Ecclesia cathedralis

E Vicipaedia
(Redirectum de Cathedralis)
Salire ad: navigationem, quaerere

Cathedralis (a Graeco καθέδρα 'sella' < κατά 'deorsum' + ἕδρα 'sedes, sella; basis'), plenius ecclesia cathedralis, est templum Christianum quod cathedram episcopi continet, ergo gravissimum dioecesis, conloquii annui, vel episcopatus templum.

Cum episcopus sit quasi proprius unitatis ecclesiae fons, ecclesia cathedralis sicut cathedra et episcopus est symbolum unitatis Christianorum sui regionis. Ergo, cathedrales modo mirabili saepe exstruuntur, testes saxosi in fidem populi et monumenta ingenii humani tam structura quam ornatu ad Dei Christiani gloriam. Omnis dioecesis ecclesiarum Catholicae et Anglicanae suam habet ecclesiam cathedralem, sive parvam sive magnam.

Notae[recensere | fontem recensere]