Zona tropica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula telluris, zona tropica (vel intertropica) rubefacta.

Zona tropica, aliquando zona torrida appellata (vide Zonam geographicam), in aequatorialibus telluris regionibus iacet, latitudine inter Cancri Tropicum, in hemisphaerio septentrionali 23 gradus 26 minutas 22 secundas (prope 23°26' vel 23.4°) ad septentrionalem partem ab linea aequinoctiali, et Capricorni Tropicum, similiter in hemisphaerio australi.

Zona omnes telluris regiones comprehendit ubi Sol punctum recte supra attinet, et punctum recte infra, saltem semel per annum solarem. In zona temperata, Sol verticem vel nadir numquam attinet, et numquam recta supra vel recta infra stat, quia ad meridionalem verticis in hemisphaerio septentrionali septentrionalemque verticis in hemisphaerio australi movetur, et ad meridionalem puncti nadir in hemisphaeriis australi et septentrionali puncti nadir in hemisphaerio septentrionali.

Tempora tropica et clima[recensere | fontem recensere]

Prospectus meridianus in Philippinis, die cum Sol paene recte supra stat.

Tempora tropica a motu tropici pluviae cinguli regnantur, qui per annum a tropicis septentrionalibus ad australes et retro movetur, tempora siccum humidumque producens, pro variis temperaturis et spatiis dierum, quae exempla veris, aestatis, autumni, et hiemis in regionibus extra tropicas inventis generant. Incipit ver sole recte supra aequatorem (die aequinoctii vernalis). Incipit aestas sole recte supra Cancri Tropicum in septentrionalibus, vel recte supra Capricorni tropicum in meridionali (die solstitii aestivi). Incipit autumnus sole iterum recte supra aequatorem (die aequinoctis autumnae). Incipit hiems sole recte supra Capricorni Tropicum in septentrionali, vel recte supra Cancri Tropicum in meridionali (die solstitii hiemalis).

Verbum tropicae aliquando sensu generali pro climate tropico adhibetur, calido ad ferventi et humido per annum, saepe cum notione vegetationis vigentis. Sunt autem in tropicis loci qui hoc sensu non sunt "tropici," cum etiam tundra alpina et cacuminibus nives perpetuo ferentibus, sicut Mauna Kea, Kilimandiaro, et Andibus tam meridionalibus quam septentrionalissimis Argentinae Tsiliaeque partibus. In Köppen climatis classificatione, multum terrae in tropicis geographicis non "tropicum" appellatur, sed "siccum" (recte climata aridum et semiaridum), Sahara et Interiore Australiano (Anglice: Australian Outback) inclusis.

Oecosystemata tropica[recensere | fontem recensere]

Cocoes nuciferae in calido tropicoque Brasiliae climate.

Plantae et animalia tropica sunt species in zona tropica natae. Oecosystemata tropica possunt consistere in silvis pluvialibus tropicis, silvis siccis deciduisque, silvis spinosis, desertis, et aliis habitationis generibus. Saepe sunt maiores biodiversitatis et specierum endemismi regiones, praecipue in silvis pluvialibus et silvis siccis deciduisque. Gravia exempla systematum biodiversitatis et/vel endemismi sunt silvae pluviales Costae Ricae et Nicaraguae, silva pluvialis Amazonica Brasiliae et Venetiolae, silvae siccae deciduaeque Madagascariae, et silvae pluviales Biosphaerae Waterberg Africae Australis et Madagascariae. Sola silvarum tropicarum plantis parvum alimentum ferme praebent, ut hae silvae propositis incidendi incendendique facillime succumbant, quae aliquando sunt partes systematum agriculturae cultivationis mutantis.

In biogeographia, zona tropica divisa est in zonas palaeotropicas (Africam, Asiam, Australiam) et neotropicas (Americam Mediam et Americam Meridionalem)—coniunctim zonas pantropicas plerumque appellatas. Zona neotropica confundenda est cum oecozona eiusdem nominis.

Anno 2008, circa 40 centesimae partes hominum intra zonam tropicam habitabant, et ante annum 2060, 60 centesimae hominum tropicas habitabunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]