Roman numeral 10000 CC DD.svg

Kosovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kosovia
Vexillum Kosoviae Insigne Kosoviae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia civitatis:
Situs Kosoviae
Lingua Albanica, Serbica (sollemnes); Turcica, Goranica, Hamaxobica et Bosnica (Agnitae regionales linguae)
Gentilicium Kosovus, Kosoviensis, Cossobanus, Cossovaris, Cossovopolitanus, Marlin(i)us, Merulensis
Caput Pristina
Primus minister Hasimus Thaçi
Area
 - Totalis
 - % aqua
locum
10.908 km²;
Numerus incolarum
 - Totales (aestimatio 2007)
 - Spissitudo incolarum
locum
2.100.000
/km²
Nummus Euro (€)
Zona horaria UTC UTC + 1 , hora aestiva UTC + 2
Hymnus nationalis
Interretis dominium sine dominio adhuc
Praefixum telephonicum 381
Socius inter:

Kosovia,[1] sive Campus Merlinus[2] (Albanice Kosova sive Kosovë; Serbice Косово и Метохија, Kosovo i Metohija), est civitas sui iuris et una ex meridianis Europae rebus publicis, cuius libertas, anno 2008 pronuntiata, non omnino agnitur. Civitas hodie Nationum Consociatarum non est sodalis.

Haec terra, cuius plerique incolae Albani sunt, qui ad dissimiles civitates per suam historiam et per fere totum saeculum vicensimum ad Serbiam in sinu Iugoslaviae pertinuit, sub administratione Nationum Consociatarum per consilium 1244 Consociationis Nationum diei 10 Iunii 1999 conlocatum est post violentos conflictus qui auctoritates Serbiae adversum secessionistas Albanos decennio 200 exeunte adspexerunt et post gravem cladem humanitariam insequentem. Ex tempore foederum pacis Cumanovi, eiusdem diei, vis Consociationis ex pacto Atlantico Septemtrionali, KFOR (Anglice Kosovo Force, 'vis pro Kosovia'), pacem et potestatem hac in regione quae quondam Serbia regebat firmavit. Pactiones de statuto Kosoviae inter auctoritates Serbias et Kosoviae per multum temporis immobiles manent: primi de magna autonomia Kosoviae intra Serbiam loquuntur, secundi libertatem volunt. Hoc contextu die 17 Februarii 2008, parlamentum Kosoviae libertatem territorii proclamavit, perfringendo consilio 1244 Consociationis Nationum, assessionem Consociationis Nationum cum integritate territoriali Reipublicae Foederalis Iugoslavicae asserente.

Historia[recensere | fontem recensere]

Regnum Dardaniae a saeculo tertio a.C.n. usque ad saeculum primum p.C.n..
Balcania antiqua.

Homines nunc Illyrii appellati saeculo vicensimo a.C.n., tempore inter Aeneam aetatem et Ferream aetatem, primum apparuerunt. Regnum magnam Balcanicae regionis partem conglobans constituerunt. Recentiores Illyrii in plurimas tribus dividebantur, inter quas Taulanti, Ardiaei, Dardani, Dalmatae, Penestae, Kaones, aut Thesprotae sunt, etc. Hodierna Kosovia tunc essentialiter contentus in regione a Dardanis culta erat, qui partem praesentis Albaniae Septemtrionalis, Serbiam Meridionalem et Septemtrionalem Macedoniam usque ad vicinitatem Scuporum etiam incolebant. Post Romanam occupationem, circa annum 28 a.C.n. eventam, Dardani progressive romanizantur et antiqua Graeca cleruchia Naissus, in Dardania orientali sita, strategicum provinciae Romanae Moesiae Superioris compitum facta est. Hac in urbe, imperator Constantinus I natus est, qui Dardaniam provinciam Romanam totam anno 284 faciet.

Imperio Romano collapso, numerosae irruptiones Barbaricae in paeninsulam Balcanicam quae tam Dardaniam quam Balcaniae alias regiones attigerunt. E saeculo quinto, Slavicarum tribuum momen intravit, in Thessalia considens, et quarum aliquae tribus, in coniuncto Balcaniae, in Peloponnesum adhuc venerunt. Hoc tempore eodem, Avari in contrario loco considunt et in servitudinem aliquas Slavicas tribus abducunt, praesertim in Pannonia. Slavicae tribus potentia foedera tunc sanciunt, Sclavinii, qui, socii Avarorum, pernicies Imperii Byzantini per fere duo saecula erunt. Antiquae Romanae provinciae vastantur, inter quas Dardania, cuius partem in hodierna Kosovia faceret. Saeculo undecimo exeunte, Vucanus (Serbice Вукан), zupanus (species comitis Serbici) Rasciae (Serbice Рашка), illo tempore Serbicae civitatis potentissimae in Balcania, fines suae civitatis in Meridiem occupanda maxima parte hodiernae Kosoviae amplificat, ante Ulpianam sive Lipenium ruens quia contra potentes copias Byzantinas contendit. Byzantini Rasciam cum suis terris Meridionalibus rursum dominantur, mortuo Vucano anno 1115. Exeunte XI saeculo, Serbica dynastia Nemanizica (Serbice Династија Немањића) Serbiam versus Meridionales Slavicas terras admodum expandere consecuta est. Tunc centrum gravitatis regni Serbici versus Kosoviam movere decernunt. Hac epocha, impellente Sancto Sava, Ecclesia Orthodoxa Serbica autocephalica fit. Anno 1233, urbs Picaria sive Siparantum (Albanice Pejë, Serbice Пећ) in Metochia eligitur ut metropolis primae archidioecesis Serbicae (sub iudisdictione Constatinopolitana) a Sancto Sava conditae sit qui primus archiepiscopus fiat. Anno 1346, archidioecesis in patriarcatu autonomo se convertit et Piscaria metropolis Ecclesiae Orthodoxae Serbicae fit.

Regio regnum principis Lazari circumdans (13291389)

Dusano (Serbice Душан) mortuo anno 1355, maxima pars hodiernae Kosoviae a principe Serbico Vuco Branković (Serbice Вук Бранковић) dominatur. Die 26 Septembris anni 1371, proelium decretorium Ottomanos contra exercitum Ioannis Uglješa, domini parvi feudi Meridie Serbiae, et contra quoque eius fratris, regis Vucasini Mrnjavčević (Serbice Вукашин Мрњавчеви) cosuperani Serbiae cum imperatore Stephano Uroš V, opponit. Ottomanis Serbicum exercitum discerpere nullius laboris est, eodem tempore pylas Balcaniae apertas habentes. Statim cladibus Serbicis affectum, Byzantium ut Ottomanicum imperium agnoscatur cogitur. Hac epocha, consociatus cum territoriis principis Lazari, civitas Vuci Brankovič, maximam partem hodiernae Kosoviae amplexa, floret. Antiqui mercatus prosperae urbes quoque fiunt velut Pristina, Vicianum (Serbice Вучитрн, Albanice Vushtrri) aut adhuc Piscaria.

Sultanus Muradus I, fortis ob numerosas antiquorum Byzantinorum dominiorum captiones, in Balcanicas civitates impetum facere vere anni 1389 decernit, suis filiis Iacobo et Beiazido comitatus. Ceterum, princeps Lazarus Hrebeljanović potentem exercitum colligere consequitur denuo se coniungendo cum Vuco Branković, Georgio II Balšić, Stephano Musić, cum copiis vaivodae Ulatci Vuković Zachlumiae et cum copiis Bosniacis a rege Bosniaco Stephano Tvrtko I missis quae diversos nobiles egregios sui regni amplectuntur. Anno 1389 historia Kosoviae et Serbiae omnino gyrat. In hoc anno quidem accidit "Proelium Campi Merlini." Quod in consilio expansionis territorialis Ottomanicae inscribitur; e medio saeculo quarto decimo, Ottomani e Byzantinis caput pontis in Europa (paeninsula Callipolitanam) obtinent, postea in paucis decenniis viam ad cor Balcaniae patefacient. Clades pylas Balcaniae Ottomanis aperit et Serbiam, quae bonam condicionem defensionis non habet post cladem, Turci et Hungari minantur. Progressive, quisque Serbicus princeps vassalus novi sultani Beiazidi I fieri accepit. Septembre anni 1448, exercitus assectatorum sancti belli et mercenariorum, ex Hungaria, Polonia, Valachia, Bohemia, et Germania ventorum et ab Hungarico equite Ioanne Hunyadi (Serbice Сибињанин Јанко, Hungarice János Hunyadi, Dacoromanice Iancu de Hunedoara) ductorum, Serbiam transit et usque ad Campum Merlinum pervenit. Magnum proelium accidit e die 17 ad 19 Octobris anni 1448 inter assectatores sancti belli et exercitum sultani Muradi II per quod assectatores terribilem stragem patiuntur.

In Kosovia, conversio Albaniensium et Serbiorum ad religionem Islamicam cito incipit quamquam debilis in hac parte Imperii sit. In aliquibus pauperibus regionibus, vici toti se convertunt ne djizia et alia tributa plus solvantur. Anno 1557, sultanus Serbiae Ecclesiae restitutionem patriarcatus Piscariensis concedere decernit. Nihilominus, quamquam Imperium Habsburgense bellum contra Imperium Ottomanicum gerit, Austriaci ut creatio zonae militaris obturantis inter duo territoria foveatur cavent. Post cladem secundae obsidionis Vindobonae Septembre anni 1683, Imperium Ottomanicum ob Austriacos recedit qui, cum Serbiorum et Catholicarum Albaniensium tribuum auxilio, Campum Merlinum anno 1689 transeunt et usque ad Scupos perveniunt. Irruptio Imperii Ottomanici cum systemate feudali quod adhuc hanc regionem regebat transigit. Ottomani, hac epocha expansionem culturalem sine praecedentibus scientes, civitatem per socialem administrativamque structuram valde evolutiorem transformant.

Spatium Imperii Ottomanici anno 1801.

Hieme anni 1878, Congressus Berolinensis libertatem Serbiae sollemniter concedit, aut exactius, ei terras Campi Merlini Septemtrionalis concedit. Quod attinet ad alias Campi Merlini partes, in Imperio Ottomanico manent. Dilatatis finibus novae Civitatis Serbiae ad regiones Naissi, Turrium (Serbice Пирот), Toplizae (Serbice Топлица), et Iustinianae (Serbice Врање), multi miles Albaniensium, Muhaxheri (profugi) regionem Toplizae prope Naissum incolentes, in Campum Merlinum sub dominio Ottomanico expelluntur. Anno 1912, Balcanicae civitates ex occupatione Ottomanica denuo liberatae suas vires iungere decernunt ut reliquae terrae sub dominatione Ottomanica liberentur. Iuvante Russia, Ottomanos ad portas Constantinopolis reiciunt. Tragice, novum bellum anno 1913 oriuntur inter antiquos socios: Bellum Balcanicum Secundum. Origine ducta discordia de praecendentium occupationum partitione, in hoc bello Serbia vincit. Londinii die 17 Decembris anni 1912, Colloquium Legatorum Serbiae, Austria-Hungaria premente, accessum ad mare per vallem Drini (Albanice Drin) cupitum abnuit, sed, Francia et Russia prementibus, ei Campus Merlinus et Macedoniam largitur.

