Imperium Russicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Российская империя
Imperium Russicum (Rossicum)
Vexillum Imperii Russici Insigne maior Imperii Russici
Vexillum Imperii Russici Insigne maior Imperii Russici
Imperium Russicum anno 1914
Imperium Russicum anno 1914

Imperium Russicum[1] seu Rossicum[2] (Russice Российская империя, tr. Rossijskaja imperija) erat Russiae nomen officiale ab anno 1721 ad annum 1917.

Caput imperii erat Petropolis. Terra illa erat monarchia, domus regnatrix erat Romanovia[3]. Ecclesia dominata erat Ecclesia Orthodoxa Russica, ab imperatore per Synodum administrabatur. Lingua Russica erat lingua publica.

Plus 100 gentes terram illam inhabitabant, secundum censum anni 1897 63 % populationis (117,9 decies centena milia hominum) erant "Russi" (Rutheni) in notione temporis ellius (quorum 43 % Rutheni (Russi) Maiores, i.e. Russi in notione hodierna; 18 % Rutheni (Russi) Minores; 4 % Rutheni (Russi) Albi fuere).

Historia Imperii Russici[recensere | fontem recensere]

Anno 1721 Petrus I Magnus, tzar Russiae, se imperatorem proclamavit. Terra illa facta est Imperium Russicum.

Post mortem Petri Magni periodus interregorum erat.

Tempore regiminis filiae Petri I Elisabethae (imperatricis ab anno 1741) Universitas Moscuensis condita est. Imperium Russicum contra Prussiam bellabat.

Tempore regiminis imperatricis Catharinae II (17621796) Ruthenia Alba, Lituania (quae partes Poloniae fuerunt) et Crimaea partes Imperii Russici factae sunt. Russia contra Turciam bis prospere bellabat (in quibus bellis dux militaris Alexander Suvorov gloriam meruit).

Georgia anno 1801 in Imperium Russicum accipiata est.

Annis 1808 - 1809 Russia contra Sueciam bellabat, Finniam adiunxit.

Anno 1812 Francia invasit, populus Russiae patriam suam defendit. Anno 1813 Francia bellum, Bellum Patrium nominatum, perdidit.

Anno 1815 maxima pars Poloniae territorium Russiae facta est.

Ab anno 1828 territoria Armeniae et Atropatenae partes Russiae fuere.

Ab anno 1853 ad annum 1856 Imperium Russicum contra Turciam, Regnum Unitum, Franciam et Regnum Sardiniae bellabat, sed superatum est.

Circiter anno 1860 Kazachstania omnis pars Russiae facta est.

Annis 1877 - 1878 Russia contra Turciam bellabat, Bulgariam liberavit.

Circiter ad annum 1885 territorium Turcomanniae pars Russiae factum est.

Annis 1904 - 1905 Imperium Russicum contra Iaponiam bellabat, bellum illud perdidit.

Ab anno 1905 ad annum 1907 prima revolutio Russica erat.

Parlamentum, Duma nominatur, anno 1905 institutum est.

Anno 1914 primum bellum mundanum incepit. Russia cum Serbia, Francia, Regno Unito, etc., contra Germaniam, Imperium Austro-Hungaricum, Turciam et Bulgariam bellabat.

Revolutio Februarii anno 1917 monarchiam deiecit. 14 Septembris anno illo Administratio Temporalis Russiam rem publicam officiale proclamavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I.M. Hase, Historiae universalis politicae quantum ad eius partem I ac II idea plane nova at legitima tractationem summorum imperiorum exhibens, p. 75
  2. P.S. Pallas, Zoographia rosso-asiatica, tomus I., p. 26
  3. I. Biner, Apparatus eruditionis praesertim ad jurisprudentiam ..., p. 336

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperium Russicum spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg