Oceanus Pacificus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hemisphaerium orbis terrarum Oceanum Pacificum ostendit.

Oceanus Pacificus est maxima et altissima ex oceanicis Telluris divisionibus. Patet ab Oceano Arctico in regionibus septentrionalibus ad Oceanum Australem et Antarcticam in australibus, ab Asia Australiaque in occidentalibus, ad Americas in orientalibus finitimus.

Circa 169.2 milliones chiliometrorum quadratorum in superficie, haec maxima Oceani Mundi pars—et vicissim hydrosphaerae pars—circa 46 centesimas aquatilis Terrae superficiei et circa 30 centesimas totius superficiei contegit, maior quam omnis Telluris massa terrestris.[1] Aequator oceanum dividit in Oceanum Pacificum Septentrionalem et Oceanum Pacificum Australem, duabus regionibus exceptis: insulae Galápagos et Insulae Gilbertenses, cum aequatorem varicent, omnino intra Oceanum Pacificum Australem a geologis anthropologisque habentur.[2] Fossa Mariana, in Pacifico occidentali, est imus locus in Pacifico et orbi terrarum, qui ad circa 10 911 m altus appropinquat.[3]

Haec pellicula ab astronautis Expeditionis 29 in Statione Spatiali Internationali cum a Medio Oriente ad Oceanum Pacificum Australem transiret facta est.
Oceanus.png
Oceani Telluris
(Oceanus Mundi)

Pomponius Mela, De chorographia (3.7), et Plinius, Naturalis historia (6.20), has aquas Oceanum Eoum ('Oceanum Orientalem' seu 'Oceanum Aurorae') appellaverunt. Oceanus praeterea apud Plinium (Naturalis Historia, 6.15) Oceanus Sericus nominatur.

Oceanus Pacificus ab Europaeis saeculo sexto decimo ineunte visus est, primum ab Vasco Balboa, exploratore Hispanico, qui Isthmum Panamensem anno 1513 transivit et oceanum Mare Australe (Hispanice Mar del Zur vel Mar del Sur) nominavit. Oceanus Pacificus suum nomen hodiernum accepit cum Ferdinandus Magellanus, explorator Lusitanus, per suam expeditionem circumnavigationis hunc oceanum post proficiscendum ex Oceano Atlantico Australi, hieme "tumultuoso" anno 1520 navigans, secundosque incidens ventos cum oceanum attingeret, oceanum Mare Pacificum appellaret.[4] Magellanus, praefectus parvae classi Hispanicae quinque navium, quae Carolus I, Rex Hispaniae,[5] invenire transitionem per extremum australem Americae in Insulas Moluccas miserat, fuit primus Europaeus qui totum Oceanum Pacificum transit, a Freto Magellanico usque ad insulas navigans quas appellavit Latronum (hodie Insulas Marianas) et ad Insulas Philippinas, honori Philippi II, Principis Hispaniae, appellatas.

Conspectus geographicus[recensere | fontem recensere]

Despectus in solis occasum super Oceanum Pacificum, ex Statione Spatiali Internationali visus. Cumulonimbi etiam videntur.

Oceanus Pacificus circa tertiam superficiei Telluris partem complectitur, aream 165.2 millionum chiliometrorum quadratorum (64.1 millionum milium quadratorum)—maiorem quam omnis Telluris massa terrestris, cum alia Africa adiecta.

Oceanus Pacificus, qui circa 15 500 chiliometrorum (9600 milium) a Mari Beringiano in Arctica ad septentrionalissimas circumpolaris Oceani Australis partes apud parallelum 60 australem patet (antiquiores definitiones id ad Mare Ross Antarcticae amplificant), maximam latitudinem ab oriente ad occidentem apud circa parallelum 5 septentrionalem, ubi circa 19 800 chiliometrorum (12 300 milium) ab Indonesia ad litus Columbiae et Peruviae patet—dimidium fere orbis terrarum, atque plus quam quinquies diametrum Lunae. Profundissimus Telluris locus notus—Fossa Mariana—10 911 metra (35 797 pedum, vel 5 966 ulnarum) sub maris aequor iacet. Media altitudo est 4028~4188 metrorum (14 000 pedum, vel 2333 ulnarum').[6]

Tempestas Pacificae in urbe Californiae.

Oceanus Pacificus se ob tectonicam laminarum hodie contrahit, dum Oceanus Atlanticus magnitudine in tribus lateribus crescit, circa 2–3 centimetra (1 unciam) per annum, atque circa 0.52 chiliometrum quadratum (0.2 milia quadrata) per annum.

Secundum occidentales Oceani Pacifici margines inaequales iacent maria multa, quorum maxima sunt Mare Sulavesiense, Mare Curalinum, Mare Sinense Orientale, Mare Philippinense, Mare Iaponiae, Mare Sinense Australe, Mare Suluense, Mare Tasmanianum, et Mare Flavum. Fretum Malaccense oceanos Pacificum Indicumque ad occidentem versus, atque Fretum Drakeanum et Fretum Magellanicum Pacificum Atlanticumque ad orientem coniungunt. Ad septentriones, Fretum Beringianum Pacificum cum Oceano Arctico coniungit.

Quia Pacifica meridianum 180 varicat, Pacificus Occidentalis (prope Asiam) in Hemisphaerio Orientali, et Pacificus Orientalis (prope Americam) in Hemisphaerio Occidentali patet.

Per plurimum navigationis Magellani a Freto Magellanico ad Philippinas, explorator quidem placidum observabat oceanum; Pacificus autem placidus est non semper: multi typhones marini insulas Pacifici perfringunt. Terris praeterea quae secundum Oram Pacificam iacent sunt permulti montes igniferi, atque terraemotus saepe fiunt appellatur. Tsunami, a terraemotibus submarinis effecti, multas insulas totasque aliquando urbes pervastaverunt.

Proprietates aquae[recensere | fontem recensere]

Circulus Ignis Oceani Pacifici (tabula Anglice signata).

Volumen Oceani Pacifici est fere 622 milliones chiliometrorum cubicorum. Temperaturae aquae in Pacifico a puncto liquefactionis in regionibus prope polos ad circa 30 °C prope aequatorem variantur. Salinitas quoque latitudine variatur: ob abundantiam praecipitationis aequatorialis per annum, aqua marina prope aequatorem est minus salsa quam aqua in mediis latitudinibus inventa; ad polos autem ex latitudinibus temperatis, salinitas etiam est minor, quia minima aquae salsae evaporatio in his regionibus frigidioribus fit.

Aquae Pacificae plerumque modo horologico in Hemisphaerio Septentrionali (in gyro Pacifici Septentrionalis) et modo contrahorologico in Hemisphaerio Australi moventur. Flumen Aequatoriale Septentrionale, ad occidentem versus secundum parallelum 15° septentrionalem a ventis anniversariis coactum, ad septentriones prope Philippinas convertitur ut calidum Flumen Kuroshio (Flumen Iaponiense) fiat.

Flumen Kuroshio, se ad orientem circa parallelum 45° septentrionalem divertens, tum dividitur, et nonnullae eius aquae ad septentriones ut Flumen Aleutium moventur, cum aliae ad meridiem vertuntur ut se cum Flumine Aequatoriali Septentrionali coniungant. Flumen Aleutium, cum Americam Septentrionalem appropinquet, dividitur, atque se fundamenta circulationis modo contrahorologico in Mari Beringiano constituit; bracchium autem meridianum Flumen Californiense fit, refrigeratum et ad meridiem fluens.