Kosovia in 1941 in bello secundo orbis
Provincia Autonoma Kosovia Reipublicae Socialisticae Serbiae, sociae Reipublicae Foederalis Socialisticae Iugoslavicae (19741990 ligata).
Vicus et meschita Albanici ab Iugoslavico (Serbico) exercitu eversi.
Homines libertatem Kosoviae Vindobonae celebrant.

Kalendis Decembribus anni 1918 Regnum Serbiorum, Croatarum et Slovenorum natum est, Civitas omnes Slavos Meridionales in suo sinu iungere sicut aliqui intellectualistae Serbii Croataeque saeculorum saeculorum duodevicensimi et undevicensimi cogitaverunt volens. Novum regnum regiones Balcanicas Slavas Imperio Austro-Hungarico quondam dominatas (Sloveniam, Croatiam, Bosniam et Herzegovinam et Vaivodatum Serbium), sicut civitatem Serbium liberatam et Montem Nigrum, qui Serbiae aliquanto ante iungebatur, denuo glomerat. Regis Serbiae dictatura Nationalisticas intentiones solum amplificavit. Kosovia, post suam occupationem a Serbio exercitu, Regno incorporatur et novae Civitati formaliter rursus ligatur. Monarcha, in repugnatia Catzacorum, Albanorum recuperationi obsistentium, et Comitagiorum Macedoniae reprimenda, regionem "dealbanizare" suscipit incitandis Albanis qui proficiscantur et ibi novae collocationi Serbiorum et Montinigrinorum favendo.

Kosovia, Metochia et pars Montis Nigri in Civitate Albaniae sub Italiae fascisticae dominatione includuntur. Iosephus Broz Tito in Colloquio Buianensi "ius Albanorum autodeterminationis"? agnoscit. Nihilominus, coniunctionibus cum Iosepho Stalin ab Iosepho Broz Tito ruptis, die 28 Iunii anni 1948, factio Communistica Albanica, ab Envere Hoxha ducta, iudicium Iosephi Stalin capit. Fines Kosoviae cum Albania tunc clauduntur. Constitutio Iugoslavica emendatur ut res plurimas autonomiae Kosoviae, formaliter anno 1945 declaratae, concedantur. Hic conatus cum constitutione Februarii anni 1974 terminatur quo Respublica Serbia omnia iura inspiciendarum rebus internarum Kosoviae amittit; qui in iurisdictionibus foederalibus "cum pari iure" rerumpublicarum et provinciarum autonomicarum velut populorum et nationalitatum directe repraesentatur.

Martio anni 1981, significationes Albanorum statutum reipublicae poscentium rebelliones fiunt: Serbia repressio decusses caesorum et centena vulneratorum Albanorum causat. Slobodan Milošević, secundus homo factionis Communisticae Iugoslavicae factus, omni modo in provinciis autonomicis et rebuspublicis Serbiae ligatis duo impetus vis facit: "Res Novae Iogurtorum" anno 1988 in Vaivodatu et "Res Movae Antigrapheocraticae" in Monte Nigro Ianuario anni 1989. Postea autonomiam constitutionalem Kosoviae mense Martio anni 1989 tollere decernit. Aliqui duces politici Albani ideo contra abolitionem autonomiae Kosoviae organizantur. Die 2 Iulii anni 1990, plerique procuratores e parlamento expulsi "declarationem constitutionalem" Kosoviam rempublicam facientem publicant. Postea, post referendum mensium Septembris et Octobris anni 1991, libertas Kosoviae proclamatur. Abraham Rugova societatem parallelam in Kosovia erigit: clandestina comitia consequitur et praeses Reipublicae Kosoviae fit. Communitatis internationalis negligentia delusi, aliqui Albani auctoritatem Abrahae Rugova repudiant.

Anno 1997, Exercitus Liberationis Kosoviae cum acronymo UÇK (Albanice Ushtria Çlirimtare e Kosovës, Serbice Ослободилачка војска Косова) notus, in Albania armamentariorum rapinis utitur ut armamentis ornetur et expeditio belli clandestini suscipiatur: plurima attentata contra Serbica exercitum et biocolyticum vindicat. Ad his actionibus respondendum et praesertim ad eius oppositionem per novum bellum neutralizandam, Slobodanus Milošević Februario et Martio anni 1998 familias bellatorum clandestinorum existimatorum occidit, quod massivam seditionem provocat. Haec seditio eum confestim, cum praetextu antitromocratico, expeditio decadum milium domorum eversarum emittere, amplius milionem Albaniensium Kosoviae versus Albaniam, Macedoniam et Montem Nigrum expellentem, permittit. Circa 10 000 hominum occisorum per has operationes existimatur. Post suam experientiam in Croatia postea in Bosnia et Herzegovina et propagationem conflictus versus Macedoniam timentes, Occidentales civitates reagere decernunt. Denique, inter dies 24 Martii anni 1999 et 10 Iunii eiusdem anni, Consociatio Foederis Atlantici Septemtrionalis pyrobola super Serbiam (Operatio Vis Consociata) coniicit et Slobodanus Milošević ex Kosovia recedere cogitur. Regio in administrationem Consociationis Nationum per resolutionem 1244 Consilii Securitatis die 10 Iunii anni 1999 transit. Fere milio Kosovorum progressive in suas terras regrediuntur.

Inter annos 1999 et 2008, finale Kosoviae statutum indeterminatum est, quod eius evolutionem politicam paralyzat et ad statum socialem tensum adiuvat. In Iure gentium, resolutio 1244, omnino temporarium characterem? huius statuti firmans, asserit adhaesionem Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis integritati territoriali Reipublicae Foederalis Iugoslavicae, id est, unionis Serbiae et Montis Nigri a Slobodano Milošević Aprili anni 1992 institutae et Februario anni 2003 Serbia et Monte Nigro post pactionem Singidunensem substitutae. Die 2 Novembris anni 2005, antiquus Finnicus praeses Martinus Ahtisaari Consociatione Foederis Atlantici Septemtrionalis mittitur pactiones inter Serbicam gubernationem et Kosoviensem de statuto finali Kosoviae supervisaturus. Abraha Rugova praeside,emblematico homine motus "independentistici"? Albanensis, mortuo die 21 Ianuarii anni 2006, pactiones inter gubernationem Kosoviae, diplomatiam Europaeam et gubernationem Serbicam Vindobonae inter Martium anni 2006 et Martium anni 2007 evolvunt. Die 26 Martii anni 2007, Martinus Ahtisaari propositiones de statuto finali Kosoviae Consilio Securitatis Consociationis Nationum refert. Kosoviae statutum Civitatis libertatis cum suis propriis symbolis, constitutione, et exercitu, communitate internationali inspiciente, concedere providet. Unio Europaea et Civitates Foederatae Americae libertati provinciae favent, dum Russia et Serbia ut haec libertas principium unitatis territorialis Serbiae resolutione 1244 defensum impediret asserunt. Die 17 Februarii anni 2008, parlamentum provinciae, extraordinaria sessione congregatum, textui a primo ministro Hasimo Thaçi collato libertatem Kosoviae declarante suffragatur:

Nos libertatem Kosoviae, Civitatis libertatis democratcaeque declaramus. . . . Deinceps, Kosovia positionem politicam mutavit, nos postehac Civitas libera, libera et nostri iuris sumus.

