Cathari

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cathari, quos fautores nuncupaverunt boni homines, fuerunt credentes confessionis Christianae cuiusdam, hodie fere desuetae, Occitaniam, Langobardiam, Aragoniam saeculis duodecimo et tredecimo habitantes. Ab ecclesia Catholica vituperati et postremo exstirpati sunt.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Satis constat Catharos solum ab aliis appellatos esse neque a sese; magis vero ipsi a se modo Bons Hommes et Bonnes Femmes, id est, boni et bonae nominantur. Quoius explicatio fere disceptatur eo, quod graece καθαροί-puri- Cathari devenit. Primum hoc scriptum est, quod scimus, a magistratu Ecberto de Schoenau (Eckbert von Schönau) qui Coloniae Agrippinae anno 1181 de haeresibus scripserat, "hos nostra Germania catharos appellat." Nomen Albigensium (scilicet qui urbem Albiam habitant) pro Catharis a nonnullis adhibitum est.

Unum autem sciant qui lecturi sunt librum, quod in pluribus huius operis locis Tolosani et aliorum civitatum et castrorum heretici et defensores eorum generaliter Albigenses vocantur, eo quod aliae nationes hereticos Provinciales Albigenses consueverint appellare.
Petrus Vallium Cernaii monachus, Historia Albigensis 4

Fontes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!