Moscua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de urbe Moscua explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Moscua" appellatur, vide Moscua (discretiva).
Москва
Vexillum Moscuae Insigne Moscuae
Vexillum Insigne


Situs
Moscow In Europe.png
Nomina Latina alia

Moscovia, Mosqua

Res politicae
Civitas Russia
Condita 1147
Magister Sergius Sobjanin
Res geographicae
Area
 - tota


1081 km²

Numerus incolarum 2012
 - Spissitudo
11 629 116
10 588 incolae/km²
Coordinata 55° 45′ 20.83″ Sept., 37° 37′ 3.48″ Ort.
Altitudo 150—255 m
Situs interretialis: http://mos.ru/

Moscua[1] (Russice Mocква, tr. Moskva) est caput, urbs frequentissima, et subiectum foederale frequentissimum Russiae, etiam metropolis regionis Moscuensis (cuius pars tamen non est) et Districtus Foederalis Centralis (Medii) Foederationis Russicae. Maximi momenti est Russiae continentisque sedes civilitatis, oeconomiae, culturae, scientiae, religionis, aerarii, educationis, transportationis. Moscua septentrionalissima (sed non frigidissima) est Tellustrium megapolium, frequentissima urbium in Europa sitarum, et, cum circa 11.6 decies centena milia incolarum, sexta a maxima urbs propria in orbe terrarum.

Per saecula, urbs facta est caput seriei civitatum, a Magno Ducatu Moscoviae medii aevi et insequente Regno Russico? ad Russicam Sovieticam Socialisticam Foederativam Rem Publicam, Unionem Societicam et hodiernam Foederationem Russicam. Moscuae exstat Cremlinus, arx antiqua quae hodie est ritum Praesidis Russici et rami exsecutivi administrationis Russiae domicilium atque unus ex nonnullis urbis UNESCO Mundi Hereditatis locis. Ambae camerae parlamenti Russici, Duma Civitatis et Concilium Foederationis, Moscuae sedent.

Moscuae nonnulla epitheta adquisivit, quorum plurima ad eius magnitudinem et statum intra civitatem spectant: Tertia Roma (Третий Рим), Singulum Saxum Album (Белокаменная), Primum Solium (Первопрестольная).

Geographia[recensere | fontem recensere]

Flumen Moscus saeculo undevicesimo

Urbs in Europa Orientali, in Districtu Foederali Medio Foederationis Russicae considit, ad flumen Moscum (etiam Moscua dictum), quod urbi nomen dedit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1147, dux Susdaliae Georgius Longimanus (vulgo Jurij Dolgorukij vocatus), socium suum, ducem Novogardiae Severiae Sventoslaum, Moscuam invitaverat et ibi concilium cum eo habuit. Testimonium chronicale de eventu illo est commemoratio prima huius urbis in annalibus. Idcirco annus 1147 declaratus est tempus officiale fundationis Moscuae, et dux Georgius aestimatus est ut eius conditor.

Anno 1238, Mongolo-Tartari Moscuam deleverunt, sed ea renata est.

Palatium Teremnoj in Cremlino Moscuensi, anno 1797 pictum

Haec urbs anno 1260 facta est caput Moscoviae (ducatus Moscuensis), quae saeculo quarto decimo ascendit et saeculis quarto decimo ad sextum decimum multos ceteros ducatus Ruthenorum adiunxit et sic regnum Russicum conformavit. Sedes ducum Moscoviae atque tzarum Russiae erat Cremlinus Moscuensis.

Gubernium Moscuense, cuius metropolis Moscua fuit, inter primis guberniis Russicis creatum est anno 1708.

Anno 1712, Petrus I, monarcha Russicus, caput regni Petropolim transtulit. Moscua tamen valens urbs Russiae mansit, 'Primum Solium' appellata, locus coronae impositionis imperatorum Russicorum erat.

Ab anno 1918, urbs caput Russiae Sovieticae et ab anno 1922 etiam caput Unionis Sovieticae erat. Praeterea, cum gubernium Moscuense anno 1929 abolitum est, Moscua facta est metropolis regionis Moscuensis, eodem anno creatae.

Anno 1991, post desintegrationem? URSS, Moscua facta est caput Russiae sui iuris.

Populatio[recensere | fontem recensere]

Civium numerus, secundum censum anni 2010, est 11 503 501,[2] secundum autem aestimationem anni 2012, 11 629 116[3] est. Quantitate habitantium, Moscua est maxima Russiae totiusque Europae urbs et sexta a maxima mundi urbe.

Incolae urbis ut plurimum sunt gentis Russorum (84.83%). Moscuae etiam habitant homines multarum aliarum gentium: Ucraini (2,44 %), Tatari (1.60% ), Armeni (1.20%), etc.

Demonymum civis Moscuensis est 'Moscovita' (Russice москвич, tr. moskvič).[4]

Secundum indicem Forbes (2011), Moscuae fuerunt 79 miliardarii, plus quam Novo Eboraco, ut cui plurimi sint miliardarii.[5]

Sedes internationalis commercii Moscuensis nova, vulgo ut 'Moscua-City' nota

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Moscua est magnum industriae sedes (e.g. constructionis machinarum et metallurgiae) et mercaturae, ubi sita est publica mediae Russiae mensa.

Transportatio[recensere | fontem recensere]

Urbi est amplum transportationis rete, inter quod quattuor aeroportus internationales, novem stationes ferriviarum, et unus ex altissimis orbis terrarum tubis subterraneis, Metro Moscuensis, per numerum itinerum alter solum a tubo in Tocio, et habitum unum ex urbis monumentis ob opulentam et diversissimam stationum 185 architecturam.

Scientia et cultura[recensere | fontem recensere]

Theatrum Magnum (vulgo Bol'šoj) Moscuae

Moscua est valens scientiae culturaeque sedes. Multas universitates studiorum (Universitas Publica Moscuensis, Universitas Paedagogica Publica Moscuensis, Universitas Publica Technica Moscuensis, Institutum Publicum Relationum Internationalium Moscuense, etc.), theatra et musea habet. Moscuae sita est Bibliotheca Publica Russica, maxima in Russia. Hac in urbe sunt multa monumenta historiae et culturae.

Religio[recensere | fontem recensere]

Templum Christi Salvatoris, Ecclesia Cathedralis Ecclesiae Orthodoxae Russicae, e Mosco flumine visum

Incolae religiosae Moscuae praesertim sunt Christiani Orthodoxae, cum repraesentes aliarum religionum (e.g. Musulmani, Iudaei, Buddhistae) hac in urbe multi sunt.

Moscuae residit archiepiscopus Russicae (Ruthenicae) Ecclesiae OrthodoxaePatriarcha Moscuensis et totius Russiae (Rutheniae), sedem suam in Monasterio Sancti Danielis habens. De ecclesiis orthodoxis Moscuae 'Quadraginta Quadragies' (Сорок Сороков) dicebatur. In Russica vetere, verbum сорок 'quadraginta' etiam significavit administrativum ecclesiae districtum, qui in circa quadraginta templis constitit.

Loci notabiles[recensere | fontem recensere]

Moscuae sunt multa monumenta historiae et architecturae, e.g., Cremlinus Moscuensis (arx antiqua urbis, inter alia nonnulla clara templa et palatia atque Tzarem-campanam et Tzarem-gunnam habens) cum Area Rubra (ubi sunt Ecclesia Cathedralis Sancti Basilii, Pantopolium GUM et Mausoleum Lenin).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf; Ephemeris 2007/Breves. Quamquam una tantum nominis forma in titulo et lemmate adlata opus est, nihil est, quin curiositatis causa alias quoque nominis formas quandoque usitatas adiciamus, quae sunt: Mosqua, Moscovia (ambae formae ex Graesse) et denique Moscha (Ioannes Hofmannus, Lexicon universale, tomus III, p. 222).
  2. Formula:Ru-pop-ref
  3. [1]
  4. Lexicon Russico-Latinum
  5. Ody, Elizabeth (2011-03-10). "Carlos Slim Tops Forbes List of Billionaires for Second Year". Bloomberg 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Berton, Kathleen. 1991. Moscow: An Architectural History. St. Martin's.
  • Brooke, Caroline. 2006. Moscow: A Cultural History. Oxford University Press.
  • Brumfield, William Craft. 2004. A History of Russian Architecture. Seattle: University of Washington Press. ISBN 978-0-295-98394-3.
  • Bushnell, John. 1990. Moscow Graffiti: Language and Subculture. Unwin Hyman.
  • D'Amato, Giuseppe. 1998. "Mosca 1990–1993." In Il Diario del Cambiamento. Mediolani: Greco&Greco. ISBN 88-7980-187-2.
  • Dutkina, Galina. 1995. Moscow Days: Life and Hard Times in the New Russia. Conversus a Catherine Fitzpatrick. Kodansha America.
  • Girard, Marcel. 1967. Splendours of Moscow and Its Surroundings. Ex Francogallice conversus.
  • Hromov, S. S., et al., eds. 1981. History of Moscow: An Outline. Ex Russico conversus.
  • Neubert, Karel. 1964. Portrait of Moscow.
  • Schmidt, Albert J. 1989. The Architecture and Planning of Classical Moscow: A Cultural History.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Moscuam spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg