Barocus

E Vicipaedia

Iesum Iohannemque Baptistam pueros ludentes pinxit Murilius
Iesum Iohannemque Baptistam pueros ludentes pinxit Murilius

Barocus (a verbo Lusitano barocco, quo margaritae imperfecte rotundae describuntur, et Francogallico baroque quasi verruca dictus) fuit aetas inter annos 1600 fere et 1750, quo tempore artes et litterae communi quadam lege floruerunt. Barocus secutus est aetatem "manierismi" et litterarum artiumque renatarum. Ipse autem dividitur in barocum anteriorem, altum, tardivum. Quem ultimum etiam rococi nomine sunt, qui pro nova artis quadam et architecturae habeant aetate. Post barocum autem secuta est aetas neoclassica. Artis barocianae quodam modo contemptae, quippe quam a simplicitate puritate elegantia artium renatarum abhorrere censerent historiae artium peritiores, dignitatem restituit Hinricus Lupulus, qui anno 888 libro De artibus renatis et de baroco inscripto alterum genus cum altero comparavit.

Index

[recensere] Quid baroci proprium sit

Quid ars sit barociana, facillime intelleget, qui ad aedificia spectat. Architecti barociani palatiorum magnificentiae, oppidorum ad palatia principum vergentium concinnitati, ecclesiarum in tanta ornamentorum copia simplicitati operam navaverunt. Qua in re aedificia sua non moderatione quasi requiescere, ut qui extremo artium renatarum tempore fuerunt, sed ornamentorum copiae tamquam virium plena aut quasi motu audaciore aut ingenti magnitudine animos tangere voluerunt. In ornamentis autem barocianis aedificandique partibus fundamenta curvata, culmina disiuncta, columnae tortae aut fascium lege collectae placuerunt.

[recensere] Auctores graviores architecturae barocianae

Ecclesia barociana Sanctae Mariae Virginis Dresdae aedificata a Georgio Bähr architecto
Ecclesia barociana Sanctae Mariae Virginis Dresdae aedificata a Georgio Bähr architecto

Genus aedificandi barocianum inauguratum est Romae ecclesia ordinis Iesuitici a Iacobo Barotio ad Vignolam aedificata, quae Ille Iesus nominata perquam multis ecclesiis barocianis exemplo est facta. In Francia, vero architectura barociana ad vetustatis moderationem castigata Versaliis palatium regium omnibus palatiis illis temporibus in Europa aedificandis in exemplum erectum est. In Anglia autem et in Batavia architecti ab Andrea Palladio magistro et duce profecti severitatem quandam coluerunt. Aliter evenit in Hispania, ubi quo provectior aetate architectura erat barociana, eo magis ornamentorum copia et varietate delectabantur architecti.

[recensere] Architecti Italici

[recensere] Architecti Gallici

[recensere] Architecti Germanici

[recensere] Architecti Britannici

[recensere] Architecti Hispanici

[recensere] Architecti Russici

[recensere] De arte sculpendi barociana

Sculptores barociani libere et ab omni latere spatio uti conati corporibus implicatis et in oppositas partes contortis, umbra et resplendentia callide variata elationem quandam exhibere solent. Cuius generis sculpendi Michael Angelus initium fecit, quem a Iambononia iam superatum Iohannes Laurentius Berninius consecutus est sculptor barocianus perfectissimus. A sculptoribus autem Italicis profecti

[recensere] De arte pingendi barociana

Mariam reginam die tertio mensis Novembris Massiliam advenientem pinxit Rubens
Mariam reginam die tertio mensis Novembris Massiliam advenientem pinxit Rubens

Nec non etiam pictoribus, qui praeter tabulas pictas muris lacunaribusque ornandis praesertim operam dabant, placuerunt varii colores, corpora motu inter se et positione opposita, altitudo quaedam spatii depicti ultra modum producta, ut animos affectu vere barociano incenderent. Quo novo pingendi genere usi non modo tamquam in scaena hominum turbas, sed singulos etiam vehementer commotos expresserunt:

[recensere] De musica barociana

Pagina prima hymni choro cantandi, quod opus 739 Bach ab hymno Quam pulchre nitet Lucifer inscripto profectus composuit
Pagina prima hymni choro cantandi, quod opus 739 Bach ab hymno Quam pulchre nitet Lucifer inscripto profectus composuit

Musici etiam aetatis barocianae maximis affectuum motibus studuerunt, ut et sono et forma et modis operum suorum variatis suavitatem cum gravitate, tristitiam cum concitatione rapidis vicibus commutare solerent. Cuius generis praestantissimi fuerunt compositores

Quos omnes Iohannes Sebastianus Bach et Georgius Fridericus Händel auctores musicae barocianae gravissimi facile superaverunt.

[recensere] De litteris barocianis

Instrumenta personalia