Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Batava

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Batava
Nederlands
IPA: [ neːdərlɑnts ]
Taxinomia:
Locutores: 23 000 000 - 27 000 000
Sigla: 1 nl, 2 dut, 3 nld
Status publicus
Officialis Nederlandia, Belgia, Surinamia, Aruba, Antilliis Nederlandiis, Gallia, Germania, Africa Australis, Indonesia
Privata permultae civitates
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: nl:Nederlandse Taalunie
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Batavica seu Nederlandica[1] vel Nederlandiae [2] sive Flandrica[3] vel Belgica et Hollandica[4] seu Germano-Batavica[5] sive Germanica inferior[6] lingua ex linguis Indoeuropaeis est et sub familia Germanica subsummata, familia quae una cum lingua Anglica, lingua Anglica antiqua, lingua Saxonica, lingua Saxonica antiqua, lingua Frisica, lingua Theodisca, lingua Alemannica, lingua Franconica et lingua Jiddisch Germanicum occidentale formatur. Lingua inter Germanicas occidentales numerata et materna fere omnium Bataviae, Belgicae et Surinamiae civium quae tres civitates in Congregatione Linguae Batavicae partem habentes per illam congregationem linguae leges ferunt. Hodie in Europaea Unione plus minusve 23 milliones cives Batavicam e sinu nutricis primam linguam acceperunt cum alii vero 5 milliones Batavice loquentes aliam linguam a parentibus acceperunt. Praeterea lingua Batavica officialis est in Antillarum Minorum insulis Aruba, Curacense Sancto Martinoque. Quidam autem loquentes incolunt Francogalliam, Germaniam et Indonesiam et 500.000 homines Batavicae linguae scientia in Civitatibus Foederatis, Canada et Australia praediti sunt. Peregrinationes ex Africa Australe Namibiaque quae olim Batavae-Promontenses dicebantur nunc una Lingua Africana vocantur, quae fere a Bataviceloquentibus intelligi potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]