Ursula de Leyen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ursula de Leyen anno 2009

Ursula (vulgo: Ursula von der) de Leyen (nata Bruxellis 8 Octobris 1958) est femina rebus publicis versata Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae.

Familia, iuventus munusque[recensere | fontem recensere]

Ursula filia Ernesti Albrechti est, qui postea praeses ministrorum Saxoniae Inferioris erat, tum autem minister publicus Unionis Europaeae Bruxelli laboravit. Anno 1977 maturitatem adepta de Leyen primo Gottingae et Monasterii oeconomiae studebat, ab anno 1980 Hannoverae medicinae studebat et anno 1987 probationem accepit. In valetudinario Academiae Hannoverae laboravit et anno 1991 doctor medicinae promota est. Annis 1992 - 1996 cum marito Heiko de Leyen, qui et medicus et professor medicinae est, et filiis in CFA vixit. Tum iterum in academia medicinae Hannoverae laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1990 de Leyen sodalis CDU est et anno 2003 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris et administra rerum socialium feminarum familiarum salutis publicaeque facta est. Post electionem Dietae Foederalis Germaniae anni 2005 Angela Merkel (CDU) cancellaria nova eam 22 Novembris Administram Foederalem Feminarum et Iuventutis nominavit. Quem honorem et post electionem anni 2009 tenet. Qua electione legata Dietae foederalis creata est. Die 27 Novembris 2009 ab Angela Merkel Administer Foederalis Laboris nominata est, Francisco-Iosepho Jung succedens, qui brevi post tempore a magistratu se recedere coactus erat. 15 Novembris 2010 etiam praeses vicaria CDU totius Germaniae electa est.

Consilia[recensere | fontem recensere]

De Leyen praesertim studet, ut ludi pueritiae omnibus infantibus suppeterent. Praeterea contra diffusionem pornographiae liberorum per interrete certat et iuventutem contra alcohol, medicamenta stupefactiva, et ludos computatorios eferascentes? defendere studet. Saepe ei obicitur - praesertim a sodalibus Factionis Piraticae, ut et libertatem hominum deminuere velit[1]. Postquam Admininistra Laboris facta est, von der Leyen nunc institutionem publicam pauperium civium augere studet[2]. Anno 2013 iterum in parlamentum missus et die 17 Decembris 2013 nova Administra Foederalis Defensionis Publicae nominata est[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ursula de Leyen spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]