Flumen Aequatoriale Australe, ad occidentem secundum aequatorem fluens, ad australem in regione ad orientem Novae Guineae devertitur, ad orientem circa parallelum 50° australem vertitur, et se cum principalem Pacifici Australis circumactionem ad occidentem vergens coniugit, quae Flumen Circumpolare Antarcticum, totam Tellurem circumiens, comprehendit. Flumen Aequatoriale Australe, cum ad litus Tsiliense accedat, vicissim dividitur: una pars circa Hornanum Caput circumfluit, alia ad septentriones ut Flumen Humboldtianum (etiam Flumen Peruvianum appellatum) fiat devertitur.

Geologia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Lamina Pacifica
Ora Pacifica multos montes igniferos fossasque oceanicas habet.

Oceanus Pacificus in tabula cartographica est ab Abrahae Ortelio primum depictus; quem Mare Pacificum ex Ferdinando Magellano appellavit, exploratore qui Pacificum per circumnavigationem ab anno 1519 ad 1522 navigavit atque cuius nautae (ipso in Philippinis mortuo) eumdem fuisse Atlantico multum placidiorem rettulerunt.

Linea Andesitis est distinctio maximi momenti in regione Pacifica; quae altius Pelvis Medii Pacifici saxum igneum et maficum a partim submersas saxi felsici et ignei regiones continentales secundum eius margines separat. Linea Andesitis occidentales insularum ante Californiam marginem sequitur, et ad meridiem Arcus Aleutii secundum orientalem Paeninsulae Camtschatcensis, Insularum Curilensium, Iaponiae, Insularum Marianarum, Insularum Salomonis, et Insulae Septentrionalis Novae Zelandiae marginem transit.

Dissimilitudo geologica ad boreorientem secundum occidentalem Andium montium continuorum marginem secundum litus Americae Australis ad Mexicum extendit, tum usque ad insulas Californiae obiectas rediens. Indonesia, Philippinae, Iaponia, Nova Guinea, et Nova Zelandia praeter Lineam Andesitis patent.

Intra occlusum Lineae Andesitis laqueum iacent plurimae fossae altae, montium igniferorum summersorum, et oceanicarum insularum volcanicarum quas omnino habet Pelvis Pacifica. Hic, lavae basalticae ex rimis in crusta Telluris ad aedificandos ingentes montes igniferos tholiformes leniter effluunt, quorum culmina erosa arcus, catenas, greges insularum constituunt. Praeter Lineam Andesitis, volcanismus est generis dirumpentis, et Circulus Ignis Pacificus, Lineam Andesitis consequens, est principalis orbis terrarum cingulus volcanismi dirumpentis. Circulus Ignis ex nonnullis centies montibus igniferis vivis qui super diversas subductionis zonas sedent appellatur.

Oceanus Pacificus est solus oceanus qui paene omnino a zonis subductionis finitur. Solum litora Antarcticae et Australiae propinquis subductionis zonis carent.

Historia geologica[recensere | fontem recensere]

Evolutus est Oceanus Pacificus ex Oceano Panthalassico, Pangaea dissoluta. Tempus huius commutationis est incertum, quia restitutio alvei marini rationem continuam implicat, quamquam tabulae cartographorum hodiernorum restitutionem monstrantes nomen a Panthalassico ad Pacificum circa aevum cum Oceanus Atlanticus aperiri coepisset saepe mutant.[7][8][9] Oceanus Panthalassicus primum abhinc annorum circa 750 milliones patefactus est, per dissolutionem Rodiniae,[9] sed veterrimus Oceani Pacifici alveus solum abhinc megaannos 180 fieri coepit.[10]

Catenae montium marinorum[recensere | fontem recensere]

Oceanus Pacificus nonnullas montium marinorum catenas longas continet, ab volcanismo hotspot genitas, inter quas catenae montium marinorum Havaiiana–Imperialis et Ludovicopolis.

Massae terrestres et insulae[recensere | fontem recensere]

Tahuna Maru, parva insula Polynesiae Francicae.
Litus Meridiei Grandis (Hispanice el sur grande, Anglice Big Sur) in media California situm.

Maxima massa terrestris quae omnino intra Oceanum Pacificum patet est Insula Nova Guinea, secunda a maxima orbis terrarum insula. Paene omnes Pacifici insulae minores inter parallelos 30° septentrionalem et 30° australem iacent, ab Asia Meridio-Orientali ad Insulam Paschalem pertinentes; residuum Pelvis Pacificae paene omnino sub maris aequor requiescit. Per aevum glaciale recentissimum, Nova Guinea fuit pars Australiae, cum maxima massa terrestris esset BorneumPalavania.

Magnum Triangulum Polynesium, quod Havaios, Insulam Paschalem, et Novam Zelandiam conectit, arcus gregesque Insularum Cook, Insularum Marchionis, Insularum Samoanarum, Insularum Societatis, Tokelau, Tongae, Tuamotu, Tuvalu, atque Wallis et Futunae complectitur.

Ad septentriones aequatoris et ad occidentem Lineae Commutationis Diei sunt multae insulae parvae Micronesiae, inter quas praecipue insulae Carolinae, Marsalienses, Marianae, Gilbertenses.

In meridio-occidentali Oceani Pacifici regione iacent insulae Melanesiae, quas Nova Guinea dominatur. Alii greges insularum Melanesiarum magni momenti sunt Archipelagus Bismarckianus, Viti, Nova Caledonia, Insulae Salomonis, et Vanuatu.

Insularum in Oceano Pacifico sunt quattuor genera principalia: insulae continentales, insulae altae, scopuli curalii, et elevati curalii suggestus. Insulae continentales praeter Lineam Andesitis iacent, Novam Guineam, insulas Novae Zealandiae, et Philippinas comprehendentes; nonnullae harum insularum cum continentibus propinquis conformatione coniunguntur. Insulae autem altae ex montibus igniferis oriuntur, et multae montes igniferos vivos continent, inter quas Bougainville, Havaii, et Insulae Salomonis.

Tertium et quartum insularum genera ex aedificatione insularum curalii oriuntur. Scopuli curalii sunt compages humiles quae se super basalticas lavae fluxiones sub superficie oceani condiderunt, quarum una ex magnificis est Magna Curalii Obex, immanis regio Australiae boreorientali obiecta. Alterum insulae curalii genus est elevatus curalii suggestus, plerumque humilibus curalii insulis aliquantulum maior; exempla sunt Banaba (olim Insula Oceanica appellata) in Kiribati et Makatea in Tuamotuensi Polynesiae Francicae grege siti.

Historia et oeconomia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Oceania

Magnae hominum migrationes in Pacifico tempora praehistorica factae sunt, insigniter migrationes Polynesianorum ab Asiana oceani margine per vasta maris inanis spatia ad Tahitios et tum Havaios, Novam Zelandiam, Insulam Paschalis, at alias insulas remotas.

Maris Pacifici descriptio, ab Abrahae Ortelio anno 1589 facta, una ex primis tabulis impressis quae Oceanum Pacificum depingunt; vide etiam Mappa Waldseemüller (1507).[11]

Orientale oceani latus a Vasco Nunnio Balboa, exploratore Hispanico, saeculo sexto decimo ineunte inventum est, cuius expeditio se trans Isthmum Panamensem traiecit atque Oceanum Pacificum anno 1513 attigit; quod Mare Australe (Hispanice Mar del Sur) appellavit. Deinde, Ferdinandus Magellanus, explorator Lusus, Pacificum per Hispanicam circumnavigationis orbis terrarum expeditionem annorum a 1519 ad 1522 transivit. Hunc immensem tractum maritimum Pacificum (Hispanice Pacífico) appellavit quia caelum tranquillius omne per iter incidit. Ipso autem in Philippinis anno 1521 mortuo, Ioannes Sebastianus Elcano legatus, navigator Hispanicus, expeditionem ad Hispaniam trans Oceanum Indicum et circum Caput Bonae Spei anno 1522 retro conduxit, primam orbis terrarum circumnavigationem conficiens.

Anno 1564, alii exploratores Hispanici, Michaele Lopez de Legazpi duce, oceanum a Mexico ad Philippinas Insulasque Marianas transiverunt. Reliquo saeculo sexto decimo, vis Hispanica erat suprema, cum naves Hispanicae a Mexico et Peruvia trans Oceanum Pacificum ad Philippinas per Guamam navigarent atque Indias Orientales Hispanicas constituerent. Galeones Manilenses saecula duo et dimidium effectum habebant, per unum ex amplissimis viis commercii notis, Manilam et Acapulcum conectentes; praeterea, expeditiones Hispanicae Tuvalu, Insulas Marchionis, Insulas Samolonis, et Novam Guineam in Pacifico Australi invenerunt.

USS Lexington die 8 Maii 1942 per Proelium Maris Curalii oppugnatur.

Deinde saeculo septimo decimo, exploratores Hispanici, opinabilem Terram Australem petentes, archipelagos Pitcairn et Vanuatu invenerunt, et Fretum Torresianum inter Australiam et Novam Guineam transiverunt, ex Ludovico Vaz de Torres navigatore appellatum. Exploratores Nederlandici, circum Africam Austrinam navigantes, etiam inventionem et commercium susceperunt: Abel Tasman, explorator Nederlandicus, anno 1642 Tasmaniam, Novam Zelandiam, aliasque regiones invenit.

Coepit saeculo duodevicensimo maior exploratio Russica in Alasca et Insulis Aleutiis. Hispani expeditiones ad Boreoccidentem Pacificum commiserunt, quae Insulam Vancuverium in Canada meridiana et Alascam attigerunt. Francici Polynesiam orientalem exploraverunt, quo colonias deduxerunt. Britannici tres navigationes scientificas maximi momenti, Praefecto Iacobo Cook duce, ad Pacificum Australem atque Australiam, Havaios, et Boreoccidentem Pacificum miserunt. Petrus Antonius Véron, astronomus iuvenis qui Ludovicum Antonium de Bougainville per navigationem explorandi comitatus est, anno 1768 exactam Pacifici latitudinem definivit.[12] Hispania Expeditionem Malaspinae annis 17891794 emisit, unam ex primis explorationis scientificae Europaeae navigationibus, quae maiores Pacifici regiones, a Capite Hornano ad Alascam, Guamam, et Philippinas, Novam Zelandiam, Australiam, aliosque locos inspexit.

Indigenae navem Beagle per metiendam Terram Ignium salutant, antequam expeditio in Oceanum Pacificum navigat. Tabula a Conrado Martens picta, qui artifex navis anno 1833 factus est.

Imperialismi causa, per saeculum undevicensimum crescentis, multum Oceaniae a potestatibus Europaeis, et deinde a Civitatibus Foederatis et Imperio Iaponico, occupatum est. Maiora inventa in scientia oceanographica a navigationibus HMS Beagle decennio 184 (Carolo Darwin in navi vehente), HMS Challenger decennio188, USS Tuscarora (18731876), et Gazelle navis Germanicae (18741876) facta sunt.

Bathyscapha Trieste ante eius descensum inauditum ad imam Fossam Marianam, die 23 Ianuarii 1960.

Quamquam Civitates Foederatae Guamam et Philippinas de Hispania anno 1898 ceperunt, plurimum Pacifici occidentalis ante 1914 coercebat Iaponia, quae multas insulas per secundum bellum mundanum occupabat. Bello autem confecto Iaponiaque victa, Classis Pacifica Civitatum Foederatarum omni oceano de facto imperabat. Post illa tempora, multae coloniae in Oceano Pacifico civitates suarum iuris factae sunt.

Usus mineralium pretiosorum Pacifici est difficilis ob altitudines oceani. In humilibus autem pluteorum continentalium aquis ante litora Australiae et Novae Zelandiae, petroleum et gasium naturale extrahuntur, margaritaeque secundum litora Australiae, Iaponiae, Papuae Novae Guineae, Nicaraguae, Panamae, et Philippinarum conliguntur, quamquam in nonnullis locis multo minus quam ante.

Pisces sunt opes magni momenti in Oceano Pacifico. Litorales continentium insularumque temperatiorum aquae Clupeas et aliae Clupeidas, Salmonidas, Pagros auratos (inter Sparidas), Xiphiatem gladium (inter Xiphiidas), Thunnos (inter Scombridas), atque conchas (mollusca, crustacea, echinodermata) largiter generant.

Praeterea, Oceanus Pacificus fuit pro situ reditus satellitum, inter quos Mars 96, Phobos-Grunt (et Phobos LIFE), et Satelles Investigationis Atmosphaerae Superioris.

Quaestiones circumiectus[recensere | fontem recensere]

Homo per detritum litoralem in ora Havaiana accumulatum ambulat.

Pollutio marina est noxius chemicarum vel particularum adventus in oceanum. Qui maxime delinquant sunt homines qui ramenta in flumina abiciunt.[13] Flumina vicissim in oceanum defluunt, multa chemicas ferentes quae in agricultura fertilitatem augent. Nimium chemicarum quae oxygenium ex aqua removent hypoxiam et ortum zonae mortuae efficit.[14]

Detritus marinus, etiam ramenta marina appellatus, est materies ab hominibus generata et tum abiecta quae in lacu, mari, oceano, vel via aquatica fluitat. Ramenta marina se in mediis gyriis oceanicis accumulare solent, saepe praeterea terram attingens, ubi detritus litoralis appellatur.[13] Numerus parvorum fragmentorum plasticorum in Oceano Pacifico boreorientali innantium se annos quadraginta ante 2012 centuplex amplificavisse habetur.[15]

Civitates et terrae finitimae[recensere | fontem recensere]

Civitates suorum iurum[recensere | fontem recensere]

(Status Taivaniae ut civitas sui iuris in controversiam vocatus est.)

Territoria[recensere | fontem recensere]

Maiores portus[recensere | fontem recensere]

