Imperia centralia

E Vicipaedia
Foedera militaria in Europa anno 1914. Imperia centralia colore roseo depicta

Imperia centralia[1] erant Germania et Imperium Austro-Hungaricum primo bello mundano inter se consociata, quibus se iunxere Imperium Ottomanicum et Bulgaria. Appellatio ex eo orta est, quod Germania et Imperium Austro-Hungaricum mediam positionem in continenti Europaea occupabant.

Huius colligationis radices in Triplici Foedere (Theodisce; Dreibund et Italice; Triplice Alleanza), anno 1882 inter Germaniam, Imperium Austro-Hungaricum et Italia constituto, inventae sunt. Haec ultima Foedus aestate anno 1914 reliquit, se nationem neutram declarans. Die 23 Maii 1915 Italia ingressa est in bellum pro potentiis foederatis, postquam Foedus Londinii die 26 Aprilis obsignavisset, per quod assecuta est Austriacas Septemtrionales provincias.

Russicam expansionem minacias putans, Imperium Ottomanicum secretum militare foedus cum Germania Augusto 1914 obsignavit, intrans in bellum Novembri mense eiusdem anni.

Bulgaria, ob suas clades in Secundo Bello Balcanico anni 1913 offensa, Imperiis Centralibus Octobri 1915 se iunxit.

Bello finito, Imperiorum Centralium territoria dismembrata sunt, unde natae sunt novae civitates. Sic, ex Imperio Austro-Hungarico natae erunt Austria, Hungaria, Cechoslovacia et Iugoslavia; Germanicae clades permittunt ut nata sit Secunda Respublica Polonica. Dum Imperium Ottomanicum reducitur ad Anatoliam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theodisce; Mittelmächte, Hungarice; Központi hatalmak, Turcice; İttifak Devletleri sive Bağlaşma Devletleri et Bulgarice; Централни сили