Mare Mediterraneum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula maris Mediterranei
Tabula maris Mediterranei aevo Romano

Mare Mediterraneum[1] est mare inter Europam (ad septentriones), Africam (ad meridiem) et Asiam (ad orientem) situm, cuius area circiter 2 500 000 km² est. Herculeo freto cum Oceano Atlantico iungitur.

Geographia antiqua[recensere | fontem recensere]

Mare Mediterraneum per omnia tempora humana variis nominibus notum est. A Graecis thalassa (θάλασσα) et post inventionem Oceani Atlantici Entos Thalassa appellabatur.

Apud Romanos mare nostrum[2] et internum mare[3] vocabatur. Id tamen notandum est, mare nostrum stricto sensu solum mare circum Italiam situm significasse. Haec pars etiam mare infernum, pars orientalis mare superum vocata sunt. Romani mare Mediterraneum in quasdam partes diviserunt, quae hae sunt:

Saeculo VII Isidorus Hispalensis primam mentionem maris Mediterranei in Etymologiis sive originibus fecit; illo tempore, nondum erat nomen verum.

Geographia nova[recensere | fontem recensere]

Societas Hydrographica Internationalis anno 1953 in libello Limits of oceans and seas oceanum et maria in varias partes digessit. Mare Mediterraneum ita dividitur:

Quidam Propontem etiam partem Maris Mediterranei esse putant. Fossa navigabilis apud Clysma ab hominibus facta illum Mari Erythraeo iungit.

Inter insulas maiores sunt:

Sunt in Mari Aegeo multae insulae minores.

Civitates hodiernae huic mari attingens:

Oceanographia et biologia[recensere | fontem recensere]

Salinitas aquae Maris Mediterranei maior salinitate oceani est: 3.8 centesimae. Aqua non salina ex fluviis et Mari Scytico? in Mare Mediterraneum fluit, sed per summam evaporationis aqua salina per Fretum Herculeum influit. Aestuus parvi sunt quia Fretum Herculeum angustum est. Maxima profunditas 5015 metra est in Sumpa Calypsos apud Graeciam.

Historia[recensere | fontem recensere]

Graeci et Phoenices colonias in totam Maris Mediterranei regionem deduxerunt, quarum colonia maximi momenti erat Carthago, anno 814 a.C.n. condita. Post ruinam regni Alexandri Magni et proelia inter successores, Aegyptus Ptolemaea et Carthaginenses in toto mari dominati sunt. Tribus bellis Punicis Romani Carthaginem et occidentem maris partem vicerunt. Anno 31 a.C.n., Octavianus Augustus Marcum Antonium Cleopatramque vicit. Postea trescentos annos Romani totum Mare Mediterraneum a Romanis imperaverunt, donec saeculis quarto et quinto, Vandali maximum partis occidentalis maris imperium maritimum constiterent; pars autem orientalis ab Imperio Romano Orientali imperata est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009
  2. Plin. Nat. 6.142
  3. Plin. Nat. 3.4; 5.18
  4. Vide Hoffman: "est Genua, inter mont. Apenninum et mare Ligusticum perstricta" in [1] www.uni-mannheim.de

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg