Thermodynamica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Thomson, baro Kelvin, primus thermodynamicam descripsit.

Thermodynamica (ex verbis Graecis θέρμη 'calor'[1] + δύναμις 'vis') est scientia conversionis energiae inter calorem et laborem mechanicum, et ergo variabilia macroscopica sicut temperaturam, calorem, entropiam, volumen, et pressionem tractat ex perspectiva macro-phaenomenologica. Haec scientia postquam physici conati erant meliorare cannonum fabricationem saeculo septimo decimo evoluta est et augere motrorum efficientiam saeculo duodevicensimo.

Thermodynamica classica appellatur pars thermodynamicae quae systemata in aequilibrio tractat. Haec scientia saeculo vicensimo reducta est in quattuor axiomata, quae leges appellantur.

Hodie haec axiomata intelleguntur provenire a physica statistica, quae axiomata explanat per leges statisticas et leges quanticas coniunctim elementa systematis scalae microscopicae tractantes.

Lex zerum[recensere | fontem recensere]

Lex zerum de aequilibrio: Oportet duo systemata aequilibrium inter se manifestare, quotiescumque utrumque aequilibrium cum tertio systemate simul habeat. Quia aequilibrium manifestatur certe cum temperaturae T se aequant, possumus formulare hanc legem:

si \;T_1=T_0 et \;T_2=T_0, tunc \; T_1=T_2

Haec lex zerum appellatur quia reperta est postquam prima et altera lex iam numeratae sunt, sed, notione statús aequilibrii undamenta primae alteraeque legi dando, logica oportet eam ponere ante primam et alteram.

Lex prima[recensere | fontem recensere]

Lex prima de energia conservata: Internae systematis energiae auctum dE aequat energiam additam ob calorem dQ, laborem in systema -dW et mutationem particularum numeri \mu dN

\;dE=dQ-dW+\mu dN

Lex altera[recensere | fontem recensere]

Lex altera de entropia: Entropia systematis sepositi semper super tempus crescit et numquam deminuit. vel Energia numquam sua sponte a systemate temperaturae dimissae ad systema temperaturae altae movitur.

\Delta S_{universum}=\Delta S_{systema}+ \Delta S_{circumiectum}\ge 0

Lex tertia[recensere | fontem recensere]

Lex tertia de zero temperaturae: Entropia attinet zerum cum temperatura zerum factum esset. vel Zerum temperaturae nullum systema attingere potest

\;T=0 implicat \; S=0

Potentialia thermodynamica[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford American Dictionary.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cengel, Yunus A., et Michael A. Boles. 2002. Thermodynamics: An Engineering Approach. McGraw Hill. ISBN 0-07-238332-1. OCLC 52263994 57548906 45791449 52263994 57548906.
  • Dunning-Davies, Jeremy. 1997. Concise Thermodynamics: Principles and Applications. Horwood Publishing. ISBN 1-898563-15-2. OCLC 60273489 36025958 60273489.
  • Goldstein, Martin, et F. Inge. 1993. The Refrigerator and the Universe. Harvard University Press. ISBN 0-674-75325-9. OCLC 32826343.
  • Kazakov, Andrei. 2008. "Web Thermo Tables—an On-Line Version of the TRC Thermodynamic Tables." Journal of Research of the National Institutes of Standards and Technology 113 (4): 209–220. http://nvl-i.nist.gov/pub/nistpubs/jres/113/4/V113.N04.A03.pdf.
  • Kroemer, Herbert, et Charles Kittel. 1980. Thermal Physics. W. H. Freeman Company. ISBN 0-7167-1088-9. OCLC 48236639 5171399 32932988 48236639 5171399.
Notiones thermostatisticales Increasing disorder.svg
Aequatio status: Lex gasis idealis | Gasis exemplar van der Waals
Quantitas inexacta: Calor | Labor
Quantitas exacta:
Quantitas extensiva: Energia interna | Energia libera | Enthalpia | Entropia | Volumen
Quantitas intensiva: Calor specificus | Potentiale chemicum | Pressio | Temperatura
Notiones physicae statisticae: Balneum thermicum | Microstatus | Macrostatus | Ordinis parametrum | Spontanea symmetriae ruptura
Collectiones statisticae: Collectio canonica | Collectio microcanonica| Collectio macrocanonica
Functiones partitionis: Canonica partitionis functio | Macrocanonica partitionis functio| Collectio macrocanonica



Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png