Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Australia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Australia
Vexillum Australiae. Signum Australiae.
(Vexillum Australiae) (Insigne Australiae)
Sententiola: nulla
Locus Australiae
Denominatio publica: Commonwealth of Australia
Hymnus nationalis: Advance Australia Fair
Lingua publica: Anglica
Caput: Canberra (339 000 anno 2001)
Modus gubernandi: Monarchia constitutionalis
Dux civitatis (Regina): Elizabeth II Australiae
Gubernator generalis: Quentina Bryce
Minister primus: Antonius Abbott
Continens: Oceania (aut Australasia)
Superficies:
- Tota
- % aquae
7 686 850 km²
1%
Incolae ( 2003): 20 180 878 anno 2004
Densitas: 2.6 ab./km²
Libertas: 1 Ianuarii anni 1901
Nummus: Dollarium
Fusus horarius: UTC +8 e +10
Interretiale suffixum: .au
Praefixum telephonicum: +61
Membrum Consociationis Nationum anno 1945
Membrum Consortionis Populorum anno 1931

Australia, Anglice titulo pleniore Commonwealth of Australia,[1] est monarchia constitutionalis in Hemisphaerio Australi sita, quae in continente Australiana, insula Tasmania, et multis insulis minoribus in oceanis Indico et Pacifico consistit.[2] Civitates vicinae sunt Indonesia, Timoria Orientalis, et Papua Nova Guinea ad septentriones, Insulae Salomonis, Vanuatu, et Nova Caledonia ad boreorientalem, et Nova Zelandia ad meridio-orientalem. Australia etiam insula maior orbe terrarum est, sed saepe suae fines ut absoluta continens putantur.

Caput est Canberra. Civitas magnitudine civitatum orbis terrarum est sexta, totum continentem Australianum occupans, et in Australasia maxima civitas, quia insula non est finitima aliis civitatibus. Nomen Australia ex Latina exploratorum sententia Terra Australi natum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula geographica Australiana.

Australia abhinc annorum inter 42 000 et 48 000 incolata est, cum Australianorum Aboriginum ex orientali Asiae meridie antecessores advenissent. Terra ab Europaeis inventa est saeculo septimo decimo, cum visa et quattuor navigationibus visitata est. Duas continentis orientales partes Regnum Britanniarum vindicavit circa 1770, et primi coloni in Novam Cambriam Australem die 26 Ianuarii anni 1788 Britannicam poenalem coloniam deduxerunt. Relicta territoria Regno Britanniarum anno 1829 vindicata sunt. Fere omnes civitates serius ad Australiam formandam non fuerunt foederantes poenales colonias. Kalendas Ianuarias anni 1901, Respublica Australiana[3] (Anglice Commonwealth of Australia) orta est, Imperii Britannici dominium. Australia ab hoc anno est respublica sui iuris, sed ultimum vinculum legitimum cum Regno Britanniarum usque ad 1986 fractum est. Australia est monarchia constitutionalis, Elizabeth II Angliae Regina regnante. Anno 1999, referendum factum est an constitutio mutaretur et Australia res publica se transformaret, cum praeside electo qui reginam velut civitatis dux substitueret, sed defecit. Die 12 Februarii 2008, administratio foederalis apologiam ad homines Aetatis Surreptae, rem controversam, proposuit.

Civitates et territoria[recensere | fontem recensere]

Civitates et territoria Australiana.

Australia in sex civitates et diversa territoria divisa est. Civitates sunt:

Territoria sunt:

Australia et territoria minora numerosa habet velut Territorium Sinus Jervisianus, in Nova Cambria Australi, navalis basis administratum et maritimus capitis portus.

Diversa territoria externa incolantur:

Varia territoria fere deserta sunt:

Territorium Capitale Australianum est locus capitis Canberrae, quae inter duas praecipuas urbes, Melburnam et Sydneium, condita est.

Aliae urbes praecipuae in Australia sunt Alitiae Fontes (Anglice: Alice Springs), Caerniae (Anglice: Cairns), et Brisbana (litore Orientali), Darwin (litore septentrionali), Perthia (litore Occidentali), et Adelaida (litore meridionali). Fere 90 centesimae Australiae incolarum in urbibus habitant. Australia est membrum multarum internationalium ordinationum velut Unitarum Nationum Ordinationis (UNO), Asiatico-Pacificae Oeconomicae Cooperationis (APEC) et Consortionis Populorum (Commonwealth).

Politia[recensere | fontem recensere]

Communitas Australiae est monarchia constitutionalis: regina Australiae est caput civitatis, a gubernatore generali repraesentatus.? Practice,? munus Coronae (et ergo gubernatoris generalis) est satis caerimonialis. Exsecutivum imperium, in theoria? a regina repraesentatum, curia a primo administro directa exercetur. Primus minister fere semper est dux factionis quae maximam partem in Camera Repraesentantium, camera inferiori (cui sunt 150 scamna) bicameralis parlamenti, habet. Camera superior (76 scamnorum) est Senatus, in quo quaeque civitas a duodecim senatoribus repraesentatur, libere ex uniuscuiusque incolis territoriisque. Etiam tertio anno suffragia sunt, generatim cum medio senatu reelectionibus eligibili.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Photographema continentis ex satellite.

Fere totum Australianum territorium desertica aut semidesertica deserta sunt. Quadraginta centesimae superficiei molibus harenosis teguntur. Solum occidentalis meridiei et orientalis meridiei anguli temperatum clima et moderate fertile terrenum habent. Septemtrionalis civitatis pars clima tropicum habet. Magna Curalii Obex, ingentis longitudinis, est maximum curalii saeptum mundi, quod ante litus boreorientalem iacet. Uluru, in media continente, est maximum mundi monolithum. Hic civitas 90 centesimas terrarum Oceaniae amplectitur. Etiam Australia insulam Tasmaniam, ex qua Freto Bassiano separatur, possidet. Australia in regiones tres subdivisa est: latus orientale, ubi Australianae alpes et magna divisoria catena sunt; occidens, ubi aliquae altiplanities et deserticae zonae sunt; et locus ubi Lacus Eyrianus (Anglice Eyre) maximus est. Territorio desertico aliquae usitata Australiae animalia sunt macropus, sarcophilus, dingo, phascolarctos, dromiceius. Australianus prospectus quattuor vegetationum genera ostendit: frutex eucalyptis usque ad 40 metra altis componitur, malea eucalyptis usque ad 5 metra altis formatur, mulga plantis acaciis componitur, denique mons inferior rubis parvis formatur.

Fusus horarius continentis de UTC+8 ad UTC+10 variat. Aliquae insulae ad UTC+6,5 et UTC+11 venit. Finitima Australia meridie Oceano Indico, septentrione Mari Arafurensi, orientali septentrione Mari Corallensi, occidentali septentrione Mari Timorensi, orientali meridie Mari Tasmaniensi, et meridie Oceano Indico.

Fauna et flora[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Fauna Australiana
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Flora Australiana
Macropus eugenii, unum ex notissimis Australiae animalibus.

Quamquam insula est desertica et semiarida, in Australia naturales sedes diversificatae ut diversae animalium vegetaliumque species acciperentur non desunt. Gratia magnae continentis aetatis, climatis secundum tempora variabilissima et geographicae insulationis longissima, fauna floraque propria se evolverunt. Notissima animalium genera sunt Phascolarctos, Macropus, Dromiceius, Ornithorhynchus, Phascolomys, Platypus, Tachyglossus, Zaglossus, quae admirationem primis exploratoribus Europaeis moverunt. Nihilominus equi, oves, boves ex Europa continentali hodiernis temporibus sunt magni momenti. Australia duas miliones pecorum ovinorum possidet.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Australia prospera mixta modi occidentalis oeconomia, cum reditu pro capite gradus quattuor Europae Occidentalis oeconomiarum. Ultimis annis, Australiana oeconomia discrimen totius orbis terrarum cum firmo incremento adiit. Productio in domestica oeconomia mundi crescens detrimentum frenavit, et negotiorum emptorumque fiducia robusta mansit. Australiana de reformulationibus? emphasis aliud vis oeconomicae elementorum.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Incrementum incolarum de anno 1961, milibus hominum computatum.

Fere omnes Australiani ab advenis saeculorum undevicensimi et vicensimi orti sunt, praecipue a Britanniarum Regno et Hibernia, sed postea et ab aliis locis, praesertim Italia, Graecia, et hodiernis civitatibus Asiaticis. Primorum incolarum posteri, Aborigines Australiani, 2.2 centesimas incolarum constituunt (secundum censum 2001). Velut aliarum adultarum civitatum, Australiae incolae senescunt, cum plus pensione fruentium quam laborifera aetate hominum. Plurimi cives Australiani Anglica lingua utuntur, quamquam aliquae Aboriginum communitates suum patrium sermonem servaverunt, et primae et secundae generationis advenarum numerus satis magnus est bilinguis. Cuiusque quattuor tres? Australiani Christiani se declarant, praecipue Catholici Romani aut Anglicani. Etiam aliis religionibus diversis utuntur.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Festa
Tempus Nomen
1 Ianuarii Finis anni
26 Ianuarii Festum reipublicae
Pascha Dies Passionis Domini
Pascha Saturni dies Paschae (exceptis Victoria et Australia Occidentale)
Pascha Lunae dies Paschae
25 Aprilis Anzaci Dies
primus Lunae dies post 9 Iunii Nativitas Reginae (excepta Australia Occidentale)
25 Decembris Nativitas Domini
26 Decembris Sanctus Stephanus (Australia Meridionali excepta)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ut qui Latine diceret "Respublica Australiana": "The Commonwealth of Australia, the word[,] is the exact equivalent of the Roman Respublica—otherwise our modern republic" (Sydney Morning Herald, 3 Aprilis 1891).
  2. Australia describes the body of water south of its mainland as the Southern Ocean, rather than the Indian Ocean as defined by the International Hydrographic Organization (IHO). In 2000, a vote of IHO member nations defined the term "Southern Ocean" as applying only to the waters between Antarctica and 60 degrees south latitude. Rosenberg, Matt (20 August 2009). "The New Fifth Ocean–The World's Newest Ocean – The Southern Ocean". About.com: Geography .
  3. Vel fortasse Communitas Australiana vel Foederatio Australiana.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Australiam spectant.