Despectus in Mare Tsiliense Oceani Pacifici Australis.
Despectus in Oceanum Pacificum ex litore Californiae meridianae prope ostium Sinus Aliso.
Despectus in litus Oceani Pacifici ex Sancto Francisco Californiae.
Portus in Sinu Tsuen Wan Hongcongi.
Osanbashi Pier in Portu Yokohama.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pacific Ocean." Britannica Concise (Sicagi: Encyclopædia Britannica, Inc., 2006).
  2. International Hydrographic Organization (1953). "Limits of Oceans and Seas, ed. 3a.". Monte Carlo, Monaco: International Hydrographic Organization .
  3. "Japan Atlas: Japan Marine Science and Technology Center" .
  4. De Magellano in Encyclopaedia Catholica, apud situm newadvent.org.
  5. Carolus V, Imperator Sacri Imperii Romani Germanici.
  6. "Pacific Ocean," Britannica Concise (Sicagi: Encyclopædia Britannica, Inc., 2006).
  7. "Triassic". Scotese.com 
  8. "Late Jurassic". Scotese.com 
  9. 9.0 9.1 "GEOL 102 The Proterozoic Eon II: Rodinia and Pannotia". Geol.umd.edu. 5 Ianuarii 2010 .
  10. "Age of the Ocean Floor". Geology.about.com. 5 Augusti 2010 
  11. Situs apud www.loc.gov.
  12. Thomas Suárez, Early mapping of the Pacific: The Epic Story of Seafarers, Adventurers and Cartographers Who Mapped the Earth's Greatest Ocean (Periplus Editions, 2004), ISBN 978-0-7946-0092-1.
  13. 13.0 13.1 "PHOTOS: Giant Ocean-Trash Vortex Documented-A First". News.nationalgeographic.com .
  14. Sebastian A. Gerlach, Meeresverschmutzung: Diagnose und Therapie (Berolini: Springer, 1976), ISBN 0-387-07921-1.
  15. "Plastic waste in the North Pacific is an ongoing concern," apud http://www.bbc.co.uk,/ 9 Maii 2012.
  16. Kelly, Rachel (10 Ianuarii 2008). "Singapore retains busiest world port title". Channel News Asia. Singapore 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Antheaume, Benoît, et Joël Bonnemaison. 1988. Atlas des îles et États du Pacifique sud. Lutetiae: Publisud.
  • Barkley, Richard A. 1968. Oceanographic Atlas of the Pacific Ocean. Honolulu: University of Hawaii Press.
  • Buck, Peter H. 1953. Explorers of the Pacific: European and American Discoveries in Polynesia. Bernice P. Bishop Museum special publication 43. Honolulu: Bishop Museum.
  • Cameron, Ian. 1987. Lost Paradise: The Exploration of the Pacific. Topsfield, Massachusettae: Salem House. ISBN 0-88162-275-3.
  • Couper, Alastair D., ed. 1989. Development and Social Change in the Pacific Islands. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-00917-0.
  • Couper, Alastair D. 2009. Sailors and Traders: A Maritime History of the Pacific Peoples. Honolulu: University of Hawai'i Press. ISBN 978-0-8248-3239-1. ISBN 0-8248-3239-6.
  • Crump, Donald D., ed. 1985. Blue Horizons: Paradise Isles of the Pacific. Vasingtoniae: National Geographic Society. ISBN 978-0-87044-544-6. ISBN 0-87044-544-8.
  • Feyerabend, Joachim. 2010. Pazifik. Ozean der Zukunft. Hamburgi: Koehlers Verlagsgesellschaft. ISBN 978-3-7822-1017-1.
  • Gilbert, John. 1971. Charting the Vast Pacific. Londinii: Aldus. ISBN 0-490-00226-9.
  • Leier, Manfred. 2001. Weltatlas der Ozeane: mit den Tiefenkarten der Weltmeere. Monaci: Frederking und Thaler. ISBN 3-89405-441-7.
  • Lower, J. Arthur. 1978. Ocean of Destiny: A Concise History of the North Pacific, 1500-1978. Vancouveri: University of British Columbia Press. ISBN 0-7748-0101-8.
  • Napier, W., John Gilbert, et Julian Holland. 1973. Pacific Voyages. Garden City, Novi Eboraci: Doubleday. ISBN 0-385-04335-X.
  • Oliver, Douglas L. 1989. The Pacific Islands. Ed. 3a. Honolulu: University of Hawaii Press. ISBN 0-8248-1233-6.
  • Ridgell, Reilly. 1988. Pacific Nations and Territories: The Islands of Micronesia, Melanesia, and Polynesia. Ed. 2a. Honolulu: Bess Press. ISBN 0-935848-50-9.
  • Soule, Gardner. 1970. The Greatest Depths: Probing the Seas to 20,000 feet (6,100 m) and Below. Philadelphiae: Macrae Smith. ISBN 0-8255-8350-0.
  • Societas Geographica Nationalis. 1985. Blue Horizons: Paradise Isles of the Pacific. Vasingtoniae, D.C.: National Geographic Society. ISBN 0-87044-544-8.
  • Spate, O. H. K. 1988. Paradise Found and Lost. Minneapoli: University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-1715-5.
  • Stanley, David. 2004. South Pacific. Moon Handbooks. Chico, Californiae: Moon Publications.
  • Terrell, John E. 1986. Prehistory in the Pacific Islands: A Study of Variation in Language, Customs, and Human Biology. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-30604-3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Oceanum Pacificum spectant.
Terrae Oceani

Oceanus Atlanticus | Oceanus Antarcticus | Oceanus Arcticus | Oceanus Indicus | Oceanus Pacificus
Oceanus Britannicus | Mare Germanicum | Britannicum mare | Mediterraneum

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg