Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum
Союз Советских Социалистических Республик
Vexillum Unionis Sovieticae Signum Unionis Sovieticae
(Vexillum Unionis Sovieticae) (Insigne Unionis Sovieticae)
Sententia nationalis:
"Пролетарии всех стран, соединяйтесь!"
"Proletarii vsech stran, soedinjaites'!"
('Omnium terrarum proletarii, coniungite!')
Situs Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum in mundo
Caput Moscua
Lingua publica Lingua Russica (de facto; officiale autem lingua publica URSS declarata est anno 1990.)
Ambitus (1991) 22 402 200 km²
Incolae (1991) 293 047 571 incolarum
Condita 30 Decembris anno 1922
Dissoluta 26 Decembris anno 1991
Moneta Rubelus Unionis Sovieticae
Hymnus nationalis Internationalis hymnus (ad annum 1944),
Hymnus Unionis Sovieticae (ab anno 1944)
Interretis abbreviatio .su
Zona Horaria +2…+12

Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum[1] (Russice: Союз Советских Социалистических Республик, tr. Sojuz Sovetskich Socialističeskich Respublik), breviter Unio Sovietica [2] (Russice: Советский Союз, tr. Sovetskij Sojuz) vel URSS[3] (Russice: СССР, tr. SSSR), fuit imperium in Europa orientali et Asia boreali mediaque situm, maxima mundi civitas usque ad annum 1991, quo dissoluta est.

URSS ab anno 1954 usque ad annum 1991 in quindecim rebus publicis constitit, quarum maxima erat Russia, illo tempore Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica (RSFSR) nominata. Sovieticae Unionis caput erat Moscua.

URSS rectionis genus erat socialismus cuius meta professa erat istam Unionem in Civitatem communisticam transformare. Factio regnatrix erat Factio Communistica Unionis Sovieticae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Expansio[recensere | fontem recensere]

Die 30 Decembris anno 1922 sovieticae socialisticae res publicae Russia, Ucraina, Ruthenia Alba et Foederatio Transcaucasica Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum Unionem creaverunt. Deinde ceterae terrae etiam factae sunt res publicae Unionis Sovieticae:

Ob Bellum Sovieto-Finnicum (annis 19391940, etiam "Bellum Hiemale" dicitur) pars Finniae est ad Unionem Sovieticam adiuncta et inclusa in illo tempore formatam Carelo-Finnicam Sovieticam Socialisticam Rem Publicam (quae anno 1954 facta est res publica autonoma in Russia).

Secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Postquam Germania die 1 Septembris anni 1939 Poloniam invasit [4], secundum bellum mundanum incipiens, copiae Unionis Sovieticae die 17 Septembris anni illius etiam in terram illam incursaverunt [5]. Unio Sovietica publice dixit sola ea invadere ne Germani totam Poloniam cepissent[6]. Per pactum abstrusum, Germania et URSS Poloniam inter se diviserunt, et terrae hodiernarum Rutheniae Albae Ucrainaeque occidentalium factae sunt pars Unionis Sovieticae [7].

Die autem 22 Iunii 1941, copiae Germanicae Unionem Sovieticam invaserunt. Bellum Magnum Patrium incepit, quod detrimentum enorme affecit. URSS cum auxilio Civitatum Foederatarum et Regni Britannici tandem Germaniam anno 1945 vicit. Post victoriam illam Unio Sovietica cum Civitatibus Foederatis Americae et alligatis terris in unum contra Iaponiam bellabat et recuperavit territoria, anno 1905 ab Imperio Russico perdita.

Bellum frigidum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945, URSS fuit unus ex principalibus Consociationis Nationum conditoribus. Secundo bello mundano finito, accidit oppositio inter nationes "socialisticas", (quarum primaria erat Unio Sovietica) et "capitalisticas" (quarum principalis erat Civitates Foederatae Americae), "Bellum frigidum" vocatur. URSS adiuvabat regimina, quae declaraverunt intentionem constructionis socialismi in terris suis (in Corea Boreali, Cuba, Vietnamia, Afgania, etc.).

Illo tempore, progressus scientiae technicaeque in Sovietica Unione valens erat, e.g.:

  • 1954 – creata est prima in mundo officina electrica nuclearis.
  • 1957 – creatus est primus satelles (ipse vulgo Sputnik) artificialis Terrae.
  • 1961 – perfectus est primus volatus hominis (viri nomine Georgius, ipse vulgo Jurij, Gagarin) in spatium cosmicum.

Dissolutio[recensere | fontem recensere]

Anno 1985 Michael Gorbačëv dux URSS (ut Comissionis Centralis Factionis Communisticae Unionis Sovieticae secretatius generalis, praeterea annis 19881989 Praesidii Concilii Supremi, annis 19891990 Concilii Supremi, ab anno 1990 autem totius URSS praeses) factus est et reformationes certas in terra sua incepit. Anno 1991, postquam res publicae Unionem Sovieticam constituentes se civitates suarum iurum declaraverunt, URSS dissoluta est. Mense Decembri eodem anno praesidibus Russiae, Ucrainae, et Concilii Supremi Rutheniae Albae dissolutionem Sovieticae Unionis approbantibus, conventionem de creatione Independentium Civitatum Foederationis subscripserunt.

Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum Unionis nunc successor est Russia in Nationibus Unitis.

Inventiones Unionis Sovieticae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Contributiones pro fauna et flora Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum; [1]
  2. Ephemeis 2005; Ephemeris 2011; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  3. Flora URSS; Flora austro-orientis partis europensis URSS; Flora Arctica URSS; Hepaticae et Musci URSS exsiccati
  4. The Second World War"
  5. Fischer, Benjamin B., "The Katyn Controversy: Stalin's Killing Field", Studies in Intelligence, Winter 1999–2000.
  6. Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
  7. The Second World War"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Unionem Sovieticam spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg