Roman numeral 10000 CC DD.svg

Dies Laboris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kalendae Maiae Bombayae.
Bomba Sicagi displodit, initium Rei Haymarket.

Dies Laboris in multis civitatibus Kalendis Maiis celebratur.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Kalendis Maiis anno 1886 opifices vel laboratores in America septentrionali operistitium generale proclamaverunt ut temporis spatium quo per diem laborandum erat ad octo horas per diem imminuerent. Deinde in urbibus protestationes fuerunt et opera sistebantur. Ministri publici protestationes prohibebant et 3 Maii 1886 Sicagi plures laboratores necaverunt. Die 4 Maii quisdam bombam in turmam ministrorum publicorum iecit, plures ministros interficiens. Posthac octo duces protestantium accusabantur et quattuor funi poenali necati sunt. Eius rei memoriae causa cum laboratorum movimentum internationale iterum conditum est Kalendae Maiae dies festus declaratae sunt qui internationali pugnae laboratorum classis dedicatus sit. Ille dies primum festus internationalis fuit Kalendis Maiis anni 1890.

Hic dies quia cum seditionibus Sicagensibus coniunctus est in Civitatibus Foederatis Americae et in Canada ad hoc diem non Kalendis Maiis sicut in pluribus aliis civitatibus sed primo Lunae die mensis Septembris celebratur.