Libertas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago "Libertas populum ducens" inscripta, ab Eugenio Delacroix anno 1830 picta.

Libertas (-atis, fem.) est condicio hominis liberi, quippe qui suo proprio arbitrio vitam degat. Philosophi antiqui omnium sectarum sapientem plena semper libertate frui docuerunt, cum nulla aut hominum aut deorum aut denique affectuum dolorum voluptatum potestate eo perduci posset, ut miser fieret aut invitus quicquam faceret. Nimirum Cicero, in "Paradoxis Stoicorum", censet solum sapientem esse liberum. "Quomodo denique - inquit - eris imperator, si nec tibi imperare potes?" Sed Gaber aliter sentit: "Libertas - inquit - non est in arbore sedere; libertas est communibus consiliis interesse." At Benedictus de Spinoza in suo Ethica, ordine geometrico demonstrata ut homo liber qui ex sola dictamine rationis vivire possit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ethica, ordine geometrico demonstrata, Caput V, IV, LXVII, Demonstratio

Vide Etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad libertatem spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg