Franciscus de Papen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus de Papen anno 1946 in lite Norimbergae habita

Franciscus de Papen (natus Werlae in Westfalia die 29 Octobris 1879; obiit in Obersasbach in Badenia-Virtembergia die 2 Maii 1969) fuit vir publicus factionis Catholicae Centri ac cancellarius Rei Publicae Wimarii a die 1 Iunii usque ad diem 17 Novembris 1932. Die 4 Ianuarii 1933 de Papen Adolphum Hitlerum ducem nazistarum Coloniae convenit et de novo consilio ministrorum egit. Una cum Hitlero, successorem Curtium de Schleicher e magistratu removere studebat. Re vera die 30 Ianuarii cancellarius vicarius usque ad mensem Iulium 1934 in prima administratione Hitleriana fuit. Tum depositus est, quod die 17 Iunii 1934 contra dictaturam oratione coram publico habita censuit. Postea nuntius Germaniae fuit, primum in Austria usque ad annum 1938, cum haec res publica a Germanis occupata esset, deinde in Turcia ad annum 1945, cum Turcia Germaniae bellum indiceret.

Anno 1946 in lite Norimbergae habita contra nazistas de Papen in ius vocatus est, sed die 1 Octobris omnibus criminibus liberatus est. Inter testes pro eo fuit Angelus Roncalli, inter secundum bellum mundanum nuntius Sanctae Sedis Constantinopoli et papa Ioannes XXIII futurus.[1] Postea, anno 1947, in aliis causis in octo annos carceris damnatus est, quamquam propter senectutem mox liberatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M. Roncalli, Giovanni XXIII: Angelo Giuseppe Roncalli: Una vita nella Storia (Mediolani, 2006), p. 367.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum de Papen spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!