Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Gaius Iulius Caesar

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
C. Caesaris protome "viridis" Berolini servata.

Caius Iulius Caii filius Caii nepos Caesar Imperator vel ab anno 42 a.C.n. Divus Iulius (natus Romae ex stirpe patricia die 13 Iulii 100 a.C.n.; ibidem mortuus 15 Martii 44 a.C.n.) fuit vir publicus, consul, dux exercitus, dictator in perpetuum[1], orator, poeta, insignis scriptor prosae Latinae. Partes maximi momenti egit in eventibus, quibus Respublica Romana transmutata est in Imperium Romanum. Ab anno 60 a.C.n. constituto cum Crasso et Pompeio triumviratu per aliquot annos apud Romanos valebat plurimum, quamvis conatus potestatis per rationes populares accumulandae a senatoribus, qui optimatibus favebant, videlicet Catone minore Cicerone et aliis, opponebantur. Victa Gallia Caesar dicionem Romanam ad Oceanum Britannicum et Rhenum extendit et ipse primus dux Romanus et hunc per pontem et illum per naves transgressus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

De iuventute[recensere | fontem recensere]

Caesar Romae ex gente Iulia natus est die 13 mensis Quintilis anno 654 a.u.c. (13 Iulii 100 a.C.n.), familia patricia praeclara; gens enim Iulia originem et nomen ab Iulo filio Aeneae filii Veneris trahi praetendit. Pater C. Iulius Caesar fuit praetor anno 92 a.C.n.; matri nomen fuit Aurelia. Avunculus Gaius Marius consul meruit eodem anno quo Caesar natus est.

Iulii Caesares, quamvis patriciae gentis emendatae essent, non divites normis nobilitatis Romanae. Nullus umquam inter familiares eminentiam adsecutus erat, usque ad aetatem patris sui. Amita sua nupsit Mario, duci et emendatori exercitus, qui partibus Popularibus qui Optimatibus in Senatu adversati sunt praestitit. Erga finem vitae Marii (anno 86), bellum civile inter Marium Sullamque erumpit. Caesar, cognatus Marii, etiam in matrimonium Corneliam, filiam Lucii Cornelii Cinnae, fautoris potentissimi Marii, duxerat.

Sic Sulla, bello civili bene gesto, anno 86 Caesari ut Corneliae nuntium mitteret imperavit. Caesar recusavit et prudenter Romam fugit celatum. Intercursu modo familiae amicorumque suorum ab proscriptione et morte servatus est. Caesar tamen in Asiam Ciliciamque militare abiit. Inter haec bella, stipendia sub imperio Lucii Licinii Luculli meruit, et in multis pugnis emeruit. Anno 81, in Bithynia ad erigendam classem missus est. Quam rem gessit ita prospere ut adversarii sui Romae increbrescerent eum ceventem? Nicodemis regis esse. Apud Suetonium, orator Curio Caesarem "omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem" appellavit.

Rursum Romae anno 78, Sulla mortuo, Caesar cursum honorum coepit. Notus pro rhetorice et accusatione inexoribile proconsulum infamum erat. Petens perfectionem rhetoricam, Caesar Rhodum ut doctrinis Apollonii Molonis studeret profectus est. In itinere, Caesar a piratis qui pretium viginti talentorum exegerunt surreptus est. Eos derisit, admonens ut rogarent quinquaginta. Redemptione collecta, Caesar post duodequadraginta dies liberatus est. Simul atque liberatus, copias navales instituit, piratasque captos crucibus suffigit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 69, et uxor Cornelia, in partu, et amita Iulia mortuae sunt. Caesar ipse eas in rostris conlaudavit. Inter laudationes, Caesar comes Sullae insecutus est, qui accusaverunt eum quaesturam petere. Eodem anno, Caesar quaesturam meruit, et ad Hispaniam Ulteriorem adsignatus est.

Caesar, cum Romam rediret, aedilis curilis anno 65 electus est. Officia magistratus adparationem ludorum in Circo Maximo incluserunt. Pecuniis publicis circumscriptis, Caesar ut ludos quam splendidissimos daret se decoxit, contrahens aes alienum amplius quam centum talentorum aureorum. Aes alienum futurum cursum honorum suum impendit.

Boni eventus tamen aedilitatis suae ad pontificatum anno 63 tetenderunt. Non solum novam domum (Domus Publica) in Foro, sed etiam auctoritatem rerum religiosarum et custodiam virginum Vestalium ei datus est. Pontificatu incipiente, Caesaris opprobrium erumpit. Mortua uxore Cornelia, in matrimonium Pompeiam, neptem Sullae, duxerat. Praestitit Pompeia diem festum Bonae Deae, mulieribus proprium et sanctissimum. Illo autem anno, Publius Clodius Pulcher diem festum mutata veste celebravit. Nefas erat, et Caesar nuntium Pompeiae misit. Caesar ipse fassus est Pompeiam innocentem fuisse, sed censuit uxorem suspicionem superandam esse.

Annus 63 et Caesari et rei publicae fuit praecipue difficilis. Cicerone consule, Caesar ab Curia Centuriata praetor urbanus electus erat. Coniurationem Catilinae, qui magistratos electos evertere veluit, patefecit. Catilina, patricius cum repulsa frustratus, cum quinque alio sine iudicio secuti percussus est. Vehementer Caesar rei adversatus est, sed in Senatu ab Catone minore frustratus est. Etiam insimulatus est Caesarem coniuratione inligari, sed proconsul tamen Hispaniae Ulterioris anno 61 electus est.

Triumviratus Primus et Bellum Gallicum[recensere | fontem recensere]

Anno 59, Caesar consul cum inimico suo Marco Calpurnio Bibulo electus est. Bibulus, amicus Catonis et optimatum, consulatui protinus abiit ut auguratus sit; Caesari autem solum agere licuit, sed mox socios insperatos ab inimicis suis invenit.

Eodem tempore, dux primus Gnaeus Pompeius Magnus a Senatu ut ei fundos pro militibus suis daret petebat. Consularis Marcus Licinius Crassus, ut fama est divitissimus Romae, imperium contra Parthos ab Senatu obtinere conabatur. Caesar pecunia Crassi et auctoritate Pompeii egit; sic societas creata est. Ut societatem firmarent, Pompeius Iuliam, filiam Caesaris, in matrimonium duxit.

Postero anno, Caesari proconsulatus in Gallia Illyriaque quinque annos datus est. Suscepit anno 58 bellum Gallicum, in quo tota Gallia et Germaniae pars Romanae factae sunt. Inter legatos fuerunt Lucius Iulius Caesar (consobrinus suus), Marcus Antonius, et Quintus Tullius Cicero (oratoris frater). Caesar bellum contra gentes varias gessens, Helvetios, Belgas, Nervios, et Venetos devicit. Anno 55, Britanniam infeliciter invadere conabatur. Anno 52, Gallos sub Vercingetorige in proelio ad Alesiam vicit. Apud Plutarchum, Gallia capta, octoginta oppida et trecentae gentes victae, et decies centena milia virorum in servitium vendita sunt. Ter decies centena milia virorum in proeliis ceciderunt (nota bene: historici antiqui numeros huius generis saepe valde auxerunt). Caesar narrationem harum expeditionum in commentariis De Bello Gallico scripsit.

Caesar tamen invisus Romae mansit. Optimates suspicati sunt eum gloriae cupidum esse et velle rex fieri, sed anno 55, Pompeius Crassusque consules electi sunt, et proconsulatum Caesaris amplius quinque annos renovaverunt. Sic fuit ultimus primi triumvirati actus. Anno 54, Iulia, uxore Pompeii, in partu mortua, anno proximo Crassus in Parthia cecidit. Pompeius erga optimates movere coepit, et in matrimonium duxit Corneliam Metellam, filiam Caecilii Metelli, inimici Caesaris.

Gaius Iulius Caesar, in Museo Archaeologico Nationali, Neapoli.

Bellum civile[recensere | fontem recensere]

Anno 50, Pompeius ei pro consule exeunti ut Romam rediret et copias dimitteret imperavit. Senatus praeterea ei consulatum secundum in absentia petere interdixit. Caesar cognovit se accusatum iri si Romam sine immunitate consulari aut viribus legionum rediisset. Senatum prohibuit quin pararet, fines Italiae per Rubiconem 10 Ianuarii anno 49 traiciendo, dicens alea iacta est.

