Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hungaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Magyarország Hungaria
Vexillum Hungariae Signum Hungariae
(Vexillum) (Insigne)
Sententia Nationalis: Nihil
Situs Hungariae in Europa
Lingua Hungarica
Caput Budapestinum
Praeses Ioannes Áder
Primus minister Victor Orbán

Area

 - totalis

 - % aqua


93 030 km²

0.74 %

Numerus incolarum

 - totalis (2011)

 - Spissitas incolarum


9 938 000[1]

107/km²

Independentia (foundation) 31 Decembris 1000
Moneta Forint (HUF)
Zona horaria UTC +1
Carmen nationale Himnusz („Isten áldd meg a magyart” — ”Auge, Deus, Hungaros!”)
Interretis abbreviatio .hu
Praefixum telephonicum 36

Hungaria[2] vel Ungaria[3] (Hungarice: Magyarország 'Terra Hungarica') est res publica in Europa. Caput est Budapestinum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Origines[recensere | fontem recensere]

De origine gentis Hungaricae sub iudice lis est: certum est linguam Hungaricam non esse Indoeuropaeam. Veri simile videtur Hungaricam familiae linguarum Uralicarum esse adnumerandam, etsi vocabula plurima e linguis Turcicis et ceteris linguis originem capiant.

Hungari, priusquam in regione ubi Hungaria nunc est, sedem figerent, nomades fuerunt (sicut Scythae) ac in Europa orientali, "in Levedia" vixerunt (unde vero huc pervenerint nescitur). Levedia regio olim fuit, nisi historici falluntur, inter fluvios Borysthenem (Dnieper) et Tanaim (Don) sita, unde Hungari demigraverunt in terram, quam "Atelküzü" sive "Etelköz" nominarunt; quae regio in territorio occidentali hodiernae Ucrainae extensa esse traditur. Non liquet ex antiquis operibus, utrum in hac periodo Chazaros (gens Turcica, aeque nomades) dominos an solum socios habuerint. Postquam Bisseni, sive Patczinaciti, gens Hungaris infesta, colonias Hungaras in Etelköz, absente exercitu Hungarico, infestarunt, Hungari gravi necessitate coacti porro migraverunt, et anno 896 regionem Montibus Carpaticis cinctam (ubi nunc Hungaria est) occupaverunt, nationibus ibi habitantibus —Bulgaris, Slavis, Moravicis, Francis— feliciter debellatis. (Haec omnia ex magna parte ex opere Constantini Porphyrogeniti, imperatoris Constantinopolitani condisci possunt, quod "de administrando imperio" inscribitur. In quo opere multa de Hungaris antiquis leguntur).

In Europa[recensere | fontem recensere]

Postquam ergo Hungari duce Árpád anno 896 Pannoniam et quae circa sunt, occupaverunt, expeditiones bellicas fecerunt in diversa Europae regna, partim, ut potestatem suam in Pannonia tutiorem redderent terrorem vicinis populis inicientes, partim, ut penitius Europam occidentalem cognoscerent. Longum foret has expeditiones sigillatim recensere: certe, Hungaricae turmae usque ad Franciam, Hispaniam ac Byzantium pervenerunt. Equos habebant non magnos, sed fortes ac calorem frigusque aeque tolerantes; et, quantopere arcu sagittisque valerent, satis testatur oratio illius temporis: "A sagittis Hungarorum libera nos Domine!". Diu ergo nullus fuit populus, qui exercitum Hungaricum superare posset; sed Germani tandem, artibus Hungarorum in proelio intellectis (postquam enim Hungari simulanter terga verterunt, hostem palantem subito aggredi solebant), exercitum magnum conlegerunt, ac ad Merseburgam (933), tum ad Augustam Vindelicorum (sive Augsburgum) anno 955 Hungaros maxima clade vicerunt. Qua calamitate compulsi Hungari expeditionibus finem fecerunt, ac non multo post Geysa, dux Hungarorum (971997) nuntios in Germaniam misit ad sacerdotes christianos in Pannoniam invitandos.

Geysa mortuo Stephanus, Geysae filius, a proceribus princeps electus est. Qui genero suo Koppányio, qui regnum capessere voluisset, feliciter debellato a Sancta Sede coronam adeptus die 25 Decembris anni 1000 coronatus est. Qui Stephanus, rex primus Hungariae (10001038) religionem Christianam in regno stabiliavit. Dioeceses decem, ac archidioeceses duo condidit; plura monasteria fundavit; plurimae denique leges, quibus mores Christiani inter Hungaros tum plerumque paganos propagarentur, ab eodem Stephano latae sunt. Regnum ille in comitatus dividit, ad quos comitatus gubernandos comites sive ispános creavit; Hungariam a hostibus fortiter defendit, immo limites regni cum Deo dilatavit. Nil mirum est, anno 1083, tempore Ladislai I, (sancti), illum Stephanum canonizatum sive sanctum proclamatum esse.

Post mortem Stephani in tantam miseriam Hungaria est redacta, ut haud procul abesset, quin omnia, quae a rege primo piissimo aedificata essent, prorsus delerentur. Longius esset nunc recensere, quot bella externa ac, quod peius est, civilia, quot rebelliones paganorum Hungarorum fidem Christianam repudientium secuta essent. Ladislaus I, postquam anno 1077 rerum potitus est, fortissima manu hostes et exteros et intestinos debellavit, atque mores Hungarorum legibus severis compescuit. Rex est beatissimae memoriae, quem adhuc viventem Hungari venerati sunt; post mortem vero eius (1095) plurima carmina fabulasque de eo composuerunt. Ladislaus a pontifice Romano in fine saeculi 12 canonizatus est.

Saeculum Vicesimum[recensere | fontem recensere]

Hungaria apparuit in Bello Mundano Primo velut pars Imperii Austo-Hungarici, civitatis quae ab anno 1867 constitit. Imperium id bellum gessit una Germania contra Imperia Foederata inter annum 1914 et 1918. Imperium Austo-Hungaricum victum et dilapsum est anno 1918. Anno 1920 Hungaria ob cladem in bello divisum est perdens maximam suae areae partem.

Regiones[recensere | fontem recensere]

Hungaria in undeviginti partes divisa est. Terram praeterea flumen Danuvius duas in partes dividit. Inde ad occidentem sita est Pannonia, quae quondam ad Imperium Romanum pertinebat. Budapestinum, urbs maxima Hungariae, situm est ad oram Danuvii, qui eam in duas partes dividit, quarum occidentalis est Buda, orientalis autem Pestinum. In Hungaria imprimis plana adsunt at etiam habentur montes humiliores. Lacus maximus est Pelso, qui in media Pannonia situs est. In Pannonia inferiore, iuxta Pelsonem, colles et montes adsunt. In Pannonia superiore plana sunt parva. Altera Hungariae pars est ad orientem ab Pannonia. Haec duas continet regiones, quarum maior est in meridie et in medio, Plana appellata; in regione septentrionali sunt montes et colles parvi.

Res Politicae[recensere | fontem recensere]

Factiones[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. www.ksh.hu/nepszamlalas/?lang=en
  2. Forma usitatissima, e.g. in Hofmanni Lexico universali (Lugduni Batavorum: 1698), p. 550.
  3. Forma non rara, e.g. in Decretis, constitutionibus, et articulis regum inclyti regni Ungariae (Tyrnaviae: 1696).


Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae


Portal.svg
Porta
Hungariae