Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Civitas Vaticana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Status Civitatis Vaticanae (Latine)
Stato della Città del Vaticano (Italice)
Vexillum Vaticanum Insigne Vaticanum
(Vexillum) (Signum)
Sententia nationalis: Nihil
Locus Vaticanus
Linguae Latina et Italica1
caput (oppidum) Civitas Vaticana
Papa Franciscus
Secretarius Status Petrus Parolin
Area
 - Total
 - % aquae

0.44 km²
Quantitas neglegibilis
Numerus incolarum
 - Totalis (2004)


 - Spissitudo incolarum


921
2093/km²
Independentia
 - Dies
Pacta Lateranensia
11 Februarii 1929
23 Maii, 1949
3 Octobris, 1990
Nummus Euro (€)2
Zona horaria
 -aestate
CET (UTC+1)
CEST (UTC+2)
Hymnus nationalis Hymnus et modus militaris Pontificalis
Abbreviatio interretialis .va
Telephonicum praefixum +3906

1 Lingua Italica plerumque adhibetur. Publica custodum Helveticorum lingua est Lingua Theodisca.

2 Libra Vaticana ante annum 1999.

Basilica Sancti Petri

Civitas Vaticana (Italiane Città del Vaticano), rite Status Civitatis Vaticanae, est minima Europae orbisque terrarum civitas sui iuris (sed, nonnullorum opinione, potius quasi civitas libera[1]) et Ecclesiae Catholicae Romanae sedes, intra moenia urbis Romae (et ita inclave ab Italia circumdatum), scilicet in Monte Vaticano, ad dexteram fluminis Tiberis ripam sita.

Caput est urbis Romae episcopus, Pontifex Maximus Sanctae Romanae Ecclesiae a die 13 Martii 2013 papa Franciscus.

Forum Sancto Petro dicatum est Civitatis Vaticanae cor, e quo Basilica Sancti Petri magna cum cupula exsurgit. Inscriptiones Basilicae Sancti Petri:

IN HONOREM PRINCIPIS APOST[olorum] PAVLVS V BVRGHESIVS ROMANVS PONT[ifex] MAX[imus] An[no] MDCXII PONT[ificatu] VII
TV ES PETRVS ET SVPER HANC PETRAM AEDIFICABO ECCLESIAM MEAM ET TIBI DABO CLAVES REGNI CAELORVM

Lingua plerumque adhibita in Civitate Vaticana est lingua Italiana; praeterea lingua Latina est publica Catholicae religionis lingua.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Horti[recensere | fontem recensere]

Tabula Civitatis Vaticanae.[2]

In terra Civitatis Vaticanae sunt Horti Vaticani (Italiane Giardini Vaticani[2]), qui plus quam dimidium reipublicae occupant. Hi horti, per aeva renascentiae et baroci conditi, fontibus sculpturisque exornati sunt.

Horti circa viginti tria hectaria complent, plurimum Collis Vaticani. Altissimus locus est 60 metra supra aequor maris. Moenia lapidea regionem ad septentrionem, meridiem, et occidentem finiunt.

Horti aevo mediaevali constituti sunt, pomariis vineisque ad septentriones Palatii Apostolici patentibus.[3] Anno 1279 Nicolaus Papa III (Giovanni Gaetano Orsini, r. 12771280) domicilium a Palatio Laterano ad Vaticanum iterum transtulit et hanc regionem moenibus inclusit.[4] Conseruit pomarium, pratellum, et viridarium (hortum).[4]

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia Montis Vaticani iam a primaevis temporibus est nota. Diebus primis haec urbis Romae pars ab Etruscis est habitata; sed, a Romanis capta, non erat pars urbis, quae in altera ripa Tiberis crevit. Mortui a Romanis ibi sepeliebantur et a Nerone circus instructus est. Ita intravit Mons Vaticanus in historiam mundi. Anno circa 65 Sanctus Petrus, apostolus Iesu Christi iam diu episcopus Romanus, secundum memoriam a maioribus posteris traditam, ductus est a Nerone in circum et ibi crucifixus, capite ad terram verso. (Imperator voluit Christianos de incendio, quod urbem combusserat, accusare). Verisimiliter ea nocte corpus apostoli, a discipulis susceptum, sepultum in eodem monte ubi postea parvum monumentum ei aedificatum est.

Roma a Constantino I capta et religione Christiana a persecutionibus liberata, imperator aedes dare in testimonium Christi devotionis voluit. Ita anno 324 basilicam ex devotione erga Sanctum Petrum super sepulcrum apostoli exstruxit, quae exstabat sicut magnum opus ingenii Romani. Peregrini, qui iam a primis Christianae religionis temporibus sepulcrum apostoli visitaverant, nunc coetum magnum formaverunt et notus factus est Mons Vaticanus per orbem terrarum. Mons tamen non fuit domicilium paparum, nec Basilica Sancti Petri eorum fuit sedes cathedralis. Cathedra paparum fuit, et est, Archibasilica Sanctissimi Salvatoris, ab eodem Constantino effecta.

Imperio Constantinopolim translato et iam labente, Italia ordine carebat et paulatim papae dominium etiam temporale adsumpserunt. Anno 756 Pippinus rex Merovingius nonnullam dedit terram Italicam in manus summorum pontificum, qui eam tenuerunt plus quam mille annos. Tempore confusionis ea donatio stabilitatem dedit iis regionibus et libertatem dedit Sanctae Romanae Ecclesiae; secundum nonnullos, tamen, temporale curae Civitatis Ecclesiae onus spirituale Romanorum Pontificum ministerium oppressit.

Apta coincidentia residentiae successoris apostoli cum apostoli loco requiei non est facta usque ad diem 20 Septembris 1870, cum, Roma a Victorio Emmanuele II rege Italiae capta, Pius Papa IX refugium in Vaticano caperet. Multos annos papae et reges Italiae se invicem non agnoverunt; die tandem 11 Februarii 1929 subsignata sunt Pacta Lateranensia inter Civitatem Vaticanam et Regnum Italicum et hoc modo Civitas Vaticana suos fines hodiernos adsumpsit. Ergo Civitas Vaticana libertatem paparum a civitatibus saecularibus permittit et etiam libertatem a saecularibus curis dat.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Pietas a Michaele Angelo sculpta, unum ex inclutissimis Civitatis Vaticanae artificiis.
Automaton monetale in Statu Civitatis Vaticanae institutum: "Inserito scidulam quaeso ut faciundam cognoscas rationem."

Civitas Vaticana permulta celeberrimorum orbis terrarum artificiorum habet. Basilica Sancti Petri, cuius architecti fuerunt Bramante, Michelangelus, Iacobus della Porta, Madernus, et Bernini, est unum ex inclutissimis operibus architecturae Renascentiae. Sacellum Sixtinum laudatur ob picturas murales Perugini, Dominici Ghirlandaii, Alexandri Botticelli, et tectum eius ob Extremum Iudicium a Michaele Angelo pictum. Artifices qui interiores Civitatis Vaticanae partes ornaverunt fuerunt Raphael, Frater Angelicus et alii. In civitate Vaticata etiam novae artis opera sunt, exempli gratia audientiarum aula papae Paulo VI dicata et, machinatore Petro Ludovico Nervi ducente, inter annos 1964 et 1970 aedificata.

Bibliotheca Vaticana et conlectiones Museorum Vaticanorum sunt gravissimi momenti et historiae et scientiae et culturae. Anno 1984 Civitas Vaticana ab UNESCO in Indice Situum Patrimonii Mundi inscripta est, solus eorum situum qui in tota civitate consistit.[5] Praeterea ea est solus situs quem UNESCO appellat sedem monumenta continentem in "International Register of Cultural Property under Special Protection"? secundum Hague Convention for the Protection of Cultural Property in the Event of Armed Conflict,? conventionem sanctam anno 1954.[5]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Adumbratio Civitatis Vaticanae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Civitas Vaticana, muro cinctus Romae angulus, plerumque respublica sui iuris habitus" ("the Vatican—a walled corner of Rome commonly recognized as a sovereign nation")—Lisa Miller, in Newsweek, 17 Maii 2010, p. 6.
  2. 2.0 2.1 "Map of Vatican City". www.saintpetersbasilica.org 
  3. "Al Pellegrino Cattolico: The Vatican Gardens". © 2008 Al Pellegrino Cattolico s.r.l. Via di Porta Angelica 81\83 (S.Pietro) I- 00193 Roma, Italia. 
  4. 4.0 4.1 "Official Vatican City State Website: A Visit to the Vatican Gardens". © 2007-08 Uffici di Presidenza S.C.V. 
  5. 5.0 5.1 "Vatican City - UNESCO World Heritage Centre". whc.unesco.org 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]