Optimates, a Metello et Catone minore ducti, Roma fugerunt, nescientes Caesarem secum solum unam ex legionibus habuisse. Caesar infeliciter Pompeium usque ad Brundisium insecutus est, sperans fore ut amicitiam mederi possit. Pompeio e manibus elapso, Caesar in Hispaniam victis legatis Pompeii progressus est. Deinde Graeciam adiit ubi 10 Iulii 48 Pompeium in proelio apud Dyrrhachium vicit. Eodem anno quamvis Pompeius exercitum maiorem habuisset Caesar iterum eum ad Pharsalum vicit. Pompeius Aegyptum fugatus, a legato Pharaonis Ptolemaei necatus est.

Romae Caesar dictator cum Marco Antonio magistro equitum factus est. Undecim diebus, et dictatura abdicata, cum Publio Servilio Vatia Isaurico consul iterum electus est. Caesar ad Alexandriam Pompeium insecutus est, nesciens eum mortuum esse, sed ibi imprudenter bello civili inter Ptolemaeum Cleopatramque inligatus est. Caesar Cleopatrae favebat, fortasse propter necem Pompeii, cuius caput Caesari ab cubiculario Ptolemaei oblatum est. Ptolemaeo victo, Cleopatra pharao facta est, et cum Caesare Ptolemaeum Caesarem (Caesarion) peperit.

Anno 47, Caesar ad orientem victum Pharnacem Ponticum profectus est. Post regem in proelio ad Zelam victum, victoria verbis praeclaris veni, vidi, vici celebrata est. Inde ad Africam perrexit ubi pugnatum contra fautores Pompeii ad Thapsum est. Uterque Metellus et Cato necati sunt. Filii Pompeii tamen Gnaeus Pompeius et Sextus Pompeius in Hispaniam fugerunt, sed Caesar etiam eos ad Mundam anno 45 vicit. Hoc tempore, Caesar consul tertium et quartum annis 46 et 45 electus est. Collega suus anno 46 Marcus Aemilius Lepidus erat sed anno 45 Caesar solus magistratum tenuit.

Post bellum[recensere | fontem recensere]

Ex oriente reditus, Caesar protinus societatem administrationemque emendare coepit. Annonam suppeditatam anguste moderatus est et quibus frumentum privatum praebere poterant ne publicum emerent interdixit. Civitatem incolis Galliae Cisalpinae donavit. In animo praedia veteranis distribuere et colonias veteranas condere habuit. Fastos refecit, instituens annum trecentorum sexaginta quinque dierum cum anno bissextili quinto quoque anno. Quo facto, anno 46 quadringenti quadraginta quinque dies fuerunt.

Romam reditus, honores magis magisque magnificos ex Senatu accipiebat. Apud Plutarchum tantum honores noluit sed etiam ingratus videri noluit. Dignitas "Pater Patriae" ei data est, et potestas insignia triumphalia ferre factus est. Mensis Quintilis Iulius nominatus est. Dictator decem deinceps annos etiam praefectus morum creatus est.

Anno 44, Caesar consul quintus cum Marco Antonio creatus est. Deinde dictatore perpetuo creato caligas rubras regum Albae Longae, de quibus pervenit, ferre coepit. Mense Februario Antonius flamen et diadema, signum Graecum regni, obtulit, et cum Caesar id recusaverit tamen in dubium Caesarne rex Romae fieri vellet vocatur.

Parricidium[recensere | fontem recensere]

Curia Hostilia iampridem deflagrata, Caesar Senatum in Theatro Pompeio ad Capitolium convenire invitavit Idibus Martiis anno 709 a.u.c.[2] (die 15 Martii 44 a.C.n.). Eadem die dum Senatus conveniebat, Caesar ab aliis ex Senatoribus qui se liberatores vocaverunt percussus est. Liberatores petiverunt se rem publicam ab ambitione Caesaris conservare. Inter percussores, quorum multorum cursum honorum Caesar provexerat, fuerunt Gaius Trebonius, Gaius Cassius Longinus, Decimus Iunius Brutus, Marcus Iunius Brutus. Caesar, viginti tria vulnera sustinens, ad pedem monumenti Pompeii cecidit. Verba ultima secundum nonnullos Graece M. Bruto dixit, "καὶ σύ, τέκνον;", Latine vel "Tu quoque, fili mi!" vel "Et tu, Brute?"

Paullo post mortem stella crinita in caelo visa est quae nomina "sidus Iulium" et "Caesaris astrum" apud poetas recepit. Nex violens Caesaris effecit ut Romae aliquanta inquies esset. Nova bella civilia erumperunt, quorum primum inter Decimum Brutum et Marcum Antonium effecit ut Antonius, Lepidus, et Gaius Octavius, filius Caesaris adoptatus, triumviratum secundum creaverint. Hic triumviratus primum Caesarem inter deos retulit, hostes proscripsit, et bellum civile secundum contra Brutum Cassiumque gessit, quos Antonius Octavianusque in proelio Philippensi vicerunt. Deinde tertium bellum civile inter Octavianum et Antonium Cleopatramque erumpit, quo in bello, Antonius et Cleopatra ante Actium anno 31 victi sunt.

Signum Iulii Caesaris Romae positum.

Caesar imperator[recensere | fontem recensere]

Caesar dux illustris esse habetur exaequatus cum Alexandro Magno et Napoleone. Etsi clades nonnumquam acciperet, exempli gratia proelii Gergoviae per bellum Gallicum et Dyrrhachii in bello civili, victoria Alesiae, fuga exercitus maioris Pompeii ad Pharsalum, et exitio exercitus Pharnacis ad Zelam, suus splendor militaris illustratus est. Caesar bellum in aliquo agro et aliqua tempestate feliciter gessit, propter modestiam diligentem legionum, quorum in proverbium admiratio erga Caesarem venit. Pedites et equites sui eximii sunt, et tormentis formidabilibus frequenter usus est. Exercitus munitionis et decursi peritus erat. Copiae nonnumquam iter quadraginta milia passuum per diem fecerunt.

Caesar aliquot legiones conscripsit: Legio I Germanica, Legio III Gallica, Legio IV Macedonica, Legio V Alaudae, Legio VI Ferrata, Legio VII Claudia, Legio VIII Augusta, Legio IX Hispana, Legio X Gemina, Legio XI Claudia, Legio XII Fulminata, et Legio XIII Gemina. Legionem X Geminam maxime diligit.

Caesar hospes et celebrator[recensere | fontem recensere]

C. Caesar conviva fuit (nec "rex sacrorum"; nomen enim huius e textu caret) anno 70 a.C.n. quo tempore cena aditialis L. Lentulo Nigro flamine Martiali data est. Aedilis anno 65 a.C.n. munera obtulit sic enumerata: "Venationes . . . ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet. . . . Adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus quam destinaverat paribus; nam cum multiplici undique familia conparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret".[3] Triumphi Caesaris quinque, quos post bella civilia gessa Romae annis 46 et 45 a.C.n. celebravit, a Suetonio, Plutarcho, Appiano et Dione Cassio describuntur. Eodem tempore "munus populi epulumque pronuntiavit in filiae memoriam", scilicet Iuliae Pompeii Magni uxoris, iam octo vel novem annos mortuae.[4] Aliae cenae a Plutarcho narrantur, eam scilicet quam ante Rubiconem transitam celebraverit,[5] eamque quam ad conciliandum obtulerit Cleopatrae fratrique Ptolemaeo; hanc etiam Lucanus longius describit.[6]

Caesar litteratus[recensere | fontem recensere]

