Vercingetorix
Vercingetorix (82 a.C.n.–46 a.C.n.) fuit princeps Arvernorum Gallicorum, qui anno 52 a.C.n. paene omnibus cum nationibus Gallorum in Caesarem imperatorem Romanum patriae libertatem defendere temptabat.
A suis coactus anno 52 a.C.n., arma cepit auxilio aliorum Gallorum in legiones Romanos. In inimicum Caesarem non modo diu contendebat, sed etiam amissiones apud Romanos causabat. Impetu atroci in Gergoviam amisso, Caesar ad abscessum coactus est. Vercingetorige sequenti, Caesar in periculum maximum incedit. Exercitus Gallici nunc etiam Haedui, qui fidem Caesaris fregerant, participes erant.
At Vercingetorix, quod res opportunae viderentur, ausus est magnum proelium lacessere; quo admodum victus est. Ad haec in Alesiam oppidum decessit, ubi a Caesare obsessus est. Excurrens ex oppido et contra praesidia Romana petens Galli gravissime victi sunt. Vercingetorigi praestabat addicere. Tunc ad Caesarem productus et vinctus est, qui eum sex annos in carcere Romae tenebat, sed anno 46 a.C.n. inter triumphum produci iussit et tum necari.
[recensere] Vide etiam
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vercingetorix spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |