10 Augusti
E Vicipaedia
| Iul – Augustus – Sep | ||||||
| So | Lu | Ma | Me | Io | Ve | Sa |
| 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
| 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
| 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
| 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
| 28 | 29 | 30 | 31 | |||
| ordo dierum 2005 Index dierum |
||||||
10 Augusti est dies 222ª anni (223ª in annis bissextilibus) in Calendario Gregoriano. 143 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum, est ante diem quartum Idus Augustas, quod a. d. IV Id. Aug. abbreviatur.
Index |
[recensere] Eventa
[recensere] Saeculo 7
- 654 - Eugenius I papa creatus est.
[recensere] Saeculo 10
- 955 - Pugna in Campo Lici Hungari ab Ottone I imperatore devicti sunt.
[recensere] Saeculo 17
- 1628 - Apud Holmiam navis longa maxima Sueciae nomine Vasa fracta est. Anno 1961 extracta et postea in museum transportata est.
[recensere] Saeculo 18
- 1792 - Lutetiae plebs urbana regiam Ludovici XVI regis expugnavit, regem cum familia in custodiam duxit; multi Custodum Helveticorum eius hoc die necati sunt.
[recensere] Saeculo 19
- 1809 - Quiti (Aequatoria)) primo libertas coloniarum Americanarum ab Hispania flagitatum est.
[recensere] Saeculo 20
- 1913 - Pace Bucarestae signata Bellum secundum Balcanicum finitum est: Bulgaria terram, quam Primo Bello Balcanico ab Imperio Ottomanico acceperat, Graeciae, Romaniae Serbiaeque cedere coacta est.
[recensere] Natales
[recensere] Saeculo 19
- 1831 - Georgius Goschen, primus Vicecomes Goschen, rerum politicarum peritus Britannicus factionis Liberalis et ab anno 1895 factionis Conservativae; mortuus est anno 1907.
- 1874
- Herbertus Hoover, praeses Civitatum Foederatarum Americae; mortuus est anno 1964.
- Antonius Smetona, vir publicus Lituaniae; mortuus est anno 1944.
- 1878 - Alfredus Döblin, medicus et scriptor Germanicus; mortuus est anno 1957.
- 1889 - Sophia Kossak-Szczucka, inter Bellum Orbis Terrarum II propugnatrix contra Nazistas Polonica, quae persecutis auxilium dedit; mortua est anno 1968.
[recensere] Saeculo 20
- 1901 - Sergius Frusoni, Promontorii Viridis illustris poeta; mortuus est anno 1975.
- 1927 - Victorius Gregotti, architectus Italicus.
- 1965 - Toumani Diabaté, musicus Malii.
- 1966 - Iohannes Kursch, principalis gregis metallici "Blind Guardian" (Vigilantis Caeci) cantor.
- 1968 - Salvator Licitra, cantor lyricus accurate tenor Italianus; mortuus est anno 2011.
[recensere] Mortui
- 1568 - Toribius de Brigaecio, religiosus Franciscanus historicusque Hispanus; natus est saeculo XV exeunte.
- 1916 - Iosephus Sinigaglia, athleta Italicus; natus est anno 1884.
- 1990 - Martha Dodd, scriptrix Americana; nata est anno 1908.
[recensere] Festa et Feriae
- Dies nationalis Aequatoriae (vide supra).
10 Iulii - 10 Septembris
Index dierum
| Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius seu Quintilis | Augustus seu Sextilis | September | October | November | December |