Nova gubernatio reipublicae Kosoviae nihilominus re vera Kosoviam Septemtrionalem non dominatur, ubi incolae originis Serbicae plerique sunt in communibus Zvetzani (Serbice Звечан, Albanice Zveçan), Zubimpotoci (Serbice Зубин Поток, Albanice Zubin Potoku), et Leposavitzi (Serbice Лепосавић, Albanice Leposaviq). In diebus secutis aliquae civitates inter quas Civitates Foederatae Americae, Francia, Germania aut Britanniarum Regnum libertatem Kosoviae agnoscunt quamquam Serbia protestetur. Consilium Securitatis Consociationis Nationum causa quaestionis dividitur, Russia et Sina declarationem libertatis Kosoviae illegitimam denuntiantibus.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula Kosoviae

Kosovia, media in Balcania sita, cum Serbia, Macedonia, Albania, Monte Negro confinit. Haec civitas, superficie 10.877 km², in maxima parte montuosa est, nihilominus cum duabus planitiebus:

Duo sinus iugo collium Drenizae (Serbice Дреница, Albanice Drenica) dividuntur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Graphice incolarum Serbiorum et Albaniensium in Kosovia centesimas inter annos 1900 et 2003 repraesens. Alii allophyli amplius 6% nunquam repraesentant.

Per saeculum vicensimum, incolae Kosoviae valde evoluerunt et quamquam plurimi census habiti sunt, recentiores (inter annos 1971 et 1981) a Serbiis responsi aut non pertinentes sunt (census anni 1991 a plerisque Albaniensibus boycotizatur). Secundum censum incolarium anni 1921, Kosovia totalem numerum 439 010 incolarum computabat quorum 329 502 (75%) Musulmani, 93 203 Orthodoxi, 15 785 Catholici, 427 Iudaei et 26 Graecocatholici. 288.907 (65.8%) Albanice patrio sermone, 114 095 (26.0%) Serbocroatice et 27 915 (6.4%) Turcice loquitur.

Secundum grapheum statisticae Kosoviae, incolae Kosoviae inter 1.8 et 2 miliones existimantur (relatus Singiduno repudiatur) quamquam demoscopia a plurimis haud Albaniensium boycotizata est.

Anno 2007, secundum Grapheum Statisticae Kosoviae, Kosovia 94 centesimae Albaniensium, 3 centesimae Serbiorum, et 3 centesimae Turcorum, Bosniacorum, Croatarum aliorumque (Hamaxobii, Gorani) comprehendit.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Libertas Kosoviae de viabilitate? suae oeconomiae quaerit, adhuc valde de subsidio externo dependens, velut Locus Franco-Austriacum Appropinquationis in Europa notat. Aliqui observatores vagationes mafiosas timent.

Activitas oeconomica Kosoviae debilis est cum Producto Domestico Grosso per capita prope nationes pauperrimas planetae; in Europa Albaniae, Moldaviae et Macedoniae cum PDG per capita clare inferior quam 1000 dollaria iungitur. Consociatio Nationum provinciam (et nunc Civitatem) de fine conflictus anni 1999 administrans, destinatum et subsidia oeconomica providebatur, sed de re gesta non loquendum est. Unio Europaea subsidia consequentissima vertit, sed reliquae necessitates ingentes sunt. Iungi Unioni Europaeae volentis, iam partes Kosoviae de facto eurone utuntur.

Oeconomica problemata quibus obviam eundum erit nova civitas numerosi sunt:

  • Ratio cessationis officialis circa 50 centesimas partes, quod oeconomiae subterraneae favet cum detrimento aerarii publici et vagationes mafiosas incitare potest.
  • Kosovia quoque de Serbia dependentissimus, quod huic ultimae potestatem perturbationis super Kosoviensem oeconomiam praebet. Verbi gratia indicenda prohibitione commercii (gubernatio Serbica se declarationi libertatis per omnia media politica et oeconomica obstaturam esse anuntiavit).
  • Natio obviam deformationi sive exiguitati infrastructurarum eunda est quas bellum anni 1999 solum aggravavit. Electricitatis distributio crebro interrumpta reticulorum et productionum sufficientium opus est. Principale electricum ergasterium nationis, in Obilitzpole (Serbice Обилић, Albanice Kastrioti) situm, lignito extracto in vicinitate alitum, partim inoperativum est quamquam subsidia ex Unione Europaea accipiantur. Defectus fidei reticuli electrici toti oeconomiae et praesertim industriae nocet.

In praesenti campus privatus rapidissime evolvit, campus publicus eum sequitur, quod quoque ex electione Unionis Europaeae evenit.

Praecipuus conductor operae nationis est statio militaris Statunitensis Campi Bondsteeliani (Anglice Camp Bondsteel), maxima mundi, Kosoviae civitatem oeconomice de Civitatibus Foederatis dependentissimam faciens. Haec ultimae hac statione strategica punctu dominii regionis et observationis Civitatis Russicae utuntur.

Opes[recensere | fontem recensere]

Kosovia in cultura fodinali (in publica hodierna) spem habere potest quae ergasterium electricum nationis alit. Agricultura paucum productivus campus est. Diaconiae nihilominus rapidissime evolvunt, sed coniunctim Kosoviae oeconomia non valde evolvitur.

Politia[recensere | fontem recensere]

Potestas exsecutivus:

Potestas legisfera:

  • Parlamentum Kosoviae (Serbice Скупштина Косова, Albanice Kuvendi i Kosovës) 120 sodales habet:
    • 100 sodales per suffragium universale directum electi;
    • 20 sodales ab allophylis electi.

Potestas iudicialis:

Regiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Tabula communium Kosoviae, cum Kosovia Septemtrionali subrubrata. Flumen Angrus Civitatem Sancti Demetrii Merulensis dividit

Kosovia, administrativis causis, in septem districtibus (Serbice Дистрикт, Albanice Rreth) consistens putatur. Ager Meerulensis Septemtrionalis sua propria gubernationem, infrastructuram et instituta a plerisque ethnice Serbicis incolis in Districtu Sancti Demetrii Merulensi (Serbice Косовскомитровачки округ, Albanice Komuna e Mitrovicës), viz. in Leposavitzi (Serbice Лепосавић, Albanice Leposaviq), in Zvetzani (Serbice Звечан, Albanice Zveçan), et in Zubimpotoci (Serbice Зубин Поток, Albanice Zubin Potoku) communibus et Septemtrionali in parte Civitatis Sancti Demetrii Merulensis, servat. Quoque Kosovia in triginta communia (Serbice општина, Albanice komuna) divisus est.

Districtus Kosoviae.
Districtus Caput Area
in km²
Incolae
anno 2002 (loco)
Incolae
per km²
Communia
Districtus Dzacovitzae
(Komuna e Gjakovës / Ђаковички округ)
Dzacovitza (Gjakovë / Ђаковица) 1042 242.077 232
Districtus Gnilani
(Komuna e Gjilanit / Гњилански oкруг)
Districtus Gnilani
Gnilanum (Gjilan / Гњилане)
  • Gnilanum (Gjilan / Гњилане)
  • Dardana (Kamenicë / Косовска Каменица)
  • Vitina (Viti / Витина)
Districtus Sancti Demetrii Merulensis
(Komuna e Mitrovicës / Косовскомитровачки округ)
Districtus Sancti Demetrii Merulensis
Civitas Sancti Demetrii Merulensis
Districtus Piscariensis
(Komuna e Pejës / Пећки округ)
Districtus Piscariensis
Piscaria
Districtus Pristinae
(Komuna e Prishtinës / Приштински округ)
Districtus Pristinae
Pristina (Prishtinë / Приштина)
Districtus Petrizenis
(Komuna e Prizrenit / Призренски округ)
Districtus Petrizenis
Petrizen
Districtus Urospolis
(Komuna e Ferizajt / Урошевачки округ)
Districtus Urospolis
Urospolis (Ferizaj / Урошевац)

Agnitio internationalis[recensere | fontem recensere]

