Religio Islamica

E Vicipaedia

Sacer Musulmanorum locus Meccae
Sacer Musulmanorum locus Meccae

Religio Islamica est congregatio illorum qui credunt Machometum esse prophetam a Deo missum. Generaliter, Musulmani credunt Deum esse unum, super homines exaltatum. Vox Islam significat 'submissio' (erga Deum). Principalis religionis liber sacer est Alcoranum.

Deus saepe ab Musulmanis appellatur Allāh, qui origine fuit forma brevis pro al 'ilāh 'ille deus', quod Arabicum al- est articulum definitivum sicut Graecum ho vel Anglicum the.

Index

[recensere] Quinque religionis columnae

In religione Islamica, quinque sunt elementa quae "columnae religionis" vocantur:

  • fidei professio, hisce verbis expressa: "Testor nullum esse deum nisi Deum Machometumque prophetam eius esse."
  • preces (quinquiens quotidie)
  • eleemosyna
  • ieiunium in mense Ramadanis
  • peregrinatio ad Meccam

[recensere] Divisiones

Dividuntur in nonnullas factiones Musulmani, inter quas Sunnitae Siitaeque. Siitae credunt auctoritatem, propheta defuncto, recte in generem Machometi Ali transmissam esse, absque illo in familiam eius. Sunnitae contra credunt illam auctoritatem per electionem transmissam esse, itaque Omari successoribusque eius. Invenies et Sunnitas et Siitas per mundum Islamicum dispositos; praeponderunt tamen Siitae in Persia et Mesopotamia, Sunnitae alibi.

[recensere] Loci sacri

Religio Islamica varios locos pro sacros habet. Principalis est Mecca, ubi sanctuarium nomine Caba (Arabice Ka`ba) ponitur et quo Musulmani peregrinationem (hajj) faciunt; hi peregrinatores nomine hajji honorantur. Etiam Medina (urbs prophetae) et Hierosolyma sacrae vocantur.

Hegira (Arabice: hijra) fuit fuga Machometi discipulorumque suorum a Mecca ad Iathrib, quod oppidum postea nominatur Madinat an Nabi 'Oppidum Prophetae', vel breviter 'Medina'.

[recensere] Vide etiam


Sancti Haec stipula ad religionem vel ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia
Linguis aliis