Theodorus Heuss
| Theodorus Heuss | |
|---|---|
| Theodor Heuss | |
| Theodorus Heuss anno 1953 | |
| Natus | 31 Ianuarii 1884 Brackenheim |
| Obiit | 12 Decembris 1963 Stuttgardiae |
Theodorus Heuss (Theodisce: Theodor Heuss) vir publicus Factionis Democraticae Liberalis Germaniae. Ille erat primus Praeses Foederalis rei publicae Germaniae ab anno 1949 usque ad 1959.
Antequam praesidens factus est [recensere]
Fuit ephemeridum scriptor et Friderico Naumann se adiunxit. Annis 1905 ad usque 1912 actis diurnis "Hilfe" (Lat.: "Auxilium") praefuit. Ab anno 1910 Factioni Populari pro progressione (Theod.: "Fortschrittliche Volkspartei") interfuit, tum a revolutione anni 1918 factioni Theodiscae Democraticae (Theod.: Deutsche Demokratische Partei), quae ab anno 1930 factio Theodiscae Rei publicae ("Deutsche Staatspartei") nominabatur. Annis 1920 ad usque 1933 professor universitatis rerum politicarum Berolini erat. Annis 1924 - 1928 et 1930 - 1933 legatus ad Dieta Imperii Germanici erat. Die 23 Martii 1933 pro lege speciali Nazistarum votum tulit. Cum autem factio Fascista rerum in Germnia potitus esset, de re publica se recedere debuit. Anno 1945 - 1946 minister culti in Virtembergia-Badenia terra fuit, tum ad annum 1947 professor Stuttgardiae, deinde anno 1948/1949 praeses Factionis Liberalis et eodem tempore particeps consilio legumlatorum, quod legem fundamentalem Rei Publicae Germaniae tulit. Mense Augusto 1949 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae et praeses fractionis FDP in parlamento electus est. Sed iam paulo post mandatum reliquit, quod praeses foederalis nunc factus est.
Praeses Rei Publicae [recensere]
12 Septembris 1949 a Concilio Foederali primus praeses novae rei publicae creatus est. 17 Iulii 1954 iterum electus est et ad 12 Septembris 1959 officium summum rei publicae tulit.
Post officium [recensere]
Theodorus Heuss 12 Decembris 1963 mortuus est.
| Theodorus Heuss (1949 - 1959) |
Henricus Luebke (1959 - 1969) | Gustavus Heinemann (1969 - 1974) | Gualterus Scheel (1974 - 1979) | Carolus Carstens (1979 - 1984) | Ricardus de Weizsaecker (1984 - 1994) | Romanus Herzog (1994 - 1999) | Ioannes Rau (1999 - 2004) | Horatius Koehler (2004 - 2010) | Jens Böhrnsen (2010, pro tempore) | Christianus Wulff (2010 - 2012) | Horatius Seehofer (2012, pro tempore) | Ioachimus Gauck (ab anno 2012) |
|