Per vitam suam, Caesar unus ex elegantissimis oratoribus scriptoribusque Romanis videbatur. Eius rhetoricam stilumque Cicero saepe laudabat. Praeclarissima ex operibus adhuc servatis sunt commentarii de bello Gallico in libros septem divisi (quos Aulus Hirtius libro octavo addito perfecit) et commentarii de bello civili in libros tres ordinati. Etiam orationem pro funere amitae Iuliae, grammaticumque tractatum De analogia, et Anticatones libros contra Catonem minorem, scripsit. Alia opera Caesari adsignata, de quorum verumtamen auctoritate et dubitatur et dubitandum, sunt de bello Hispaniensi, de bello Africo, et de bello Alexandrino.[7] Fragmenta nonnulla orationum Caesaris servantur,[8] sed aliorum operum perpauca. Scripta iuvenilia quaedam Caesaris, quae usque ad tempus Augusti servata erant, iussu huius e bibliothecis exclusa sunt[9] et omnino deperdita. De commentariis a Caesare scriptis sic M. Cicero iudicavit: "Nudi . . . sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim in historia pura et inlustri brevitate dulcius."[10]

Matrimonia et progenies Caesaris[recensere | fontem recensere]

De matrimonio C. Iulii Caesaris primo cum Cornelia Cinnae filia, quod ut rumperet Sulla Felix frustra imperavit, supra narratur. E Cornelia filiam genuit Iuliam, anno 83/82 natam, quam Cn. Pompeius Magnus in matrimonium duxit anno 59 quo tempore is cum Caesare et M. Licinio Crasso primum triumviratum constituit. Cornelia filiam Iuliam, anno 83/82 natam, et filium, mortuum natu, Caesari peperit; anno 69 seu 68 mortem obiit.[11] Iulia, filia Caesaris et Corneliae, anno 54 sine prole mortua est.

Cornelia nuper mortua Caesar anno 68 seu 67 Pompeiam, filiam Q. Pompei Rufi, in matrimonium duxit. Anno 62 a.C.n. repudiavit ob adulterio P. Clodii Pulchri suspecto, qui in sacris Bonae Deae furtim irruperat.[12] "Caesar quidem vocatus testimonium adversus Clodium non dixit, seque uxorem pro adultera habere negavit, repudiasse autem eam, quod Caesaris coniugium non facto modo turpi, sed etiam fama sinistra vacare debeat."[13]

Matrimonio tertio anno 59 a.C.n. Calpurniam duxit dum consul meret, videlicet ut adfinitatem ac societatem cum potenti familia Calpurniorum Pisonum iniret; Calpurnia enim filia erat L. Calpurni Pisonis consulis anno insequenti.[14] Ex ea nec filios nec filias genuit. Anno 52 Pompeiam, filiam Cn. Pompei Magni, in matrimonium frustra petivit, Fausto Sulla destinatam.[15]

Anno 48 in amorem cum Cleopatra VII Aegypti regina intravit, quae eo peperit anno 47 filium Caesarionem communiter nuncupatum, nomine proprio Ptolemaeum Caesarem.

Filio legitimo carente, Caesar anno 44 necatus est. Testamento suo, C. Octavium (nepotem sororis Iuliae) adoptavit, qui haereditatem patronatumque C. Caesaris adsumpsit nomenque C. Iulium Caesarem Octavianum abhinc gessit. Anno 30, Cleopatra devicta et nuper mortua, ille suadente Ario Didymo philosopho (qui verbis Homericis mutatis οὐκ ἀγαθὸν πολυκαισαρίη, scil. 'Haud oportet multos Caesares esse' usus est) Caesarionem fratrem nothum interfici iussit.[16] Ex ea adoptione Caesar fuit pater Octaviani, h.e. Augusti principis, avus Tiberii (quem Augustus adoptaverit), proavus Claudii, abavus C. Caligulae et Neronis: hic anno 68 p.C.n. sua manu mortuus est. "Progenies Caesarum in Nerone deficit," ait Suetonius auctor de vita Caesarum.[17]

Annales vitae Caesaris[recensere | fontem recensere]

  • Anno 100 aut 102 – Gaius Iulius Caesar Romae natus est
  • Anno 84 – In primo coniugio, duxit in matrimonium Corneliam Cinnae
  • Anno 81 – Caesar in Asiam venit sub M. Thermo
  • Anno 68 – Cornelia mortua est; Quaestor in Hispania factus est
  • Anno 63 – Creatus est pontifex maximus; in secundo coniugio, duxit in matrimonium Pompeiam, postea fecit devortium ei
  • Anno 62 – Praetor
  • Anno 59 – Primus consulatus; in tertio coniugio, duxit in matrimonium Calpurniam Pisonis
  • Anno 58 – Proconsul Galliae Transalpinae ac Cisalpinae Dalmatiaeque.
  • Anno 49 – Bellum civile coepit
  • Anno 48 – Prima dictatura; secundus consulatus
  • Anno 46 – Secunda dictatura
  • Anno 44 –
    • Creatus est dictator perpetuo
    • Insidiis interfectus est
  • Anno 42 – Consecratus est "Divus Iulius"

