Liger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Liger (praefectura Franciae)

Liger
Longitudo 1,012 km
Altitudo principii 1,408 m
Moles decussis 850 /s
Area ex qua aqua affluit 117,000 km²
Principium Francia
Ostium
Regio
Tabula Franciae cum flumine Ligere

Liger (-is m; Francice: Loire), est longissimum e fluminibus Franciae. Fons oritur inter Cebennos montes in finibus Celticae. Liger transit a Cebennis per Segusiavos, Haeduos, Carnutes, Turonos et Namnetes ad Cantabricum mare.

Cum autem moles aquae secundum tempestatem permaxime variabilis sit, onerariae navigatio ab lustris relicta est. Transitus vero navium, otii viatorum causa, permanet. Inveniuntur enim praeter amnem mirae villae et horti, qui a regibus Franciae in XVI° saeculo structi sunt: quare Liger hodie saepe regale flumen vocatur.

[recensere] Mutatio molis aquarum

Moles aquarum per annum Cenabo 350 m³/s, et Namneti 900 m³/s aequalis est. Potest tamen celerrime et brevissimo tempore 2 000 m³/s superare. Aestatis tempore, moles decussis aequalis 10 m³/s Cenabo non infrequenter videtur.

Moles aquarum Ligeris duobus artificialibus cataractis partim regitur :

Aquas enim aggeri retinent, submersionem riparum prohibunt et moles aquarum stabilis reddent.

Submersiones Ligeris longo tempore cognitae sunt, quarum pessima evenit mense Iunio anno 1856, ut sequenti tabula patet:

Altitudines Ligeris
Annus Altitudo Moles aquarum
1846 6,78 m
1856 7,10 m 6 000 m{}^3
1866 6,92 m
1907 5,25 m

Maxima altitudo fuit 7,1 m, quae Aureliano visa est, et moles aquarum attingit 6 000 m^3. Anno 1856 submersit Liger quasi 500 saltus ac 16 milia passuum (id est 23 km) aggerorum delevit.

Multa vestigia in muris antiquarum domorum in Ligeris valle vidanda sunt.

Liger accipit a fonte ad oceanum aquas sequentium rivorum:

  • Borna (a Sinistra ripa)
  • Ligno (Velay, a Dextra ripa) - 82 km
  • Anca (S)
  • Semena (D)
  • Undana (D)
  • Furanis (D) - 36 km
  • Vizezi (S)
  • Gand (S)
  • Ligno (Forez) (S)
  • Renasco (S)
  • Rhines (D)
  • Arcontia (D)
  • Arroux (D) - 120 km
  • Besbre (S) - 97 km
  • Aro (D) - 70 km
  • Abron et Acolin (G)
  • Nipera (D) - 53 km
  • Elaver (G) - 410 km
  • Albeta (G)
  • Nohain (D)
  • Trézée (D)
  • Ligirinus (G) - 12 km
  • Bebronos (G) - 115 km
  • Cosso (G)
  • Cisse (D) - 81 km
  • Carus (G) - 365 km
  • Andra (G) - 276 km
  • Vigenna (G) - 359 km
  • Toarum (G) - 140 km
  • Authio(D) - 85 km
  • Maine (D) - 12 km
  • Laio (G) - 86 km
  • Ebro (G) - 89 km
  • Erdre (D) - 92 km
  • Separa Namnetensis (G) - 125 km
  • Caesina (D) - 21 km
  • Acaenava (G) - 25 km
  • Brivet (D)

[recensere] Urbes ad Ligerim

Pons super Ligerem in Blesis
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis