Serbia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Република Србија
Republika Srbija
Res publica Serbia
Vexillum Serbiae Insigne Serbiae
Locus Serbiae
Lingua publica Lingua Serbica
Caput Belgradum
Maxima urbs Belgradum
Praeses Tomislav Nikolich
Minister primus Ivica Dačich
Ambitus
 - Totale
 - % aqua
locum 111e
88 361 km²
Numerus incolarum
 - Totalis (2005)
 - Densitas
locum 83e
9 400 000 hab.
106,34 h/km²
Moneta Denarius (RSD)
Zona Horaria UTC+1; (aestu) UTC+2
Hymnus Nationalis Bože Pravde
Interretis abbreviatio .rs
Praefixum telephonicum +381
Tabula Serbiae, Kosovia inclusa, maiores urbes demonstrat

Res publica Serbiae (Република Србија / Republika Srbija), vel Servia, est civitas in interioris Europae Mediae et Meridio-Orientalis, in meridiana pelvis Carpathianae parte et media Balcaniarum parte sita. Fines terrestres cum Hungaria, Romania, Bulgaria, Macedonia, Albania, Monte Nigro, Croatia, et Bosnia et Herzegovina habet. Metropolis et caput est Belgradum, tempore Imperii Romani Singidunum appellatum. Fluvius maximi momenti est Danubius.

Serbia circiter 9400 milia incolarum habet, quorum 71 centesimae gentis Serborum sunt. Lingua publica est Lingua Serbica.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempore antiquo, terra Serbiae hodiernae a gentibus Illyricis, Thraciis, Celticisque habitabatur: Dardani in parte meridiana, Moesi et Triballi in parte orientali, Iazyges in parte septentrionali, Scordisci in parte boreo-occidentali; atque etiam gentes minores haud cognitae: Amantini, Saldenses, Pincenses, Celegeri, Thunatae, Galabrii, etc.

Postea fuit pars Imperii Romani. Partes provinciarum Moesiae (cuius urbes magni valoris fuere Singidunum et Viminiacum, in terra Serbiae nostri temporis sitae), Illyrici et Daciae.

Slavi terram a saeculo sexto ad saeculum septimum incolare coeperunt. Saeculis octavoduodecimo emersit gens Serbica, quae saeculo nono religionem Christianam accepit, primi principatus gentis illius orti sunt.

Medio saeculo decimo, ducatus Serbicus ortus est, quem saeculo undecimo ineunte Imperium Romanum Orientale occupavit. Semisse secundo saeculi duodecimo, Serbia facta est regnum sui iuris.

Imperium Stephani Uroš IV Dušan, qui annis 1331–1355 regnavit, aetas regni Serbiae aurea habetur.

Post cladem copiarum Serbiae ab exercitu Turcarum in Agro Merulensi anno 1389 acceptam, Serbia fuit subregulus Imperii Ottomanici, quod imperium anno 1459 totam Serbiam adiunxit. Serbi saepius contra Turcas confligebant. Saeculo undevicensimo Serbia facta est terra libera. Victoriae Russiae et actionium efficacium copiarum Serborum in Bello Russo-Turcico (annis 18771878) causa, Serbiae libertas plena de Imperio Ottomanico die 13 Iulii 1878 proclamata est.

Serbia pars Iugoslaviae ab anno 1918 erat, hac confoederatione dilapsa civitatem foederatam cum Monte Nigro habebat usque ad annum 2006.

Quaestio de Cossovo libero[recensere | fontem recensere]

Maximae controversiae (in Serbia et inter gentes) natae sunt, cum die 17 Februarii 2008 Ager Merulensis libertatem declaravit. Aliquae civitates, inter quas Civitates Foederatae Americae, Francia, Germania et Britanniarum Regnum, libertatem Agri Merulensis agnoverunt, cum Serbia, Russia, Hispania, Romania, Slovacia, et Res publica popularis Sinarum declarationem libertatis Agri Merulensis contra leges denuntiarent.

Regiones historicae[recensere | fontem recensere]

Nomina antiqua et hodierna:

  • Dardania (hodie: Šumadija)
  • Syrmiensis (hodie: Srem; pars orientalis regionis historicae)
  • Bac(s)iensis (hodie: Bačka)
  • Banatus (hodie: Banat; pars occidentalis regionis historicae)
  • Praevalis (hodie: Kosovo)

Regiones hodiernae[recensere | fontem recensere]

Serbia omnis in partes tres dividitur:

Pagi[recensere | fontem recensere]

Pagi in Serbia, cum urbe capite, viginti-novem sunt.

Serbia Media[recensere | fontem recensere]

et altera

Voivodin[recensere | fontem recensere]

et altera

Praevalis[recensere | fontem recensere]

Urbes et oppida[recensere | fontem recensere]

Maiora flumina[recensere | fontem recensere]

  • Angrus (Serbice: Ibar)
  • Brongus (Serbice: Nišava)
  • Danubius (Serbice: Dunav)
  • Drinus (Serbice: Drina)
  • Margus (Serbice: Morava)
  • Savus (Serbice: Sava)
  • Tamnava
  • Tibiscus (Serbice: Tamiš)
  • Timacus (Serbice: Timok)
  • Tissia (Serbice: Tisa)

Maiores Montes[recensere | fontem recensere]

  • M. Agrianus (hodie: Besna Kobila, 1946 m)
  • M. Bertiscus (hodie: Prokletije, 2650 m)
  • M. Destinius (hodie: Ozren, 1550 m)
  • M. Haemus (hodie: Stara Planina, 2169 m)
  • M. Lapius (hodie: Kopaonik, 2140 m)
  • M. Poletus (hodie: Paštrik, 1983 m)
  • M. Scardus (hodie: Šarplanina, 2784 m)
  • M. Scomius (hodie: Suva Planina, 1808 m)

Roman numeral 10000 CC DD.svg