Ecclesia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Porta·Vicipaediae · Societas·Humana
Calendarium · Ecclesia · Homines clari · Linguae mundi · Ludus · Ludus athleticus · Mythologia · Nationes mundi · Nuntia · Religio · Res militaris · Collegia · Universitates
Iuvenes Christiani ante ecclesiam cathedralem Coloniae

Ecclesia (-ae, f.) est forma religionis Christianae. Ductum est vocabulum a Graeco ᾿Eκκλησία 'convocatio'. Quod ad Christianos attinet, vocabulo ecclesia haec significantur:

  • mysticum Christi corpus; id est coniunctio fidelium (quae saepe aequatur cum forma visibili, e.g. in Ecclesia Catholica vel in variis ecclesiis Protestantibus)
  • una ex diversis confessionibus, videlicet Ecclesia Orthodoxa Russica vel Ecclesia Anglicana
  • apud Catholicos Romanos, Anglicanos, et Orthodoxos, coniunctio Christianorum uno in loco sub episcopo, e.g. ecclesia Mediolanensis
  • apud Catholicos Romanos ritus Ecclesiae Catholicae, e.g. ecclesia Syro-Malabarensis
  • congregatio Christianorum, qui uno loco se congregant, e.g. Ecclesia Christi Regis Atlantae.
  • unde etiam aedes sacrae, ubi congregantur Christiani, praesertim die Dominica. Ex Can. 1214: Ecclesiae nomine intellegitur aedes sacra divino cultui destinata, ad quam fidelibus ius est adeundi ad divinum cultum praesertim publice exercendum. Vide Ecclesia (aedificium).
Aedes ecclesiae cum turri campanili sive campanario et sepulcreto in Tirole Meridionali

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externus

Codex iuris canonicus de ecclesia
Situs interretialis Sanctae Sedis

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis