Hugo Capetius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hugo Capetius sacratus. Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2615 fol. 148v (saec. XIV)

Hugo Capetius[1] vel Capetus[2] (circiter anno 94024 Octobris 996) fuit rex Franciae ab anno 987 usque ad mortem.

E stirpe quam rerum gestarum scriptores Capetia nuncupaverunt tertius rex fuit, quoniam patruus magnus avusque eius saeculo nono iam regnaverunt. Robertidae magis idonea denominatio fuisset, quoniam annales stirpis fortunam a comite Andegavensi Roberto Forti, Odonis I, et Roberti I patre, ortam fuisse tradunt, sed rerum gestarum scriptores stirpem ab Hugone nuncupare maluerunt quia corona in illius prole sine interregno mansit, et a patre ad filium usque ad Carolum IV et postea in linea agnaticia usque ad Ludovicum Philippum tradita est.

In matrimonium duxit Adelaidam Aquitaniae e qua unum filium et duas filias genuit.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vetus et nova ecclesiae disciplina circa beneficia et ..., Volume 2 Von Louis Thomassin
  2. Historia Ecclesiastica Variis Colloquiis Digesta Ubi Pro ..., Volume 3 Von Ignace Hyacinthe Amat de Graveson