea musica in Belgia quoque notabilis est. Iazii musicus Toots Thielemans et cantor Iacobus Brel globalem famam consecuti sunt. In rockica et populare musicis Telex, Front 242, K's Choice, Hooverphonic, Zap Mama, Soulwax, et dEUS valde nota sunt.

Belgia varios bene claros auctores produxit, inter quos poëta Aemilius Verhaeren et fabulatores Hendricus Conscience, Georgius Simenon, Susanna Lilar et Amelia Nothomb. Poëta et dramaturgus Mauritius Maeterlinck Praemium Nobelianum Litterarum anno 1911 abstulit. De Titini et Miluli facinoribus ab Hergé Franco-Belgicus notissimus liber nubeculatus est, sed multi alii ponderis auctores, inter quos Peyo (cum Strumpfis), Andreas Franquin, Edgardus Petrus Jacobs, Gulielmus Vandersteen librorum nubeculatorum industriam ad paritatem cum Statunitensi et Iaponio attulerunt.

Belgica cinematographia principalium Flandricarum fabularum numerum ad vitam in albo attulerunt. Alii Belgici moderatores inter quos Andreas Delvaux, Tinus Coninx, Lucas et Iohannes Petrus Dardenne; valde clari actores Ioannem Decleir et Mariam Gillain comprehendunt; inter prosperas pelliculas Advenit prope domum vostram et Res Alzheimer sunt. Annis 1980/1989 Regalis Academia Bellarum Artium Antverpiae ponderis mores creatores, Antverpienses Sex nominatos, produxit.

Laographia[recensere | fontem recensere]

Aegidii (Francogallice: Gilles) Binchienses, cum veste, cereas personas induentes.

Laographia ponderis munus in Belgica culturae vita habet; regno comparative? est magnus numerus processionum, vectationum, pomparum, ommegangorum ducassarumque, encaeniorum, et aliorum localium? sollemniorum, fere semper cum originaliter? religiosis aut mythologicis anterioribus. Carnelevarium Binchiense cum suis claris Aegidiis (Francogallice: Gilles), et Athae, Bruxellarum, Teneramondae, Macliniae, et Montis "Processionales Gigantes et Dracones" ut Summa Opera Patrimonii Oralis et Intangibilis Humanitatis Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum agnoscuntur. Alia exempla sunt; Carnelevarium Alosti; sunt adhuc valde religiosae processiones Sancti Sanguinis in Brugis, Virgae Iesse Hasseleti, et Hansvica Mascliniae; sollemnia diei 15 Augusti Leodici; et Valonica sollemnia Namurci. Orta anno 1832 et denuo vivificata annis fere 1960/1969, Sollemnia Gandavensia recens traditio? facta sunt. Praecipuus non publicus dies festus Dies Sancti Nicolai, dies festus pueris, et Leodici, studentibus, est.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Anni 1920 Olympia Aestiva Antverpiae, in Belgia, celebrata sunt.

Pediludium et birotatio populo sunt artes athleticae gratissimi in Belgia. Cum sex victoriis in Circuitu Franciae et multis aliis birotationalibus principatibus, Belga Eduardus Merckx loco primo ut optimus birotarius omnium temporum est. Cuius horae velocitatis principatus (positus anno 1972) duodecim annos manet. Ioannes Maria Ptaff, antiquus Belga ianitor, in pediludica historia optimorum unus consideratur. Belgia in praesenti cum Nederlandia ad hospitio accipiendum Cantharum Mundanum FIFA anni 2018 licitatur. Ambae civitates antea hospitio Certamen Europaeum Pediludii anno 2000 acceperunt. Belgia Certamen Europaeum Pediludii anno 1972 quoque accepit.

Kimberlya Clijsters et Iustina Henin ambae Anni Tennilusores in Societate Tenniludii Feminei cum loco primo inter tennilusores feminas erant fuerunt. Spandanarum et Francorcamporum motrorum certaminum circuitus hospitio Formulae I Campionatus Mundani Magnum Praemium Belgicum accipit. Belga autocinetista Iacobus Ickx octo Magna Praemia et sex 24 Horarum Cenomani victorias consecutus est et bis competitor iuxta victorem in Formulae I Campionatu Mundano perfecit. Belgia quoque famam habet in transitione birotarum automatarum, inter cuius mundanos campiones Rogerius De Coster, Ioel Robert, Georgius Jobé, Ericus Geboers, Ioel Smets et Stephanus Everts sunt.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Gafra Bruxellis in Belgia.

Belgia bene nota est in mundo ob suam coquinam. Multae optime locatae Belgicae cauponae in maximi ponderis gastronomicis itinerariis, ut Itinerario Michelinico inveni possunt. Belgae gafra et terrestria poma fricta, quae quoque in Belgia orta sunt et baculiformiter secantur, amant. Belgici catini "frustum et terrestria poma fricta cum acetariis" et "mituli cum terrestribus pomis frictis" sunt. Inter caseos reperitur Fromage de Herve.

Belgicorum socolatarum et pralinorum notae, velut Callebaut, Côte d'Or, Neuhaus, Leonidas, Guylian, et Godiva, mundanam famam habent et passim venduntur.

Belgia circa quingenti cervisiae varietates producit. Abbatiae Vestfleterenensis cervisia Trappista in orbe terrarum optima cervisia a multis aestimata est. Maxima braxatoria societas in mundo secundum volumen Anheuser-Busch InBev, in Belgia condita, est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  2. "Hottondberg". peakbagger.com 

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae

Nexus externus[recensere | fontem recensere]