Aurum
E Vicipaedia
Aurum (-i, n.) (adi. aureus, -a, -um) est elementum chemicum quod numerum atomicum 79 et signum chemicum Au habet. Id est metallum nobile, quod ex temporibus antiquis notum est.
Index |
De virtutibus auri [recensere]
Aurum, quia metallum nobile est, cum aliis elementis vix se coniungit. Aliae virtutes auri sunt ductilitas bona et nitor. Itaque aurum maximi aestimatur.
Densitas eius 19300 kg/m3 est.
Ad quid faciendum auro utamur [recensere]
Persona aurea appellatur Agamemnonis
Aes signatum et ornamenta fiunt de auro.
De auro in fabulis et mythologia [recensere]
- Hesperides deae malum habere fama fuit, qua in arbore poma aurea crescerent.
- Thetis dea filium suum Achillem armis aureis donasse fertur.
- Midas rex Phrygum a Baccho impetravisse dicitur, ut, quaecumque corpore tetigisset, in aurum converterentur.
Sententiae de auro factae [recensere]
- Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames! (Verg. Aen. 3, 56 sq.)
- aurum in luto quaerere (prov., e.g. Hieron. ep. 54, 11)
- Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. (Prov. 11, 22)
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Uut 114 Fl 115 Uup 116 Lv 117 Uus 118 Uuo