Agnitio Kosoviae in mundo: Agnitio libertatis Kosoviae per nationem. Nigro colore picta Kosovia. Caeruleo colore pictae civitates quae formaliter libertatem Kosoviae agnoscunt. Subcaelureo colore pictae civitates quae formaliter libertatem Kosoviae agnoscere providere declaraverunt. Gilvo colore pictae civitates quae suam neutralitatem de agnitione libertatis Kosoviae retulerunt aut expresserunt. Russo colore pictae civitates quae sollicitatae ob declarationem libertatis unilateralis se declaraverunt. Rubro colore pictae civitates quae se non libertatem Kosoviae agnituras esse declaraverunt. Cano colore pictae civitates sine opinione expressa de re.

Civitates quae iam suam positionem de libertatis Kosoviae quaestione expresserunt:

  • Inter 27 civitates Unionis Europaeae, 20 Kosoviam agnoverunt, una eum agnoscere providet, una se neutra declaravit, una se sollicitata declaravit et quattuor se opposuerunt.
  • Inter 12 civitates socias Liberarum Civitatum Foederationis, duae se neutrae declaraverunt, una sollicitata se declaravit et octo se opposuerunt. Turcmenia nihil de re pronuntiavit.
  • Inter 11 civitates socias Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum quae non sociae Unionis Europaeae sunt, novem Kosoviam agnoverunt et duae se sollicitatae declaraverunt.
  • Inter 12 civitates Europaea haud sociae trium Consociationum superiorum, quinque Kosoviam agnoverunt, una agnoscere providet, duae se neutrae declaraverunt, una sollicitata se declaravit et duae se opposuerunt. Andorra nihil de re pronuntiavit.

Civitates libertatem agnoscentes[recensere | fontem recensere]

42 civitates, velut Formosa, Kosoviae civitatis libertatem die 22 Maii anni 2008 rite agnoverunt.

Civitates sociae
Unionis Europaeae
Aliae civitates sociae
Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum
Aliae civitates Europaeae Aliae civitates

Civitates libertati faventes[recensere | fontem recensere]

Sex civitates libertatem formaliter agniturae esse declaraverunt.

Civitates sociae
Unionis Europaeae
Aliae Civitates Europaeae Aliae Civitates

Civitates suam neutralitatem servantes[recensere | fontem recensere]

17 civitates suum decretum moratae sunt aut suam neutralitatem de agnitione libertatis etulerunt.

Civitates sociae
Unionis Europaeae
Civitates sociae Liberarum Civitatum Foederationis Aliae civitates Europaeae Aliae civitates

Civitates sollicitae[recensere | fontem recensere]

Decem civitates se sollicitas ob unilateralem libertatis declarationem declaraverunt.

Civitates sociae
Unionis Europaeae
Civitates sociae Liberarum Civitatum Foederationis Aliae civitates sociae
Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum
Aliae civitates Europaeae Aliae civitates

Civitates oppositae[recensere | fontem recensere]

Viginti civitates libertatem Kosoviae non agniturae esse declaraverunt, seu causa Resolutionis 1244 integritatem territorialem Reipublicae Foederalis Iugoslavicae agnoscentis cuius iuridica heres Serbia est, seu ob alias causas, praesertim ob timorem creandi praegressus.

Civitates sociae
Unionis Euriopaeae
Civitates sociae Liberarum Civitatum Foederationis Aliae civitates Europaeae Aliae civitates

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide: Ephemeris, die 15 Maii 2012 (gentilicium: Kosovi) et: Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, 2. ed., 2009 (adj. Kosoviens|is -e)
  2. Tabulae antiquae et Pierer, Universal-Lexicon (1860). – Alia nomina: Campus Merulanus (Ephemeris die 10 Martii 2013); Ager Merulensis (fonte carente); Cossobus, Cossovopolis, Merulae campus, Merlinius campus (vide J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books), olim Praevalis (provincia Imperii Romani Orientalis) vel Dardania (regio antiqua et mediaevalis)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kosoviam spectant.