Michael Rocard

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Michael Rocard

Michael, vulgo Michel Rocard, natus anno 1930, est politicus et socialista Francicus qui primus minister annis 1988-1991 meruit.

Michael Rocard natus est in oppido Curbavia Sequanae (sed hodie Altorum Sequanae) regionis Insulae Franciae die 23 Augusti 1930. Alumnus est universitatis Parisiensis, ubi litteris studuit, deinde Instituti Scientiarum Politicarum eiusdem urbis et Scholae Nationalis Administrationis Argentoratensis. Socialista est ab anno 1949, factionibus variis se adiungens. Legatus est ad Conventum Nationalem annis 1969-1973 rursusque 1978-1993 pro circulo Evelinarum. Anno 1969 candidatus est ad praesidis officium, vocum 3,61 % referens. Magister civium electus est communis Confluentii S. Honorinae Evelinarum ab anno 1977 usque ad 1994. Minister meruit, primis ministris Petro Mauroy et Laurentio Fabius, ab anno 1981 ad 1985. Primus minister Franciae fuit a die 12 Maii 1988 usque ad diem 15 Maii 1991, praeside Francisco Mitterrand. Breviter annis 1993 et 1994 secretarius principalis factionis Socialisticae meruit. Legatus est ad Parlamentum Europaeum annis 1994-2009; senator fuit Franciae annis 1995-1997 pro praefectura Evelinarum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Rocard spectant.
Unam legis e paginis de
Francia hodierna
disserentibus

Eugène Delacroix - La liberté guidant le peuple.jpg