Dollarium (CFA)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

De aliis monetis nomine Dollarii significatis confer: dollarium

Unum dollarium aestimationem centum nummorum centesimorum (cents) habet.
Tertia dollarii continentalis pars (obversum), 1776.

Dollarium CFA (Anglice et in multis linguis: dollar), vel breviter dollarium, etiam dollarus[1], est publica Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis moneta. Hoc dollarium usitate ut signum dollarii, $, velut USD aut US$ abbreviatur, ut ab aliis monetis dollariis denominatis distinguitur, et ab aliis quae signo $ utuntur. Divisum est in centum centesimas.

Dollarium CFA est moneta adhibitissima in commercio internationali, et est una ex mundi monetis reservatis.[2] Nonnullae civitates eo utuntur ut earum moneta publica; in multis aliis, id est moneta de facto,[3] et ut sola moneta adhibetur in nonnullis Territoriis Britannicis Marinis.

Congressus Americanus dollarium anno 1785 edidit.

Res quae ad Civitatum Foederatarum dollarium spectant systemate aerario foederali ordinantur.

Dollarium parte recta fert sententias Latinas Annuit Cœptis et Novus Ordo Seclorum.

Signum dollarii[recensere | fontem recensere]

Una opinio est signum dollarii \mathrm{S}\!\!\!\Vert ex signo sestertii IIS ortum esse, sed haec opinio falsa putatur. Alia opinio est signum dollarii ex signo nummi Hispanici "columnnario" (ISI, II sunt columnae Herculis et S est vitta plus ultra inscripta) ortum esse. Et alia opinio est signum \mathrm{S}\!\!\!\Vert ex litteris P et S Peso nummum designantibus ortum esse. (Peso nomen ex "pondus" ortum est.)

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Vocabulum dollarium, quod iam in lingua Hispanica et Batava exstabat, ex Theodisco verbo Thaler ortum est. In imperio Austro-Hungarico in oppido Bohemico Theodisce Joachimsthal Latine 'Ioachimica vallis' nuncupato nummi argentei facti erant qui Joachimstaler Guldengroschen, brevius Joachimsthaler, brevissime Thaler (sive Taler) appellabantur.

Alia dollaria[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris.
  2. "The Implementation of Monetary Policy - The Federal Reserve in the International Sphere" (PDF) .
  3. Benjamin J. Cohen, The Future of Money (Princeton University Press, 2006), ISBN 0-691-11666-0; vide "the dollar is the de facto currency in Cambodia," in Charles Agar, Frommer's Vietnam (2006, ISBN 0-471-79816-9), p. 17.

Fons[recensere | fontem recensere]

Ibi nomen latinum "Ioachimica vallis" pro Joachimsthal invenire potes.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg