Foedus Varsoviae

E Vicipaedia
Foedus Varsoviae

Civitates (rubrae pictae), quae ad Foedus Varsoviae pertininuerunt.
Fundata 14 Maii 1955
Dissoluta 1 Iulii 1991
Praetorium Moscovia et Leopolis
Dux Petrus Georgii filius Lushev (ultimus)


Linguae Russica


Foedus Varsoviae fuit militare inter civitates Europae Mediae et Orientalis pactum, die 14 Maii 1955 Varsoviae conditum, ut contra NATO foedus occidentale se coniungeret. Sodales civitates fuerunt: Albania (ad usque 13 Septembris 1968), Bulgaria, Res publica democratica Germanica (ad diem 2 Octobris 1990), Polonia, Romania, Cechoslovacia, Ungaria atque Unio Sovietica. Re vera autem ceterae civitates Unioni Sovieticae subiectae fuerunt. Die 1 Iulii 1991 foedus dissolutum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]