Croatia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Republika Hrvatska
Vexillum Croatiae Insigne Croatiae
Vexillum Insigne
Sententia: Antemurale Christianitatis
Hymnus: Lijepa naša domovino
Situs Croatiae
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales lingua Croatica
Nomen incolarum {{{nomen_gent}}}
adiectivum Croaticus,a,um
Praeses
 - Minister primus
Evus Josipović
Zoran Milanović
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Zagrabia
45° 48' Sept., 16° 0' Ort.
Urbs maxima Zagrabia
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 124.a
56 542 km²
0,01%
Numerus incolarum
(anno [[{{{numerus_incolarum_anno}}}]])
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia {{{status_numeri_incolarum}}}a

{{{numerus_incolarum}}}
{{{densitas_incolarum}}}/km²
PDB (anno 2003)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 67.a
$49 638 milliones
$11 140 (49.a)
Nummus Cuna(kn) (HRK)
Independentia
25 Iunii, 1991
Circulus temporalis
 - aestate ()
TEC (UTC+1)
TÆEC (UTC+2)
Praefixum telephonicum nationis +385
Dominium interretiale .hr

Croatia[1], plenius Res publica Croatia[2], sive nomen antique Liburnia[1] (Croatice: Republika Hrvatska), est civitas Europaea, ad finem Maris Mediterranei, Mediae Europae, et Balcaniae (antiqui Haemi) iacens, capite Zagrabia (antiquo Andautonia). Septemtrione Sloveniae Hungariaeque, Boreoriente Serbiae, Oriente Bosniae et Herzegovinae et Meridie Monti Nigro finitima est. Occidente Mari Hadriatico alluitur et maritimum limitem cum Italia, Sinu Tergestino, possidet.

Medio Aevo, saeculis nono et decimo, Croatia fuit regnum liberum; postea, per saecula undecimum ad quartum decimum, subregnum in dicione Hungarica subiunctum. A saeculo quinto decimo usque ad saeculum undevicensimo, in Imperio Austro-Hungarico fuit ducatus Croatiae et Slavoniae, atque temporibus recentioribus (19181990), fuit una ex rerum publicarum Iugoslaviae.

Croatia membrum Consociationis Nationum, Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, Consociationis pro Securitate et Cooperatione in Europa, Consilii Europae et Concilii Salutis Consociationis Nationum et praeterea candidatus Unionis Europaeae intrandae est.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Toponymum "Croatia" e Slavonico vocabulo horvat "monticolas" significante venit. Gentilicium Latine "Croatus-i" substantivo masculino, "Croata-ae" feminino, "Croatum-i" neutro et "Croaticus-a-um" adiectivo est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula Bescanovensis (Croatice: Baščanska ploča), antiquisimum Scriptionis Glagoliticae documentum.

Aevum Praehistoricum[recensere | fontem recensere]

Praesentis Croatiae territorium e Praehistoria habitatum est. In Palaeolithico Medio, Neanderthalenses Crapinae (Croatice: Krapina) erant. Ineunte Neolithico culturae Gerontopolitana (Croatice: Starčevo), Vintzaica (Croatice: Vinča), Pegepolitana (Croatice: Sopot), Lycocoeladica (Croatice: Vučedol) et Pharensis (Croatice: Hvar) per hanc regionem patebant. Aetas Ferrea culturae Hallstatticae (Proto-Illyricorum) et culturae Tenicae (Proto-Celtarum) vestigia reliquit.

Aevum Antiquum[recensere | fontem recensere]

Croatiae hodiernae territorium in Aevo Antiquo gentibus Illyricis (sensu lato) plerumque incultum erat: Histrii in paeninsula Histria, Liburni in Dalmatia septentrionali et insulis adiacentibus (Croatice: Kvarner), Delmatae in media Dalmatia, Iapodes in vallibus intermontanis Croatiae mediae, atque gens Pannonica Iasi nominata in Croatia septentrionali et gentes Celtici sicut Scordisci ad Savum flumen (Croatice: Posavina) et Boii in extremo boreali ad flumen Muram. Etiam complures minores gentes cognitae sunt: Ortoplini, Parentini, Mannii, Pleraei, et aliae ad litus Hadriaticum, atque Colapiani, Varciani, Segestani, Andizetes, Breuci, et aliae in Croatia media. Illyricum libera civitas erat usque ad Romanam occupationem anno 168 a.C.n..

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Šubić Zrinski, magnus Croaticus heros in bellis contra Ottomanos.
Architectura Mediaevalis Croatiae, Iaderae.
Moenia Ragusiensia.

Imperio Romano Occidentali collapso, provinciae Pannoniae et Dalmatiae ab Hunnis captae sunt et postea ab Ostrogothis et a Byzantinis.

Praesentis Slavae gentis maiores in Croatia saeculo VII domicilium collocavere. Anno 925 tunc Dux Tomislavus rex Croatorum coronatus est, dum regnum terras inter flumen Dravum (Croatice: Drava) et Mare Hadriaticum (Croatice: Jadransko more) comprehendens creatum est. Hoc regnum usque ad exeuns saeculum XI duravit, mortuo ultimo Croatorum rege, cum Hungari reges Croatiam regere coepissent.

Ab Ottomanis Balcania capta, Croaticae terrae inter Musulmanicum et Christianum mundos finitimae factae sunt (cum Septemtrione Croaticis manibus et Meridie Ottomanicis manibus).

Praesens Aevum[recensere | fontem recensere]

A Germania Nazistica capta die 6 Aprilis anni 1941, Iugoslavia scissa est et fascista Antonius Pavelić libertatis Croaticae Civitatis dux factus est. Quo duce, centeni milium Serbiorum, Iudaeorum, Zingarorum et Croatorum adversorum regimini in campis concentrationis[3] deleti sunt.

Finito secundo bello mundano, Iosephus Broz Tito non solum Nazisticos invasores et suos complices vicerat sed etiam omnes Iugoslavicas respublicas circum Communisticam Civitatem coniunxerat. Saeculare odium inter Serbios et Croatos ab Iugoslavicis auctoritatibus reprimebatur.

Iosepho Broz Tito mortuo, anno 1980, fragilizationis processus in Iugoslavicarum rerumpublicarum unione incepit. Hic status adhuc gravior cum oeconomica crisi in Europa Orientali Communisticorum regiminum dissolutionem et oeconomiae mercatus adaptationis difficultates comitata factus est. Croatia, cum sua oeconomia evolutissima inter Iugoslavicas respublicas, Nationalistica voluptate communi cum omnibus Iugoslavicis rebuspublicisi non effugit. Die 25 Iunii anni 1991, post plebiscita quae obruentem victoriam Separatistis dedere, Croati suam separationem ab Iugoslavia nuntiavere. Statim, Croaticum trritorium ab Exercitu Foederali invasum est, cuius dominium Serbii tunc habebant et qui pro Serbicis minoritatibus Croatiam incolentibus (circiter 10%) incolarum intervenit. Die 23 Decembris 1991 Croatiae libertas a Germania probata est. Ob violentos conflictus inter Croatos et Serbios et Croaticum territorium a Serbicis militiis occupatum, Consociatio Nationum militariter ad pacem firmandam intervenere. Anno 1992, respublica libera agnita est. Anno 1995, in bene successa operatione militari, Croatia, sine adventicio auxilio, fere omnia sua a Serbiis occupata territoria recuperavit, quod fuit prima clades usque ad tunc terribilis invincibilisque Iugoslavici exercitus (Croatice: Jugoslavenska narodna armija et Serbice: Југословенска народна армија). Anno 1998, sub forti internationali pressione, Iugoslavia ultimum Croaticum territorium occupatum, Sclavoniam Orientalem, reddidit.

Francisci Tudjman, primi praesidis electi, gubernatio controversa: dum suam nationem in libertatem ducebat et occupata territoria sine adventicio auxilio recuperabat et Bosnios et Croatos in lucta pro Bosniae et Herzegovinae libertate adiuvabat, de rei pressoriae censura et Serbiorum Croatiam incolentium expulsione accusabatur. Quo mortuo, eius administratio anno 1999 finivit. Ex illo tempore, quamquam problemata similia aliarum Europae Orientalis nationum eis oppetit, Croatia vehemens oeconomicum incrementum experitur, cuius processus in infrastructurae modernizatione et in iuridici systematis transformatione quae democratiam et ingressum in Unionem Europaeam et in Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali consolidet consistit.

In praesenti, Croatia fortissimarum oeconomiarum unam inter antiquas Iugoslavicas respublicas et secundam in Balcanica regione, solum post Graeciam possidet.

Croatia Latina[recensere | fontem recensere]

Partes Dalmatiae anno 1774.

In Regno Croatiae mediaevali, lingua Latina fuit publica, et documenta publica atque inscriptiones regiae ex eo tempore plerumque Latini sunt, sed plebs etiam scripturam Glagoliticam et suam linguam Slavam in forma archaica Chakaviana in usu habebat (haec sermo Chakaviana mediaevalis hodie solum in insulis Adriaticis et paeninsula Histria in usu est).

Postea, Domo Habsburgensi imperante in ducatu Croatiae et Slavoniae saeculis quinto decimoundevicensimo lingua Latina ut lingua publica servabatur, ne theodisca vel hungarica lingua in Croatia et Slavonia introduceretur. Ideo in Croatia usque ad annum 1848 lingua Latina unica publica fuit, et huius in contione ducali sermones obligatae Latinae in usu erant, atque leges novae solum in Latino editi sunt. Ephemerides Zagrabienses 'Acta Publica Hebdomadalis' in Zagabria ad annum 1772 in Lingua Latina editi sunt.

Croatia linguam Latinam diutissime per totum millennium, id est a saeculo nono usque ad undevicensimo, in usu publico perpetuo habuit. Postea, lingua neolatina aliquantulum mutata in Croatia in Ecclesia Catholica Romana perstitit, atque etiam nobilitas Croatica sermonem Latinum saepe in eventis sollemnibus usurpavit. Etiam in Lingua Croatica syntaxis Romana et verba permulta Latina assimilata sunt, quam ob rem a ceteris linguis Slavicis haec Lingua Croatica classica saeculis sexto decimoundevicensimo, propter lexicon semi-Romanum, maxime distinguebatur.

Ab anno 1918 Croatia Iugoslaviae iuncta erat, et tum solum linguae Slavicae saeculo vicensimo permissae erant. In linguam hybridam Serbocroatam introducta, syntaxis Romana et verba permulta Latina ex Croatia eiecta sunt, et verbis Turcicis vel Balcanicis commutata sunt. Postea lingua Latina sicut lingua aliena in scholis maioribus solum addocta est, praecipue in Collegio Classico Zagrabiae saeculis sexto decimovicensimo. Anno 1972, cum in Croatia systema educationis ministro Stephano Šuvar auctore secundum canones communisticos omnino reformatum sit, institutio linguae Latinae est abolita. Iugoslaviae post dissolutionem anno 1991 in Croatia libera scholae classicae complures gradatim renovatae sunt, et hodie lingua Latina in hac civitate iterum addocta est.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Croaticum parlamentum sive Congregatio (Croatice: Sabor).

Constitutione anno 1990 decreta, Croatia est respublica democratica. Anno 2000, semipraesidialis gubernationis systema pro parlamentarismo reliquit.

Croatia Consociationis Nationum, Consilii Europae, Consociationis pro Securitate et Cooperatione in Europa, Societatis pro Pace et aliarum consociationum socia est.

Praeses reipublicae (Croatice: predsjednik) est dux Civitatis, quinquenni mandato eligitus. Virum Armatorum archistrategus est, et etiam primum ministrum nominaturus est, parlamento assentiente, et aliquod ponderis in externa civilitate habet.

Parlamentum Croatiae sive Congregatio (Croatice: Sabor) corpus legisferum cum 160 deputatorum, qui populari suffragio ad quattuor annorum mandatum eliguntur, est. Sessiones plenariae Congregationis locum e 15 Ianuarii ad Idus Iulios et e 15 Septembris ad 15 Decembris habent.

Gubernatio Croatiae (Croatice: Vlada), a primo ministro ducta, a duobus primis ministris vicariis et a quattuordecim ministris cum muneribus de particulares activitatis campos integratur. Ramus exsecutivus est responsalis? proponendarum legislationis sumptuumque existimationis, exsequendarum legum, et determinandarum externarum internarumque reipublicae rationum.

Habet Croatia iudiciale trium graduum systema—in Tribunali Supremo, tribunalibus comitatus, et tribunalibus municipalibus consistens. Tribunale Constitutionale de rebus erga constitutionem relatis decernit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Confluentia Ulcae et Danubii Cornaci.

Croatia est Europaaea respublica cuius territorium peculiarem formam, similem soleae ferreae, ostendit considerabili cum vicinarum civitatum numero; Slovenia, Hungaria, Serbia, Monte Nigro et Bosnia et Herzegovina, praeter maritimum litus cum Italia in Mari Hadriatico. Suum continentale territorium in partes duas Portu Noumensi, in Bosnia et Herzegovina, dividitur.

Mari Hadriatico perfusum, litus Croaticum satis reductum est, cum paeninsulis, sinibus et amplius milibus insularum quae topia paria Graeco litori formant.

Una harum insularum, Pelagusa (Croatice: Palagruža) propior Italiae (revera aliquibus occasionibus Italici litoris luces videri possunt) quam Croatico litori est.

Inter praecipuas Croaticas urbes Zagrabia, Spalatum, Tarsatica, Mursa, Ragusium, et Carlostadium (Croatice: Karlovac) excellunt.

Inter Croatica flumina eminent:

Nomen Latinum Nomen Croaticum Longitudo intra Croatiam (km) Longitudo tota (km) Locus in quem influit
Savus Sava 562 945 Danubius
Dravus Drava 305 749 Danubius
Colapis Kupa 296 296 Savus
Danubius Dunav 188 2860 Pontus Euxinus
Bacuntius Bosut 143 186 Savus
Bolia Korana 109 134 Colapis
Bathinus Bednja 133 133 Dravus
Lonia-Trebezum Lonja-Trebež 132 132 Savus
Tzesma Česma 123 123 Lonia-Trebezum
Una Una 120 120 Savus
Ulca Vuka 112 112 Danubius
Dobra Dobra 104 104 Colapis
Tillurus Cetina 100 100 Mare Hadriaticum
Glina Glina 82 100 Colapis
Carasisa Karašica 91 91 Dravus
Sutla Sutla 89 92 Savus
Orliava Orljava 89 89 Savus
Ilova Ilova 85 85 Lonia-Trebezum
Odagra Odra 83 83 Colapis
Lica Lika 78 78
Crapina Krapina 75 75 Savus
Titius Krka 73 73 Mare Hadriaticum
Pacra Pakra 72 72 Lonia-Trebezum
Sunia Sunja 69 69 Savus
Tedanius Zrmanja 69 69 Mare Hadriaticum
Mura Mura 67 483 Dravus
Glogounisa Glogovnica 66 66 Tzesma
Plitvisa Plitvica 65 65 Dravus
Polanus Mrežnica 63 63 Bolia
Cuptzina Kupčina 56 56 Colapis
Quaetus Mirna 53 53 Mare Hadriaticum
Naro Neretva 20 213 Mare Hadriaticum
Oeneus Rječina 19 19 Mare Hadriaticum

Inter lacus Lacus Plitvicenses (Croatice: Plitvička jezera) excellunt.

Inter duodecim maximos montes in Croatia eminent:

Longissima Croatica iuga, Montes Velebiti (Croatice: Velebit).
Nomen Latinum Nomen Croaticum Altitudo (m)
Adrian Oros Dinara 1831
Camesnica Kamešnica 1809
Biocovo Biokovo 1762
Montes Velebiti Velebit 1757
Pliesevisa Plješevica 1657
Magna Capella Velika Kapela 1533
Risniacum Risnjak 1528
Svilaia Svilaja 1508
Snieznicum Snježnik 1506
Visevisa Viševica 1428
Mons Maior Učka 1396
Mosor Mosor 1339

Inter archipelaga Celadussae insulae (Croatice: Kornati) et Brevonae insulae (Croatice: Brijuni) excellunt.

Nomina geographica classica et antiqua[recensere | fontem recensere]

Dalmatia (obscurior picta) in tabula Croaticae.

Aevi Antiqui nomina classica permulta in Croatia bene cognita sunt (confer infra: nomina antiqua et hodierna includens).

Regiones geographicae maiores[recensere | fontem recensere]

Urbes et oppida[recensere | fontem recensere]

Vide etiam: Urbes Croatiae


Flumina[recensere | fontem recensere]

Scaturigo Murae.

Insulae maiores incolonatae[recensere | fontem recensere]

Naturalis Beruliae res.
Curictae pons maximam Croaticam insulam continenti conectens.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Regiones Croatiae

Croatia divisa est in 21 comitatus sive regiones (Croatice: županije) qui sunt:

Regio Latine Regio Croatice Area
km²[11]
Numerus incolarum [12] Caput Latine Caput Croatice Locus in Croatia
Zagrabiae Zagrebačka županija 3078 309 696 Zagrabia Zagreb situs Zabrabiae in Croatia
Crapina ac Zacoria Krapinsko-zagorska županija 1230 142 432 Crapina Krapina situs Crapinae in Croatia
Siscia et Moslavina Sisačko-moslavačka županija 4448 185 387 Siscia Sisak situs Sisciae et Moslavinae in Croatia
Carolostadia Karlovačka županija 3622 141 787 Carolostadium Karlovac situs Carlostadi in Croatia
Varasdina Varaždinska županija 1260 184 769 Varasdinum Varaždin situs Varasdini in Croatia
Copriunisa et Crisium Koprivničko-križevačka županija 1734 124 467 Copriunisa Koprivnica situs Copriunisae et Crisi in Croatia
Lentula et Bilogora Bjelovarsko-bilogorska županija 2638 133 084 Lentula Bjelovar situs Lentulae et Bilgoris in Croatia
Litus et Mons Primorsko-goranska županija 3590 305 505 Tarsatica Rijeka situs Litoris et Montis in Croatia
Iapudia et Senia Ličko-senjska županija 5350 53 677 Gospitsum Gospić situs Iaupdiae et Seniae in Croatia
Viroviticza et Podravina Virovitičko-podravska županija 2021 93 389 Viroviticza Virovitica situs Varavizae in Croatia
Posega et Sclavonia Požeško-slavonska županija 1821 85 831 Posega Požega situs Posegae in Croatia
Marsonia et Posavina Brodsko-posavska županija 2027 176 765 Marsonia Slavonski Brod situs Marsoniae in Croatia
Iaderae Zadarska županija 3643 162 045 Iadera Zadar situs Iaderae in Croatia
Mursa et Valeria Osječko-baranjska županija 4149] 330 506 Mursa Osijek situs Mursae in Croatia
Sebenicum et Tininum Šibensko-kninska županija 2994 112 891 Sebenicum Šibenik situs Sebenici in Croatia
Cornacum et Sirmia Vukovarsko-srijemska županija 2448 204 768 Cornacum Vukovar situs Cornaci in Croatia
Spalatum et Dalmatia Splitsko-dalmatinska županija 4524 463 676 Spalatum Split situs Spalati in Croatia
Histria Istarska županija 2813 206 344 Castrum Pisinium Pazin situs Histriae in Croatia
Ragusa et Naro Dubrovačko-neretvanska županija 1782 122 870 Ragusa Dubrovnik situs Ragusae in Croatia
Murania Media Međimurska županija 730 118 426 Halicanum Čakovec situs Muraniae Mediae in Croatia
Urbs Zagrabia Grad Zagreb 640 779 145 Zagrabia Zagreb situs urbis Zagrabiae in Croatia
TOTA CROATIA:   56 542 4 437 460      

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Argentaria Nationalis Croatica (Croatice: Hrvatska narodna banka).

Croatiae oeconomia in diaconiis et industria, praesertim in chemico, navali et metallo-mechanico campis, fundatur. Periegesis magnus redituum fons. Productus domesticus grossus pro capite anno 2008, pro par acquirendi potestate, 18 575 dollariorum Statunitensium sive 63,2% mediae in Unione Europaea, secundum Eurostat, fuit.

Post-Communistica Croatica oeconomia est. Exeunte decennio 199, ineunte oeconomicae transitionis processu, eius status beneficiosus erat sed graviter bello, anno 1995 finito, nocitus est.

Inter praecipua problemata structuralis inopia operarum et oeconomicarum emendationum quantitates quas aliquae oeconomistae insufficientes putant sunt quia publicam repugnantiam adspicit. Imprimis sollicitans obsoletum systema iudiciale est, maxime in eo quod attinet ad possessionem agrorum publicatorum per Communisticum perihodon. Verumtamen, talia problemata magnarum mobilitationum propositum sunt ut per legales emendationes ambitu actionum ad intrandum in Unionem Europaeam eventas resolvantur.

Ita natio oeconomicum incrementum rapidum experitur ad parandam adhaesionem Unioni Europaeae, quae iam Croatiae praecipua socia commercialis est, et Croatica oeconomia ab Aerario Monetario Internationali evoluta (magni reditus) putatur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Pyramis incolaria Croatiae.
Incolarum numerus Croatiae, secundum data ex OAA - anno 2005 (in milibus).

In censu anni 2001 Croatia 4 437 460 incolarum habebat (numerus incolarum aestimatus Iunio anni 2006 4 494 749 erat). E censis incolis, 4 399 364 (99.14 %) hominum ius civitatis Croaticum habebant, e quibus 44 340 (1%) duplex ius civitatis habebant. 17 902 (0.0%) hominum ius civitatis adventicium habebant, apolides 9811 (0.2 %) erant, dum e 10 383 (0.3%) hominum nationalitas ignorabatur.

Croatica emigratio stabilis fuit, Croati peregre incolentes amplius duo milliones sunt, e quibus numerosissima communitas domicilium in Civitatibus Foederatis habet (Croatice Hrvatska bratska zajednica nuncupata). Croatico in parlamento sive Congregatione aliqui deputati Croaticas communitates peregre (et Croatos Bosniae et Herzegovinae autochthones) repraesentantes sunt.

  • Fons datorum: [13]
Structura per aetatem
  • 0-14 annos nati: 16.2% (viri 373 638 / feminae 354 261)
  • 15-64 annos nati: 67% (viri 1 497 958 / feminae 1 515 314)
  • amplius 65 annos nati: 16,8% (viri 288 480 feminae 465 098)
Index incrementum numeri incolarum
  • -0,03%
Index fecunditatis totius
  • 1,4 natorum pro femina
Natalitas
  • 9,61 natorum pro 1000 incolarum
Mortalitas
  • 11,48 mortuorum pro 1000 incolarum
Index migrationis integrae
  • 1,58 immigrantium pro 1000 incolarum
Mortalitas infantilis
  • tota: 6,72 mortuorum pro 1000 natorum vivorum
  • virorum: 6,7 mortuorum pro 1000 natorum vivorum
  • feminarum: 6,74 mortuarum pro 1000 natarum vivarum
Exspectatio vitae
  • tota: 74,68 annorum
  • virorum: 71,03 annorum
  • feminarum: 78,53 annorum

Ethne[recensere | fontem recensere]

Croati (Croatice: Hrvati) ad Slavicam familiam pertinent. E praesentis Ucrainae area oriundi, Croati in hodiernam Croatiam circiter saeculo septimo venerunt. Croaticae communitates autochthones etiam Bosniam et Hezegovinam, Hungariam, Sloveniam, Serbiam (Voivodinam), Montem Nigrum (Sinum Risonicum) incolunt, praeterea historicae Croaticae coloniae in Austria (Burgenlandia) et in Italia (Molensi regione sunt.

Natio praesertim a Catholicae religionis Croatis (89.63%) incolitur. Inter allophylos Orthodoxae religionis Serbi (4,54%), (Islamicae religionis Bosniaci (0.5%), Hungari (0.37%) et circiter 20 000 Italorum (scilicet 0.45% circa) excellunt qui inter Histriam, Tarsaticam, Dalmatiam (Iaderam, Spalatum), Sclavoniam (Posegam), et Moslavinam (Sisciam) sparguntur, quod Italicae praesentiae reliquum est quae ante secundum bellum mundanum in praesentibus Croaticis terris circa 300 000 hominum consummabat.

Serbi, aream e saeculo XVI incolentes, in praeterito a Imperii Austro-Hungarici functionariis componebantur et militaris castae genus reliquis incolis parce insertum constituebant. Saeculis consumptis, status mutatus est et Serbicum ethnos Croaticis incolis insertum est. Primo bello mundano finito, Regnum Serbiorum, Croatorum et Sloveniorum constitutum est et ethne inter milia tensionum convixerunt, incluso trium Croaticorum deputatorum homicidio in Parlamento anno 1928, quod omnes Croaticos deputatos cavaedium perpetue relinquere causavit. Coniunctionum depravatio ad Serbiorum caedem per bellum mundanum secundum induxit, ubi libera Croatiae civitas, a dictatore ustasa Antonio Pavelić ducta, Serbicum ethnos insectata est. Ineuntibus ethnicis decennii 200 bellis et Serbia et Monte Nigro Croatiam aggressis, Serbici incolae in Craenae (Croatice: Krajina) et Sclavoniae zonis densabantur, et 12% totius numeri incolarum in Croatia constituebant. Craenae Serbii se liberae a Croatia proclamavere, eadem autodeterminationis iura exercere volere asserentes quae ad libertatis declarationem ipsius Croatiae induxerant. Recuperata Craena cum Operatione Tempestate, circiter 400 000 Serbiorum fugerunt, a Croaticis copiis instatorum et fabulis, aliquando praeconice inflatis, de caedibus a Croatico exercitu perpetratis conterritati. Ultimis Croaticae gubernationis annis, Unione Europaea incitante, aliquae res effectae sunt ut Serbii e Croatia fugituri redeant. Serbiorum pars redivit sed Serbiorum percentatio in Croatia adhuc fere duas tertias partes diminuta est.

Bosniam et Herzegovinam circiter 700 000 Croatorum incolunt, ubi trium ethniarum communitatum praecipuarum constituentiumque una sunt.

Incolarum compositio secundum nationalitatem declaratam in census anni 2001

1. Croati 3 977 171 (89,63%) 7. Slovenii 13 173 (0.30%)
2. Serbii 201 631 (4.54%) 8. Cechi 10 510 (0,24%)
3. Bosniaci 20 755 (0,49%) 9. Zingari 9463 (0,21%)
4. Itali 19 636 (0,44%) 10. Montinigrani 4926 (0,11%)
5. Hungari 16 595 (0.37%) 11. Slovaci 4712 (0.11%)
6. Albani 15 082 (0,34%) 12. Macedones 4270 (0.10%)

Fons: http://www.dzs.hr

Itali in Croatia et alii Romanice loquentes allophyli[recensere | fontem recensere]