Fontes de vita C. Iulii Caesaris praecipui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fasti Capitolini: "[C[aius] Iulius C[ai] f[ilius] C[ai] n[epos] Caesar in perpetuum dict[ator] ] / [rei gerundae causa]." Fasti Amiternini: "[C[aius] Iulius Ca]esar dict(ator) [in p]erpetuum/ [bellu]m civil(e) Mutine(n)se / cum M(arco) [A]ntonio." Titus Livius, Periochae CXVI: "Et cum plurimi maximique honores a senatu decreti essent (inter quos . . . dictator in perpetuum esset )."
  2. "Anno urbis septingentesimo fere ac nono": Eutropius, Breviarium 7.1 (urbs enim die 21 Aprilis condita est). Scriptores autem recentiores alii 709, alii 710 habent
  3. Suetonius, "Divus Iulius," 10.
  4. Suetonius, "Divus Iulius," 26.2.
  5. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris," 32.4-5.
  6. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 49.4-5; Lucanus, Pharsalia, 10.136 ff.
  7. "Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est: alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleuerit." Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 56.
  8. Fragmenta orationum.
  9. Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 56.
  10. Cicero, Brutus, 262.
  11. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 1, 5; Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 1, 5, 6; Velleius Paterculus, Historiae, 2.41.
  12. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 5.3; Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius," 6, 74.
  13. Plutarchus, "Vita Ciceronis," 29.9 (versio Latina Gulielmi Xylandri: vide hic).
  14. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 21; Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 14.8, "Vita Pompei," 47.10.
  15. Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 27.1.
  16. Plutarchus, "Vita Marci Antonii," 81.
  17. Suetonius, De vita Caesarum, "Galba," 1; Ronaldus Syme in Hermes 109 (1981), pp. 105–117.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographica et encyclopaedica
Opera recentiora generalia
Opera specialia
  • Agazzi, Renato. 2006. Giulio Cesare stratega in Gallia. Paviae: Iuculano. ISBN 88-7072-742-4.
  • Baltrusch, Ernst. 2004. Caesar und Pompeius. Darmstadtiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-16490-3.
  • Gotter, Ulrich. 1996. Der Diktator ist tot! Stutgartiae: Franz Steiner.
  • Holland, Tom. 2003. Rubicon: The Last Years of the Roman Republic. Anchor Books. ISBN 1-4000-7897-0.
  • Jiménez, Ramon. 2000. Caesar Against Rome: The Great Roman Civil War. Praeger. ISBN 0-275-96620-8.
  • Martin, Paul Marius. 1988. Tuer César. Bruxellis: Complexe.
  • Meier, Christian. 1980. Die Ohnmacht des allmächtigen Dictators Caesar: Drei biographische Skizzen. Francofurti: Suhrkamp. ISBN 3-518-11038-1.
  • Will, Wolfgang. 1992. Julius Caesar: Eine Bilanz. Stutgartiae: Kohlhammer. ISBN 3-17-009978-7.
De fontibus; de fama et fortuna
  • Christ, Karl. 1994. Caesar: Annäherungen an einen Diktator. Monaci: Beck. ISBN 3-406-47288-5.
  • Malye, Jean. 2007. La véritable histoire de Jules César. Lutetiae: Les Belles Lettres.
  • Rambaud, Michel. 1953. L'art de la déformation historique dans les Commentaires de César.
  • Will, Wolfgang. 2008. Veni, vidi, vici: Caesar und die Kunst der Selbstdarstellung. Darmstadtiae: Primus. ISBN 978-3-89678-333-2. Geschichte erzählt, 11.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Gaium Iulium Caesarem spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Gaius Iulius Caesar apud Vicifontem.