Lingua Francogallica

E Vicipaedia
(Redirectum de Francogallice)
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Francogallica
Français
IPA: [ fʁɑ̃sɛ ]
Taxinomia:

Linguae Indoeuropaeae
 Linguae Romanicae

   Lingua Francogallica
Locutores: 65-115 000 000
Sigla: 1 fr, 2 fre, 3 fra
Status publicus
Officialis Francia, Belgia, Helvetia, Canada (Quebecum, Novum Brunsvicum, Nova Scotia, Ontario), America, Africa, et mundo primaria.
Privata permultae civitates
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Academia Francica
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Collocatio locutorum linguae Francogallicae
Situs locutorum linguae Francogallicae
Collocatio locutorum linguae Francogallicae in Europa occidentali.
Quanti homines in Europa Francogallice loqui possunt.
Quanti homines in Africa Francogallice loqui possunt.
Sermones Franciae.

Lingua Francogallica[1] seu lingua Gallica recentior[2] (Francice: français) est lingua Indoeuropaea inter linguas Romanicas enumerata, nam haud dissimilis est linguis Lusitanae, Italianae, Hispanicae, Dacoromanicae.

Lingua Francogallica maxime adhibetur in Francia, Belgia, Canada (praecipue in Quebeco), Helvetia, Polynesia Francica, et in omnibus regionibus ubi Francici olim imperabant (inter quas notandae sunt Africa Septentrionalis Occidentalisque et insula Madagascaria).

His temporibus fere septuaginta octo decies centena milia hominum Francogallice loquuntur cum in Francia nati essent et circiter centum decies centena milia hominum Francogallicam linguam neque vero primariam loqui possunt. Francogallica est lingua totius orbis terrarum tertia (post sermones Sinensem Mandarinicum et Anglicum) quae ad numerum locutorum spectat.

Scriptura[recensere | fontem recensere]

Lingua Francogallica abecedario Latino utitur, eodem litterarum ordine ac lingua Latina,

  • 23 litteris communioribus: a b c d e f g h i j l m n o p q r s t u v x y
  • 3 litteras praecipue in verbis mutuatis adhibitas intercalans: k w z
  • insuper ligaturas duas accipiens: æ œ
  • et nonnulla signa necnon accentus: à â ç è é ê ë î ï ô ù û ü ÿ

Orthographia hodierna a pronuntiatu valde remota est.

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Nomina substantiva in lingua Francogallica hodierna in duo genera, masculinum et femininum, ordinari possunt; pro numero inflectuntur sed casus nondum monstrant; adiectiva pro genere et numero inflectuntur; sola pronomina personalia pro casu, genere, et numero inflectuntur. Articula seu definita seu indefinita nominibus praefixantur. Inflectio pro numero (in scriptura saepius -s, -x) saepius in articulo, rarius in nomine auditur. Exempli gratia articulum + adiect. + subst. le petit homme et la petite femme 'vir parvus', 'femina parva':

Inter verba distinguuntur transitiva, intransitiva, pronominalia (vel reflexiva), et impersonalia. Verba pro persona et numero in scriptura coniunguntur, sed suffixus personarum pluralium primae et secundae tantum in pronuntiatu audiuntur; praefixantur igitur saepius pronomina personalia quae subiectum indicant. Exempli gratia, verbum parler 'loqui', sic in praesente indicativo coniungitur:

Septem modi in verbis distinguuntur: indicativus (indicatif), imperativus (imperatif), conditionale (conditionnel), coniunctivus vel subiunctivus (subjonctif); insuper tempora praesens (présent), futurum (futur variis distinctionibus expressum), praeteritum imperfectum (imparfait) et perfectum (passé composé et passé simple, ambo in litteris adhibita, illud tantum in colloquiis). Genus passivum (voix passive) periphrastice exprimitur. Verba habent et participia praesens ac praeteritum (participe présent, passé) et, eadem fere forma utens, gerundivum (gérondif).

Coniunctiones primariae sunt et 'et', ou 'sive', mais 'sed', donc 'ergo', car et parce que 'quod', ni 'nec'.

Historia[recensere | fontem recensere]

Orta est lingua Francogallica e Latina vulgari, quae per regiones Gallicas medias et boreales, a Caesare captas et ab Augusto in formam provinciarum Lugdunensis et Belgicae redactas, inter saecula primum et quartum diffusa est. In quibus regionibus usque ad saeculum undecimum lingua Latina fere ab omnibus ad scribendum adhibita est. Testimonium antiquissimum linguae Francogallicae est sacramentum Argentoratense a militibus regis Caroli die 14 Februarii 842 iuratum. Medio Aevo litterae populares Francogallice saepius compositae sunt, nonnullae sermone urbis Parisiensis, aliae permultae dialectis aliarum regionum usis.

Numeri[recensere | fontem recensere]

Numeri cardinales Francogallice ab 1 ad 20 sunt:

Textus Francogallicus seu Romanicus Sacramentorum Argentariae (842).

Tractatus de lingua Francogallica[recensere | fontem recensere]

Conradus Gesnerus ita de recentiori Gallorum sermone tractavit transcribens:

Latinae linguae propagines, sed tempore et vulgi imperitia valde corruptae, sunt tres hodie vulgares linguae, Italica, Hispanica & Gallica: Prima minus, secunda magis, tertia maxime corrupta, hoc est terminationibus & literis syllabisque mutata &distorta: & insuper vocabulis mixta alienis, ab eo nimirum tempore, quo Gothi non modo regna & regiones vastare, sed etiam linguas imperio sui pervertite coeperunt. Gallica igitur plurima habet Latina, quaedam Gothica sive Germanica, (nam et Franci qui ceteris imperant, a Francis Germanis descenderunt) quaedam de sua & vetere Gallica lingua, ut mihi quidem videtur. Dialectis variat non parum. Est enim alia tertior, in in parte quae privatim Francia dicitur: aliae crassiores, ut provincialis, Lotharingica, Burgundica &c. crassissima Sabaudica & circa Alpes Italiae confines.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide e.g. titulum operis M. P. Nilsson, Opuscula selecta linguis Anglica, Francogallica, Germanica conscripta (1951-1960).
  2. "Gallica lingua recentior", Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 25v–26v; "lingua Gallica", Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 209–212.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Lexica
  • Alain Rey, ed., Le grand Robert de la langue française: dictionnaire alphabétique et analogique de la langue française. 2a ed. Lutetiae: Le Robert, 1985. 9 voll.
  • Alain Rey et al., edd., Dictionnaire historique de la langue française (Lutetiae: Le Robert, 1992. 2a ed.: 1998)
  • Walther von Wartburg, Französisches etymologisches Wörterbuch. Basileae: Helbing & Lichtenhahn, 1922-
Ars grammatica
De utilitate linguae Francogallicae
  • "Latein—Französisch—Englisch: Drei Epochen europäischer Sprach- und Wortschatzgeschichte" in Grzega, Joachim, EuroLinguistischer Parcours: Kernwissen zur europäischen Sprachkultur (Francofurti ad Moenum: IKO, nondum editus. ISBN 3-88939-796-4) pp. 73-114
  • Claude Hagège. 2006. Combat pour le français: Au nom de la diversité des langues et des cultures. Lutetiae: Éditions Odile Jacob.
  • Jean-Marcel Lauginie, Importance du français dans le monde des affaires. Lutetiae: Favre d'Echallens, 2004
  • Jacques Maurais, Pierre Dumont, Jean-Marie Klinkenberg. 2008. L’avenir du français. Lutetiae: Éditions des archives contemporaines.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Mille Paginae.png