Gulielmus Cuno

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Cuno

Gulielmus Carolus Iosephus Cuno (natus die 2 Iulii 1876 in Suhl – obiit die 3 Ianuarii 1933 in Aumühle apud Hamburgum) fuit mercator, vir publicus ac cancellarius Rei Publicae Wimarii a die 22 Novembris 1922 usque ad diem 12 Augusti 1923.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Cuno filius maximus fuit consiliarii rationum. Ipse, postquam anno 1897 maturitatem adeptus est, Heidelbergae et Berolini iurisprudentiae studebat. Vratislaviae doctor promotus est. Deinde referendarius iudiciorum fuit. Ab anno 1907 in magistratu imperii possessionum publicarum laboravit. Bello Orbis Terrarum I Cuno pro magistratu belli victus laboravit et anno 1918, postquam Albertus Ballin propter eventus pugnarum mortem sibi sua manu dedit, praeses societatis HAPAG Hamburgi nominatus est. Anno 1919 expers Germaniae Deliberationi de pace componenda Lutetiae factae interfuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Cuno anno 1906 uxorem duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Constantinus Fehrenbach cancellarius ei, qui brevi tempore sodalis Factionis Theodiscae Popularis fuerat, sed propter animum ambiguum huius factionis contra motum Wolfgangi Kapp DVP iam 1920 reliquerat, Administerium Imperii Aerarii Publici obtulit, sed Cuno negavit. 22 Novembris 1922 cancellarius nominatus est. Mense Ianuario 1923 Francia Regionem Ruranam occupavit, quod reparationes Germaniae non ad tempus accepisset. Consilium ministrorum Cuno cives Theodiscos adhortatum est, ne pro militibus occupantibus laborarent. Quod opifices non laborantes a re publica Theodisca pecuniam accipiebant, pretium pecuniae celeriter evanescebat. Itaque Cuno 12 Augusti 1923 a magistratu se recessit. Iterum pro societate HAPAG deinde laboravit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]