Laurentius Fabius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Laurentius Fabius anno 2007

Laurentius Fabius (francogallice Laurent Fabius ; Lutetiae natus 20 Augusti anno 1946) est vir publicus Francicus Factionis Socialisticae.

Rhetoricam artesque liberales in Schola superiore normali didicit atque eodem tempore res politicas apud Institutum Scientiarum Politicarum Parisiense. Postea rei publicae gerendae in schola nationali administrationis (ENA) studuit. Post annum 1974 cum Francisco Mitterrand ad triumphum Factionis Socialisticae laboravit, et ab anno 1981 scrinium a rationibus gessit. Anno autem 1984 Primus Minister factus est, cum 37 annos tantum natus esset. Annis 19781981 primo legatus ad Conventum Nationalem erat.

Ab anno 1986, cum dextrae partes sub Iacobo Chirac imperium cepissent, usque ad annum 1997, nullum curulem magistratum egit, sed potestatem super Factionem Socialisticam frustra petivit. Annis 1986 - 2000 iterum legatus Conventus erat, annis 1989 - 1992 legatus ad Parlamentum Europaeum. Postquam autem sinistrae partes, Leonilli Jospin ductu, anno 1997 postestatem imperiumque consecutae sunt, Laurentius Fabius praeses nationalis consilii factus est, donec anno 2000 usque ad 2002 scrinium a rationibus iterum gessit. Anno 2002 iterum legatus conventus nationalis electus est et ad hunc diem manet.

Denique, cum Iacobus Chirac referendum Francicis proposuisset de Europaea constitutione adprobanda, Fabius ille, reputans foedus istud non nisi mercatoribus fructui fore, primus vocem ausus est tollere contra, quam in opinionem Francici plerique eum secuti sunt. Deinde socialisticarum suffragia 16 Novembris anno 2006 petivit, sed frustra: nam Segolena Royal candidata Factionis Socialisticae facta est. Itaque nunc Fabius opus erat cunctari nec non renovationem sinistratum partium parare. Postquam Franciscus Hollande die 15 Maii 2012 praesidis magistratum iniit, Fabius die 16 Maii aminister rerum exterarum Franciae nominatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Laurentium Fabium spectant.