Croatiam anno 2001 20 000 civium ad ethnicum circulum Italicum pertinentium inhabitant (censu anni 2001 19 636 talis nationalitatis et 20 521 cum patrio sermone Italico declarati sunt), qui 51 Communitatibus Nationalibus Italicis localibus? vitam dant et in Unione Italica cum sede Tarsaticae dispositi sunt. Praesertim in Histriae, Tarsaticae, Liburnicarum insularum, Damaltiae areis domicilium habet. Solum in Histriae (regionis Histrianae, quae nihilominus Boreorientalem paeninsularem partem non comprehendit,) parte, Tarsaticae et in Apsori archipelago ab aliquibus communalibus statutis velut autochthonici incolae agnoscuntur, dum in ceteris Liburnicis et Dalmaticis terris eis nullum particularem statum agnoscuntur. In tali Italico ethnico circulo tum Venetophoni autochthones incolae (in Boreoccidentali Histria et Dalamatia) tum Histriotophoni (in Austroccidentali Histriano litore) adscribuntur. Per saeculum undevicensimum considerabilis Italorum opificum numerus in Zagrebiam et in Sclavoniam (Posegam) habitaturi iverunt ubi eorum descendentium multi in praesenti vivunt. Semper in Histria (in Valli Arsiae et in Seiani (Croatice: Šušnjevica et Žejane, respective) parva Istroromanorum ethnica communitas, e Romania oriunda, adest, cuius lingua, Latinae originis Dacoromanicae similis, fere ob Croaticam extincta est. Alius ethnicus circulus originarie Romanice loquens Nigri Latini (Croatice Morlaci) est, incolae consimiles Istroromanorum hodie solum ab aliqua parva communitate repraesentati, quorum lingua fere exstincta est.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Lingua publica Croatica, Slavica circuli Meridionalis lingua est, quae abecedario Latino utitur. Quinque centesimae incolarum aliis linguis (Serbice, Hungarice et Italice) loquitur. In Regione Histriana, lingua Italica publica est, quamquam tutelae gradus Italici nationalis allophyli dissimillimus inter zonas est.

Religio[recensere | fontem recensere]

Praecipua religio Christiano-Catholica (73,53% secundum Catholica rationaria [14]) est, quem Christiano-Orthodoxa (4.4%) et Islamo-Sunnitica (1.3%) sequuntur.

Sancti patroni Croatorum Sanctus Hieronymus et Sanctus Iosephus sunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Croatica cultura in longa historia, tumultuosa et varia, fundatur e qua multa monumenta et artificiosa scientificaque opera servavit. Croatia septem monumenta Patrimonium Mundanum putata et octo consaepta nationalia habet. Focale sive croata, populare vestiarium frustulum, praecise e Croatia oritur.

Croatia mundo multos praeclaros homines, scriptores, musicos, pictores, sculptores, architectos, scientistas, philosophos et milites dedit. Inter quos maximi ponderis sunt tres Praemio Nobeliano laureati: Ivus Andrić Praemio Nobeliano Litterarum laureatus et Vladimirus Prelog Leopoldusque Ruzicka Praemio Nobeliano Chemiae laureati.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Textus Croatice e saeculo tredecimo scriptus.

Croaticae litterae longam decem saeculorum traditionem habent, inventis primis textibus saeculo undecimo, qui e Slavonica lingua conversiones, Abecedario Glagolitico scriptae, (liturgica scripta, hagiographiae et apocrypha) erant, in Slavicis et Byzantinis Mediaevalibus litteris inspiratae, velut Missale Kioviense (saeculo undecimo), Tabula Bescanovensis (anno 1100) et Lex Vinodolensis (anno 1288). De eo quod ad synchronas Croaticas litteras attinet, auctores excellere possunt velut: Drago Kekanovič; Petrus Budak (1919); Ioannes Aralica (1930); Marianus Matković (19151985), Realistici Socialistici generis cum "Casus graduati Wagner" (Croatice: Slučaj maturanta Wagnera, 1953), "Saltatio circum mortem" (Igra oko smrti, 1955), "Mercatus somniorum" (Croatice: Vašar snova, 1959), et "Dei etiam patiuntur" (Croatice: I bogovi pate); et Borgesiani Goranus Babič, Paulus Pavličić (1946), Stephanus Čuić (1945), Goranus Tribuson (1948), Vlatco Pavletić (1930), Ivus Frangeš (1920) et Sunimirio Majdak (1938).

Hymnus[recensere | fontem recensere]

Croaticus hymnus nationalis Lijepa naša domovino (Latine: "O pulchra nostra patria") nominatur. Textus, Antonii Mihanović, primum anno 1835 in chronographico Dánica ("Luciferum" significante) cum titulo Hrvatska domovina (Latine: "patria Croatica") editus est. Musica decennio 185 ab Iosepho Runjanin scripta est.

Postea, anno 1861, partitura varias parvas mutationes, ab Vatroslavo Lichtenegger effectas, experta est. Anno 1891 cantio ut hymnus publica in expositione a Societate Oeconomica Croatico-Slavica Zagrabiae perfecta canta est. Quia Croatia saeculo undevicensimo Imperii Austro-Hungarici partem formabat, sicut hymnum nationalem Austriacum habebat. Pridie Kalendas Martias anni 1972 prima Constitutionis Croaticae emendatio hanc cantionem velut publicum reipublicae hymnum enuntiavit (quamquam in hoc momento temporis Croatia adhuc Iugoslaviae partem formabat). Croatiae libertate anno 1990 capta, textus levibus mutationibus adfectus est.

Feriae et diei festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et diei festi in Republica Croatica [15]
Dies Nomen Latinum Nomen Croaticum
Kalendis Ianuariis Annus Novus Nova godina
6 Ianuarii Sancti Magi Sveta tri kralja
Die post Pascham Lunae dies Paschae Uskrsni ponedjeljak
Kalendis Maiis Dies Laboris Praznik rada
Die 60 post Pascham Corpus Domini Tijelovo
22 Iunii Dies Pugnae Antifascisticae Dan antifašističke borbe
25 Iunii Dies Nationalis Dan državnosti
Nonis Augustis Dies Victoriae et Gratias Agendi Nationalis Dan pobjede i domovinske zahvalnosti
15 Augusti Assumptio Mariae Velika Gospa
8 Octobris Dies Libertatis Dan neovisnosti
Kalendis Novembribus Sollemnitas Omnium Sanctorum Svi sveti
25 et 26 Decembris Christi Natalis Božićni blagdani

Ludus athleticus[recensere | fontem recensere]

Davor Šuker (dextera), pedilusor cum maximo follium numero in porta in repraesentationis pediludicae Croaticae historia et cum Calceo Aureo in Certamine Mundano Pediludico anno 1998.

Ludi athletici populo gratissimi in Croatia sunt pediludium, manufollium, canistriludium, alsulegia aquatica et teniludium. Repraesentatio pediludica Croatica (Croatice: Hrvatska nogometna reprezentacija) tertia in Certamine Mundano Pedilusorio anni 1998 perfecit et Davor Šuker Calceum Aureum velut lusor cum maximo follium numero in porta consecutus est. Repraesentatio pediludica Croatica nuper quintum locum in Classificatione Mundana FIFA attigit, quamquam in praesenti decimo loco est. Civitas iuxta cum Hungaria in instruendo Campionatu Europaeo Pediludico anni 2012 defecit, ubi ad ultimum gradum advenit sed coniuncta petitio Polono-Ucrainana electa est. Gradu societatum societas NK Dinamo Zagreb campio in Cantharus Expositionum perihodi 19661967 fuit.

Repraesentatio manufollica Croatica (Croatice: Hrvatska rukometna reprezentacija) mundi campio anno 2003 fuit et bis victrix in Olympiis anni 1996 et anni 2004. Ioannes Balić multot optimus manufollii lusor in mundo putatus est. Societas RK Zagreb Europae campio bis fuit et societas RK Bjelovar semel eodem campionatum consecuta est.

Repraesentatio canistriludica Croatica (Croatice: Hrvatska košarkaška reprezentacija) tertia in Campionatu Mundano Canistriludico anni 1994, secunda in Olympiis anni 1992 et tertia in Campionatu Europaeo Canistriludico annis 1993 et 1995 perfecit. Croaticae canistriludicae turmae quinquies campiones Europae coronatae sunt: ter societas KK Split et bis KK Cibona. Tertia celeberrima canistriludii societas KK Zadar est.

Repraesentatio alsulegiae aquaticae Croatica (Croatice: Hrvatska vaterpolska reprezentacija) praesens campio in mundo est. Societas Mladost Europae campio septiens fuit et cum titulo Optimae Societatis Saeculi XX a Liga Europaea Natationis assignata est. Repraesentatio teniludica Croatica (Croatice: Hrvatska teniska reprezentacija) in Cantharo Davis anno 2005 vicit.

Tenilusor Goranus Ivanišević inclitissimorum lusorum unus anno 2001 Grande Slamum Wimbledonense vincens est, ut Iva Majoli victrix in Certamine Rolandi Garros anno 1997 fuit. Alii praeclari lusores sunt: Ioanna Kostelić et Ivitsa Kostelić in nartatione; Blanca Vlašić in ludo gymnico campestri; Doimus Draganja, Sania Jovanović et Durđitsa Bjedov in natatione; Drazenus Petrović, Crasimir Ćosić, Antonius Kukoč et Dino Rađa in canistriludio; Matthias Ljubek in caudica; Zelico Mavrović et Matthaeus Parlov in pugilatu; Branco Cikatić et Mirco Filipović, "Cro Cop" celebriter nuncupati, in kick-boxing; Goranus Reljic in artibus martialibus mixtis; et Tamara Boroš in teniludio mensali.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Croatiam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg